Postilla
POSTILLA,
Siue
ENARRATIO-
NES EROTEMATICAE
EPISTOLARVM ET EVANGELIORVM
ANNIVERSARIORVM, TAM DOMINICALIVM QVAM FESTO‐
rum dierum, quibus etiam nonnulli Sermones, in Festis
solennioribus vtiles, adiuncti sunt.
AVTHORE
CLARISSIMO VIRO D.
LEONHARTO. STÖCKELIO, BARTPHENSI,
olim Rectore Scholae Bartphanae, annis continuis
viginti vno, fideliſsimo.
IOANNIS cap: 12.
Qui spernit me, nec accipit verba mea, habet qui
iudicet eum, sermo, quem locutus sum, ille iudicabit
eum in nouissimo die.
BARTPHAE.
Imprimebat Dauid Gutgesel.
ANNO M. D. XCVI.

Praefatio

SPECTABILI ET MAGNIFICO DOMINO, D. FRANCISCO DE REWA CONSILIARIO SACRAE CAESAREAE REGIAEQVE MAIESTATIS FIDELI, ET IANITORVM Regalium Magistro, Comiti Comitatus Turocensis, & c. Necnon Generoso ac Magnifico Domino Gabrieli de Rewa filio eiusdem, Dominis & Patronis suis obseruandissimis. S. P. D. Digna est, Patroni ac Mecænates obseruandissimi, memoria aeterna & celebratione perpetua, sapientia & pietas Veterum, qui pericopas Epistolarum & Euangeliorum, tam Dominicalium quàm Festorum dierum totius anni, adeò egregio distribuerunt ordine, nihil ut excogitari aut inueniri possit, neque utilius neque pulchrius, siue quis temporum, siue locorum, siue personarum, siue rerum & materiarum tradendarum circumstantias consideret. Nam quod tempora attinet, aptissimè & conuenientissimè congruunt pleraeque Epistolae & Euangelia singularum Dominicarum & Feriarum, tum inter se, tum ad ipsos dies seu tempora, ad quae accommodata sunt, quod ostendet pio & studioso lectori collatio ipsa. Exempli causa assumantur anniuersaria solennia festa Conceptionis & Natiuitatis Christi, Paschatis, Ascensionis & Pentecostes: Quarum feriarum Euangelia & Epistolae non modo conueniunt cum rebus, iisdem ferè septimanis & diebus gestis verum etiam inter se argumentorum & rerum ordine sic concordant, ut alterum alteri manum porrigere, & in eiusdem res & verba iurare videatur: qui consensus mirum in modum confirmat tentatos & de certitudine Religionis Christianae ambigentes animos. Concipitur Christus Dominus & Saluator noster unicus in utero virginis Mariae, iuxta annuntiationem Angeli Gabrielis, in ipso Aequinoctio verno, anno mundi 3962, die 25. Martij (quo die & primos homines Adamum & Euam conditos esse multi piè docti sentiunt) qui tum inciderat in feriam quartam septimanae seu diem Mercurij, ut certò ostendit calculus Astronomicus exactus, temporum Aduentus Domini in carnem: Vnde religiosa Antiquitas piè & utiliter ordinavit, ut Ecclesia eodem tempore & die recoleret memoriam Incarnationis Dominicae seu annuntiationis Mariae, quo res haec omnium rerum maxime miranda gesta est. Etsi enim anticipaverint aequinoctia in dies mensium antecedentes, cuius rei rationem reddunt eruditi in calculo Astronomico, sumptam ex differentia anni Tropici solaris & Civilis seu Iuliani: tamen nomen mensis & numerus dierum congruit cum Calendario annorum Adventus seu Incarnationis Dominicae. Concordant & lectiones inter se, & quidem sic, ut miram insinuent harmoniam & consensum vaticiniorum Veteris cum eventu Novi Testamenti, impleto in filiolo virginis Mariae: Epistola enim ex 7. cap. Esaiae sumpta, testatur Ecclesiam veterem credidisse & professam esse, matrem Messiae certo fore virginem parituram, praeter rerum seriem, Immanuelem seu fαν. Id, omni dubio procul remoto, exacte impletum esse in Matre Salvatore nostri virgine Maria, testis est locuples Angelus Gabriel è conspectu divinae maiestatis missus ad virginem desponsatam viro de domo David nomine Ioseph. Luc. I. cap. Nascitur idem Dominus & redemptor generis humani unicus in media bruma seu in ipso solstitio hyemali, media nocte, quae intercessit inter 24. & 25. diem Decembris, quem ratio dierum Calendarii illius anni ab exordio mundi 3963 testatur fuisse nostram feriam sextam seu diem Veneris. Hinc pia & orthodoxa vetustas in anniversaria lectionum distributione sanxit, ut natalis Domini quotannis recoleretur eodem die 25. Decembris: licet is, propter causam supra commemoratam, sequatur iam solstitium brumale seu verum & naturalem diem Incarnationis Christi, iuxta vetus Calendarium circiter 13, iuxta novum verò ferè tribus diebus. Lectiones quoque harum feriarum (quae variae sunt) sic sunt ordinatae, ut quaedam nos commonefaciant de vaticiniis Prophetarum, editis de puero ex virgine Maria nato, quaedam rem praedictam pulcherrima hypotyposi oculis subiiciant, quaedam describant divinitatem, quaedam humanitatem, quaedam utramque naturam, quaedam officia & beneficia Christi Incarnati. Idem Christus Dominus coeli & terrae passus & victima factus est pro peccatis mundi in ara crucis, anno mundi 3996, 3. die Aprilis (licet scriptores quidam Ecclesiastici existiment eodem die aequinoctii verni, quo ante annos 34 conceptus fuerat, etiam crucifixum & mortuum esse), quem ratio dierum ostendit fuisse nostram feriam sextam: sequenti verò 5. Aprilis divina potentia sua resurrexit à mortuis. Hinc factum est ut primitiva Ecclesia sanciret, circa hoc idem tempus, quod correspondet fini Martii & principio Aprilis, iisdemque septimanae diebus celebrandam esse in orbe Christiano memoriam passionis & resurrectionis Domini, etiamsi computus nostri Paschatis, propter certas ac urgentes causas, aliquanto differat à Paschate Iudaico. Lectiones quoque harum feriarum sic sunt distributae, ut Ecclesiam, tam de historia Christi patientis & resurgentis, quam de persona, naturis, officiis & beneficiis eius, utiliter commonefaciant. Quadragesimo à Resurrectione die, qui fuit 14 Maii, dies Iovis, Christus dicta valedictione discipulis, ex monte Oliueti ascendit in caelum. Ad quam memoriam triumphi Domini ascendentis quotannis iterandam, ordinavit vetus Ecclesia, ut eodem fere tempore veris adulti celebraretur festum Ascensionis Christi, sic dispositis lectionibus, ut utraque utilissimè erudiat populum & iuventutem de persona & beneficiis huius admirandi operis divini. Die 24 Maii, qui fuit Dominicus dies, quinquagesimus à Paschate, effusus est Spiritus Sanctus sensibili ac visibili specie flatus vehementis & ignearum linguarum super Apostolos. In cuius beneficii perpetuam recordationem & memoriam religiosa Antiquitas ordinavit, ut circa idem tempus, solennibus feriis Pentecostes Novi Testamenti, proponeretur & inculcaretur Ecclesiae historia publicè promulgati Evangelii & effusi Spiritus Sancti in Apostolos, cum stupendo dono linguarum & aliorum miraculorum. Etsi autem nos viventes in Novo Testamento, liberati per Christum à traditionibus, non modo humanis, verum etiam divinis, veteri Ecclesiae commendatis, non sumus alligati ad certos dies & stata tempora, necessitate praeceptionis divinae aut opinione cultus, meriti & satisfactionis pro peccatis, iuxta illud Pauli: Nemo vos iudicet in parte diei festi, Item, Dies observatis & Neomenias: Tamen ordinem certum dierum festorum, lectionum, concionum & ceremoniarum sacrarum sine superstitione & opinione cultus idolatrica, ex libertate Christiana, auctoritate sapientum & piorum Ecclesiae Dei Antistitum, sancitum, commendat nobis, imò praecipiendo imponit idem Apostolus Paulus, quando ait: Omnia ordine & decenter fiant in Ecclesia. Item: Caetera ubi venero ipse disponam: Ad haec, lex Dei moralis & universalis mandat dicens: Memento ut diem sabbati, (hoc est, quemcunque tandem diem gravi censura & auctoritate Ecclesiae sacris cultibus destinatum) sanctifices: Ac idem confirmat traditio Apostolica de die Dominico electo in locum Sabbati ab ipsis Apostolis, ut manifeste colligi potest ex locis scripturae. Actor: 20. 1. Cor: 16. Apocal: 1. Secundò, quod ad loca & personas attinet, sic sunt distributa Evangelia & lectiones per totum annum ut ad omnium locorum, omniumque statuum ac ordinum homines aptissimè conveniant, omnesque utilissimè erudiant ac doceant. Cum enim tres sint in universum summi ordines, velut Hierarchiae quaedam, vitae humanae, videlicet, Oeconomicus, Ecclesiasticus (ad quem & Scholasticum seu Philosophicum genus vitae pertinet) & Politicus: Pia antiquitas eum delectum in distribuendis pericopis Dominicarum & Festorum dierum adhibuit, ut quaedam principaliter erudiant Patres & Matres familias, unà cum liberis, ancillis, & servis familias eorundem: quaedam Magistratum informent: quaedam Episcopos, Pastores & alios verbi Doctores officii sui commonefaciant: quaedam verò, & quidem pleraeque omnes, accommodatae sint ad erudiendos & docendos omnium statuum & aetatum homines. Tertiò, si de materiis & rebus ipsis, quae in lectionibus Evangeliorum & Epistolarum continentur, instituenda esset oratio, probari posset, nullum esse articulum fidei, nullum locum vel Theologicum vel moralem vitae civilis & oeconomicae Christianorum, cuius fundamenta, testimonia & sententiae non reperiantur in hisce Evangelii & Epistolis annuis, & quidem aliquoties claris ac perspicuis verbis repetitae ac declaratae. Nullus praeterea casus, nulla tentatio, crux aut calamitas hominibus contingere in hac vita potest, contra quam non extent praeparationes, remedia & consolationes in his anniversariis pericopis, quae inibi vel in claris dictis & exemplis monstrari, vel in bona consequentia ab eruditis & doctis interpretibus inde erui possunt. Digna est consideratione & illa providentia veterum, quod cum duae sint principales partes totius vitae Christianae, FIDES nimirum & BONA OPERA: pericopae istae sic sunt distributae, ut Evangelium plerumque de fide seu articulis quibusdam fidei, Epistola verò de operibus seu virtute aliqua Christiana Ecclesiam erudiat & moneat. Evangelia vero ipsa sic sunt distributa, ut prima anni parte, hoc est, ab initio anni usque ad ferias Trinitatis, articuli fidei praecipui, reliquo verò dimidio anno, à Dominica prima Trinitatis usque ad Adventum Christi, ferè fructus fidei seu bona opera auditoribus proponant & inculcent. Sub ipsum vero finem anni traduntur conciones seu praedictiones de fine mundi, commonefaciendorum auditorum gratia, ut sicut vident annuum tempus ad finem decurrere, ita certo statuere debent tempus mundi non fore, ut Aristoteles & alii quidam Philosophi sensere, perpetuum, sed tandem in adventu Christi ad iudicium, suum finem esse sortiturum. Quae omnia cum in rei veritate ita se habeant, nae illi praeclaram operam navare putandi sunt, qui in interpretatione Evangeliorum & Epistolarum annuarum aliquid studii & lucubrationum ponere non detrectant. Cumque ex eorum ordine sit etiam Reverendus ac Charissimus Pater noster (sanctae memoriae) Leonhardus Stockelius, qui & ipse ante annos 35 moriturus inter alias suas lucubrationes (quas videmus non displicere doctis) hanc quoque enarrationem Evangeliorum & Epistolarum annuarum nobis haeredibus suis & posteritati reliquit: omnino in eam adducimur spem, ut existimemus hanc operam patris nostri piè eruditis non fore ingratam, neque Ecclesiae Dei infrugiferam. Etsi enim non desunt aliorum excellentissimorum Theologorum nostrae aetatis Lutheri, Philippi, Brentii, Chemnicii, Egidii Hunnij, &c., eruditissimae Postillae, quibus candidati Theologiae & ministri verbi, abundè instrui possunt ad docendas & consolandas Ecclesias fidei ipsorum commissas: tamen suos usus ac fructus habituros esse arbitrantur hos quoque charissimi Patris nostri in Domino iam pridem quiescentis commentarios. Primùm enim ostendent & testabuntur luculentissimè ad totam posteritatem, (si quae futura est, per dilationem extremi diei) de fide & confessione perpetua in omnibus doctrinae Christianae capitibus Patris nostri, qua finem vitae suae, in vera Christi invocatione, eum clausisse, Deo, Angelis & toti huic Ecclesiae constat. Vindicabunt quoque eum à calumniis & infamia, qua non dubitarunt quidam inconsiderati homines deformare Patrem nostrum, quasi una cum fideli Collega & Pastore suo, Reverendo Viro Domino Michaele Radaschino, sanctae recordationis, in vita & in scriptis quoque suis sectae Cinglianorum seu Sacramentariorum, non usque adeo fuerit infensus & iniquus, sed quoquo modo ei quasi addictus senserit, non magnopere esse improbandos qui Cinglium, Oecolampadium & Calvinium sequentes speculationes suas de corporali absentia Christi ab Ecclesia, & inclusione eiusdem in certis coelorum materialium locis, retinent & defendunt. Refutabunt & illud mendacium, quo ab iisdem syncophantis, moderni ministri Ecclesiae nostrae traducuntur & infamantur, quasi in doctrina de persona Christi, de praesentia ipsius in Ecclesia seu hic in terris secundum utramque naturam, & de praerogativis seu proprietatibus divinitatis humanitati verè ac realiter communicatis, diversum quid in Ecclesiam hanc inuexerint & tradiderint. Sed cum istae enarrationes, tum alia scripta Patris nostri charissimi testabuntur, praesentes ministros Ecclesiae nostrae, tam defunctos in Christo, quam viventes, ne latum unguem quidem à doctrina Parentis nostri, piae memoriae, secessionem fecisse, ut in aliis articulis non, sic nec in doctrina de Coena Domini, & de maiestate Christi veri Dei & hominis, sedentis ad dextram Dei Patris omnipotentem & omnipraesentem. Quinimo eandem plane doctrinam, quam Pater noster, acceptam à primis repurgatoribus Luthero, Philippo & aliis, huic Ecclesiae tradidit, hos quoque fideliter conservare & propagare, ostendit collatio doctrinae ipsorum publice cum confessionibus Patris nostri, cum alibi, tum in his Postillis expressis. In quam sententiam conferantur in hoc Volumine Confessiones parentis nostri, contra impia dogmata Sacramentariorum: quales sunt, de Ascensione Christi, de penetratione dimensionum, & de existentia ipsius in coelo & in terra, seu de omnipraesentia fol. 23, fac. a. b. 151. b. 352, a. b. 374. b. 432, a. b. 483, a. b. de corporali praesentia Christi in Coena fol. 416, b. 424, b. 458, b. 469, a. 503, a. de praedestinatione fol. 371, a. 409, a. Ac ne quis obiiciat, Parentem nostrum ipsis personis seu auctoribus novorum dogmatum pepercisse, adscribemus hic censuram ipsius de primis Antesignanis sectae Sacramentariorum ex libello de Antichristo. Ibi enim inter multas & longas querelas, his quoque verbis eos describit: Revertor, inquit, ad huius nostri saeculi praecipuum Sathanae ministrum, qui sicuti Cain è domo paterna, sic è sinu Witebergensis Ecclesiae, quam absente Luthero, & nemine sibi adversante, cum praepositi locum teneret, miserè vastaverat, prodiens, rursum locum apud Helvetios invenit, opportunissimum ad illud negocium, quod instituerat, urgendum. Ut enim similes semper habent labra lactucas, & pares cum paribus facilimè congregantur, sic veterator sathan AntiLutherum suum, Carolostadium, non potuit coniungere cum sociis aptioribus, ad rem gerendam contra lucem Evangelii renatam, quam tunc erant Helvetiorum Theologi, Cinglius & Oecolampadius, eodem iam plane Spiritu afflati, ad nova aliqua oracula proferenda, quae Luthero, homini, ipsorum iudicio, minus docto, in mentem venire non potuissent. Hanc opinionem Carolostadius, qui cum Luthero multos annos vixerat, ita confirmavit, ut sibi divinitus hominem hunc missum esse putarent, nihilque dubitarent, se causam eandem multò melius acturos esse, quam Lutherum, minus instructum, ut ipsis videbatur, ad tam periculosam atque difficilem, dimicationem, cum summa potestate orbis terrarum, ad cuius pedes etiam potentissimi Reges se abiicere sunt coacti. Ac de eo, quod Lutherus nequaquam par fuit tanto oneri ferendo, neque ego, neque quispiam sanus cum Cinglio & Oecolampadio iure contenderit. Haberet enim non alios solùm adversarios, verum etiam ipsum Lutherum, qui nec ipse in hac sententia fuit unquam, nec alium quenquam ita sentire voluit, quod praeter caeteros maximè idoneus fuerit ad tam duram atque difficilem provinciam administrandam: neque huiusce causae actionem cuiquam invidisset, siquidem ita visum fuisset Deo, cuius unius in arbitrio fuit, eligere quem vellet, ad tanti muneris administrationem. Sed quod Cinglius & Oecolampadius arrogarunt sibi maiorem agendae causae facultatem, hoc verò est ab hominum piorum officio valde alienum. Non venit vobis in mentem boni viri, tantas esse res Ecclesiae, ut ne Angelorum quidem vires sufficerent ad eas gerendas. Neque quod Apostoli linguarum omnium perfectissima noticia instructi, maximisque miraculis ornati, nihil tamen sibi arrogaverint praeter caeteros doctores. Quid, quod Paulus in coelo doctus per Filium Dei modestissimè inquit 2. Corinth: 3. Nos ne cogitare quidem boni quippiam posse à nobis ipsis sine Deo, alludens ad vocem Domini sui, Iohan: 15. Sine me nihil potestis facere. Verùm aliter visum est Cinglio & Oecolampadio. Nam hi iudicarunt, Deum non satis diligenter de causae magnitudine cogitasse, cum elegit Lutherum oratorem, se verò putarunt eos heroas esse, qui vel coelum ipsum sustinere, ne rueret, aut si forte corruisset, novum condere multò melius atque stabilius possent: subiecissent enim columnas ex aere vel potius ex adamante factas, ad tantam molem sustinendam. Et paulò post, de dogmatibus eorum, sic scribit: Quaenam est igitur illa nova & admiranda sapientia, quam Cinglius & Oecolampadius invenerunt? Dicam breuiter, ne ministri Ecclesiae vestitum usitatum in templis retinerent, ne candelae accenderentur, ut altaria diruerentur, dies festi abrogarentur unà cum usitatis lectionibus Evangeliorum & Epistolarum, ut vocant: ne absolutio singulis administraretur, ne quid latino sermone aut pluribus vocibus in Ecclesiae coetu caneretur, ne locus esset Musicis instrumentis, & id genus alia, quae cum vnius sint generis, brevitatis causa praetermitto. Caput autem totius Cinglianae sapientiae est, quod in Sacramento Coenae non datur & accipitur corpus & sanguis Domini nostri Iesu Christi. Qui verò cum Cinglio non sentiunt, hos idem Theologus per suam sapientiam valde spiritualem vidit esse carniuoros, Capernaitas, cultores impanati Dei & in furno tosti, homines carnales & nihil habentes de sensu spirituali, et iterum paulò post. In Cinglij sapientia coelesti continebatur & illud, quod Papistae gladio essent tollendi: Sed non satis diligenter acuerat gladium suum bonus ille Vir, sensitque Papisticum gladium multo fuisse acutiorem. Et quanquam sapiebat plurimum, tamen non didicerat illud oraculum: Qui gladium acceperit, gladio peribit: donec vim eius cum suo proprio periculo est expertus. Haec ex libello patris nostri de Antichristo. Plura vide ibidem tam de authoribus sectae Sacramentariorum, quam de multis absurdis dogmatibus eorundem, quemadmodum & de Calvino, Stenckfeldio, Flacio & reliquis Antichristi ministris: Quae omnia luculentum parenti nostro perhibebunt testimonium, eum publicum & acerrimum hostem fuisse Sacramentariorum, neque unquam vel cum his vel cum Flacianis (in iis quidem quae sunt ipsorum non Dei & Ecclesiae) habuisse aliquid commune. Praeterea, cum Pater noster non tantùm audiuerit coram aliquot annis primos repurgatores Religionis Christianae, Lutherum, Philippum, Pomeranum & alios, legeritque monumenta eorum studiosissime: verumetiam singulari familiaritate tanquam domesticus Lutheri, iisdem fuerit devinctus (id quod confirmant autographa Lutheri & Philippi, quae asservantur in nostra curia Bartphensi, missa huc annis 38 & 39, in vere, quo Parens noster Witeberga huc in Patriam suam ad gubernationem Scholasticam vocatus rediit, scholaeque huic postea continuè annis 21 integris praefuit) testabuntur hae Enarrationes de genuina & germana sententia doctrinae & confessionis ipsius Lutheri & Philippi, in omnibus articulis & locis communibus Theologicis: quam illae coram in lectionibus & concionibus publicis vivam ipsorum vocem audiens, hausit, consignatamque diligenter postea cum in aliis scriptis suis, tum quoque in his Enarrationibus tanquam fidelis praetactorum Heroum praeceptorum suorum depositarius, fide optima repetiuit, declarauit & posteritati tradidit. Atque vel hoc nomine etiam speramus piis & doctis viris non displiciturum hoc opus, quod doctrinas & commonefactiones continet de omnibus articulis & capitibus doctrinae Ecclesiasticae, non tantum Patris nostri, sed etiam, secundum Prophetas & Apostolos, ipsorum primorum repurgatorum Religionis Christianae, Lutheri & Philippi. Id quod absque omni dubio testabuntur & confirmabunt omnes eruditi viri, qui hosce Patris nostri commentarios cum scriptis & confessionibus Lutheri, Philippi, Pomerani, Brentii, Georgii ab Anhalt, & aliorum fidelium Parastatarum primi repurgatoris Evangelii Lutheri contulerint. Ad haec, cum constet confessionem communem harum quinque liberarum Civitatum Cassouiae, Leutschouiae, Bartphae, Epperies & Cibinij anno 49 Regi Ferdinando, laudatissimae memoriae postea verò anno 60 & 73 Verantio Episcopo Agriensi & Archiepiscopo Strigoniensi exhibitam, à Reverendo Patre nostro, iussu harum Ecclesiarum, esse scriptam: perhibebunt hae Enarrationes Evangeliorum & Epistolarum luculentum testimonium his Ecclesiis: in quonam sensu, confessionem illam suam & illo tempore, quo exhibita est, & deinceps semper tum intellexerint ipsi, tum intelligi ab aliis voluerint, nempe, non in Cingliano & Caluiniano sensu, qualis est Helueticarum Ecclesiarum, Amelingi, Pezelij & aliorum Apostatarum Academiae Witebergensis, sed in sententia Lutheri & Ecclesiae Witebergensis, in his ipsis commentariis & alibi à Patre nostro, discipulo illius, fideliter repetita, illustrata, & Ecclesiis istis commendata. Et quia idem Parens noster (beatae recordationis) unus est ex primis Evangelicis doctoribus in his superioribus partibus Ungariae, per quos Evangelium his Civitatibus & vicinis locis divinitus restitutum & traditum est: eaedem Enarrationes testimonium erunt evidens, has Ecclesias reformatas esse ad normam doctrinae & Ceremoniarum, non Helveticorum sed Saxonicorum, & nominatim Academiae & Ecclesiae Witebergensis Doctorum quibus Parens noster doctrinam & veros cultus Dei inter alios discipulos Lutheri accepit, & in hoc regnum Ungariae intulit. Unde iterum manifesta est vanitas & audacia novorum quorundam Calvinianorum mataeologorum, qui superioribus annis aliquot, omni fronte, pudore & metu iudicii divini deposito, non dubitarunt in has Ecclesias se insinuare hoc nomine & praetextu, quasi ipsi essent veri interpretes & testes Confessionis harum Ecclesiarum, non illi qui referentes se ad scripta Lutheri tam aea (ut ea Philippus Melanchton, summa cum approbatione ac laude, partitur & nominat) quam oaelza, novis istis doctorculis seu ut Paulus eos vocat, Neophytis adversantur & resistunt. Quae omnia cum de charissimo Parente nostro & opusculis ipsius posthumis, cum aliis tum hoc praesenti, sint verissima & certissima, non quidem nostro iudicio (quod nullum est) sed censura & suffragiis aliorum rectè iudicantium & orthodoxorum Virorum: facile inde sua sponte colligent omnes pii & eruditi, quid sentiendum sit de sanctissima voluntate, studio & sumptibus Magnifi: & Spectab: Dominat: vest: quos impenderunt in editionem harum posthumarum Enarrationum Parentis nostri: Absque omni dubio pronuntiaturi sunt, non casu nec humana tantùm devotione, sed divino nutu Spiritus sancti impulsas & adductas esse S. & M. D. vestras, ut hos commentarios, qui hactenus latuerunt & paucorum fuerunt proprii, per Typographicam vulgationem facerent publicos, in gloriam Dei & salutem communem totius huius afflictissimi regni Ungariae. Vtrumque enim, tam gloriam Dei quam salutem communem omnium locorum ac hominum, sitam esse in verae ac orthodoxae doctrinae Evangelii & cultuum divinorum propagatione: constat, cum ex tristissimo interitu florentissimarum rerumpublicarum orbis Christiani, (quae tam diu manent salvae quam diu aperiunt portas suas Christo, & praebent hospitia Evangelio & Ecclesiae ipsius, quam primum verò Christum cum verbo suo reiiciunt & in hoc contemptu etiam monitae pertinaciter perseverant, horribiliter evertuntur) tum ex claris scripturae sententiis & parabol, quales multae leguntur passim in Propheticis & Apostolicis scriptis. Praeter vestras S. & M. D. merentur laudem magnam & alii religiosi Patroni, qui in editionem operis huius sumptum (quisque pro modulo facultatum suarum) liberaliter contulerunt, ut est, Spectabilis & Magnificus Dominus Stephanus Homanay, Comes Comitatuum Semliniensis & Vngh, Capitaneus suae Caesareae Regiaque Maiestatis fidelis. Deinde Domini quidam Egregii ac Generosi, videlicet, Nicolaus (pia memoria) & Andreas Ostrozyth, Stephanus Petrózy, Simon Lessensky, Christophorus Kubini, Nec non Reverendi Domini Pastores Comitatuum Turociensis & Liptoviensis, item districtus Baymociensis. Debetur etiam gratitudo Viris Reverendis ac eruditis, Martino Wagnero (sanctae recordationis) & Severino Sculteti, Pastoribus Ecclesiae huius & Vicinarum Senioribus: Thomae Fabro (in Christo iam requiescenti) & M. Nicolao Erhardi Dalheimio Palatin: Ludirectoribus, qui opera & labore suo fideli hos Commentarios illustrarunt & declararunt, additis distinctionibus paragraphorum, marginalibus & aliis quibusdam annotationibus, lectorem utiliter monentibus, de loco aliquo communi vel Theologico & morali, vel Historico, vel Astronomico & Cosmographico. Et quia pleraque in marginibus pericoparum sunt topographica ad Palaestinam seu Iudaeam pertinentia, maioris intelligentiae eorundem & evidentiae gratia, sciendum est: Quod ipsa Iudaea sita est in meditullio orbis terrarum, qui à Cosmographis, secundum Ptolemaeum, usitatè dividitur in tres partes principales, videlicet, in Europam, Asiam & Africam. Europa (in qua & nos habitamus) sita est respectu Iudaeae seu Ierosolymae versus occasum vergentem ad Septentrionem. Asia (praesertim Magna) est eidem Orientalis, imo ipsa quoque Iudaea est in Asia Magna. Minor vero Asia, est eidem versus arcton & occasum. Aphrica autem est Iudaeae respectu versus meridiem, pars tamen aliqua vergit ad occasum. In has tres partes dividitur totus orbis terrarum per mare Mediterraneum seu Magnum, quod ab Oceano Occidentali iuxta Hispanias oritur & protenditur procul rectà versus ortum usque ad Syriam & Palaestinam seu Iudaeam ad miliaria circiter 700. Quidquid enim terrarum est à sinistro latere huius maris Magni usque ad Oceanum Septentrionalem, & postea versus Orientem usque ad fluuium Tanaim, Paludem Meoticam, Bosphorum Cimmerium, Pontum Euxinum, Bosphorum Thracicum, Propontidem, Hellespontum & mare Aegaeum: id Europae nomine comprehenditur, ut sunt regiones istae: Hispania, Gallia, Italia, Germania, Bohemia, Austria, Ungaria, Croatia, Polonia, Sarmatia, Scythia Europaea, Russia, Transylvania, Thracia, Macedonia, Graecia & aliae ad has pertinentes. Secundò, Quidquid regionum est à dextro latere maris Mediterranei, usque ad Oceanum Meridionalem seu Aethiopicum, item à mari Rubro in Oriente usque ad Oceanum Occidentalem, id appellatione Aphricae censetur, ut sunt: Aegyptus, Lybia, Cyrenaica, Mauritania, Numidia, Aethiopia, &c. Tertiò, Quidquid terrarum est in Oriente à mari Mediterraneo, usque ad Oceanum Indicum seu Orientalem, id Asia nuncupatur: Estque haec sola tanta, quantae sunt priores duae Europa & Aphrica. Regiones Asiae praecipuae sunt, Arabia triplex, Petraea, Felix & Deserta, Palaestina seu Iudaea, Syria, Mesopotamia, Assyria, Armenia maior, Chaldaea, Persia, Parthia, Media, India extrema versus ortum & omnium maxima Regio, &c. Item Asia minor, quae à quibusdam hodie Turcia vocatur, sita inter mare Magnum, & Pontum Euxinum, respectu Ierosolymae, non ad ortum, sed versus Septentrionem & Occasum, & in multas regiones divisa, ut sunt Cilicia, Armenia minor, Capadocia, Lycaonia, Pisidia, Pamphylia, Galatia, Paphlagonia, Ionia, Bithynia, Mysia, Phrygia, Lycia, Caria: de quibus omnibus consulendae sunt tabulae Cosmographicae. Quod autem vestris Spect: & Magni: Dom: dedicare voluimus hos posthumos labores Reverendi Domini parentis nostri, moti sumus, inter alias etiam hisce causis: Primum, quia S. M. V. aliquot annis vivam vocem Patris nostri audiuit, cum in adolescentia sua esset discipulus Scholae & Ecclesiae huius. Vnde non tantùm patronus huius operis, verum etiam testis esse potest locuples & verax: doctrinam in his commentariis expressam, eandem esse, quam Pater noster viva voce tradidit, & in cuius Confessione extremum vitae suae clausit, animam suam Christo filio Dei commendans, anno Christi 1560, 7. Junii, exactis 49 diebus à morte Praeceptoris sui P. M., de qua cum allatum esset huc Bartpham nuntium, tristis & lacrimabundus dixisse fertur, se charissimum Praeceptorem suum brevi esse subsecuturum, id quod etiam, ut diximus, factum est: Vt enim Philippus Melanchton mortuus est die Veneris post Pascha, sic parens noster obiit die Veneris post Pentecosten. Deinde, cum Dei dono & gratia Spiritus sancti, S. & M. D. V. eidem cum Domino parente nostro Confessioni Augustanae & doctrinae Lutheri sint addictissimae, & abhorreant ab impiis dogmatibus Arrianorum, Sacramentariorum & aliorum fanaticorum, quos noster Parens passim in traditione verae doctrinae refutat: aequum & conveniens est, patronos orthodoxi scripti deligi tales, qui verae de Deo & Evangelio doctrinae sint quam studiosissimi & amantissimi. Ad haec meminimus, quod ante annos ferè 17, Formulae tractandarum concionum sacrarum parentis nostri, eiusdem nomine, S. ac M. D. V. & Do: fratri in Christo iam quiescenti, Spectabili Domino Michaeli de Rewa, sanctae memoriae sint inscriptae: quare arbitrabamur iustum & aequum fore, ut munus in familia vestra inclita maneret, Enarrationes quoque integras Epistolarum & Evangeliorum iisdem dedicandas esse, quibus summariae dispositiones eorum olim fuissent commendatae & transmissae. Huc facit, quod opus hoc in lucem prodit praecipuè pia cura, impensis & promotione S. ac M. D. V. Nullos itaque (nostra quidem opinione & sententia) potuimus Patronos libri deligere meliores & fide pręstantiores, quam S. & M. D. V., quae sumptus ad editionem operis liberalissimè una cum aliis suppeditassent. Impulsi sumus praeterea ut hoc faceremus, consideratione Egregii status Ecclesiarum patrocinio & curae S. ac M. D. V. divinitus commendatarum: In quibus cum certum sit Pastores & Ministros verbi omnes esse orthodoxos, &, ut ex fama publica multorum fide dignorum nobis innotuit, scriptorum Parentis nostri amantissimos: iudicabamus talium piorum orthodoxorum virorum Patronis, opus ipsis acceptum & gratum, prae caeteris esse commendandum ac transmittendum. Denique prodit hoc opus sub auspicio nominum S. ac M. D. V. ut aliquod extet publicè testimonium amoris & observantiae nostrae, erga S. ac M. D. V. pro summa pietate, qua patrem nostrum etiam mortuum, & inprimis doctrinam ipsis, prosequuntur. Deum patrem Domini nostri Iesu Christi oramus, ut lumen doctrinae Evangelicae iam pridem in ditionibus S. ac M. D. V. ex immensa sua bonitate & gratia accensum, augeat & sartum tectum conservet, usque ad gloriosum adventum filii sui unigeniti Iudicis vivorum & mortuorum: Cui etiam S. ac M. D. V. devotè commendamus: Nos verò secundum Deum, in favorem & patrocinium earundem. Valete in perpetuas aeternitates. Datum Bartphae 30. Maii Anno Christi 1596. S. ac M. D. V. Obseruantiss: ac deditiss: Clientes. Leonhardus Stockelius Junior, & reliqui Haeredes Authoris huius Operis.

Sermo 001

IN EPISTOLAM I. DOMINICAE ADVENTVS, LECTIO PAVLI ROM. 13. Et hoc scientes tempus, quia hora est iam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus. Nox praecessit: dies autem appropinquavit. Abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus. Non in commessationibus et in ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione. Sed induimini Dominum Iesum Christum, et carnis curam ne feceritis ad desideria. Quis est status? Paulus hactenus multis argumentis gravissimis hortatus est Romanam Ecclesiam, non (qualis nunc est) collegium Pontificum, Monachorum, et sacrificulorum, omnium scelerum sentinam, propter quam mundi finis advenit, sed eam, quae verbo Pauli aliorumque Apostolorum credidit, quod homines iustificentur coram Deo propter unicum iustum, Iesum Christum, etiam sine divina lege, multò magis sine philosophica et civili lege, maxime vero omnium sine lege Papae, quae cum utraque, divina et humana, pugnat. Talem, inquam, Ecclesiam, quae Christi vocem audit et alienas voces omnes aversatur, hactenus admonuit Paulus aliis rationibus, ut accepta fide, et Spiritu Sancto iam obediat Deo in utraque tabula. Qua in re non sibi ipsi repugnat, sicut carnales Evangelii auditores accipiunt, sed priorem suam de iustificatione sententiam declarat, ut intelligamus, quatenus dixerit nos sine lege iustificari et liberos esse a lege, videlicet ut integra et perfecta gloria mediatori Christo maneret, neque nos in ullam partem officii eius veniremus, ne incerta fieret reconciliatio. Item, quod liberi simus a maledictione legis tantum, propter impletionem Christi, nobis donatam. Manet igitur mandatum obligans nos ad obedientiam legis moralis necessariam. Ad hanc enim praestandam vocamur per Evangelium et pacta Sacramentorum. Iubemur enim agere poenitentiam, atque ideo in Baptismo renascimur, ut fiamus novi homines, veteri et peccatis obnoxiae naturae morientes: non quod sic fiamus iusti coram Deo, sed ut iustificati ex gratia iuste vivamus. Post alia igitur argumenta nunc addit Paulus rationem ab occasione, quae in suadendo magnam vim habet. Scimus enim occasionem plerumque brevem esse, eaque neglecta rem ipsam quoque amitti. Pertinet igitur haec ratio ad locum facultatis, ostendens id quod consulitur, facile et sine magno negotio fieri posse, si modo voluntas adsit, ut nulla supersit excusatio, quasi res aut difficilis sit, aut impossibilis, sed tota culpa haereat in hominum ignavia, si quod possunt, non faciunt. Quod est igitur argumentum Pauli? Cogitare, inquit, et hoc, imo vos ipsi iam scitis, etiam me tacente, videlicet iam esse summam opportunitatem, ut ex somno tandem excitemur. Ergo id non est negligendum. Quod autem sit opportunitas, id probat, quia salus nunc propior est, quam tunc quando credebamus. Si ergo in aliis rebus adeo sollicite observatis occasionem, ne somno aut aliis causis desidiae indulgentes, aliquid vestrorum commodorum e manibus amittatis, quanto magis in hac re, quae ad aeternam vestram salutem pertinet, hanc sollicitudinem praestare debetis? Videre licet in iis, qui lucro intenti sunt, quanta sit occasionum observatio, in qua nec somno, nec cibo, nec potu, nec ullis aliis rebus se impediri patiuntur. Si igitur istis in rebus, quae, si recte consideremus, vere nihil sunt, et qualibet umbra fugaciores, tam diligentes sunt homines: qui fit, quod nos in salute nostra obtinenda non similem diligentiam praestamus? Quanto studio homines aedificant domos, urbes, non ad necessitatem modo, verum etiam ad voluptatem, easque ad res nec sumptibus ullis, nec laboribus parcunt? Hic vero ita indulgent somno atque incuriae, ut assidue eos divina vox excitare cogatur, Surgite, surgite, iam tempus est, quod si negligitis, nullis postea vigiliis et studiis revocare id unquam poteritis. Duo igitur in hoc praecepto significat Paulus: Primum quanta sit negligentia etiam in sanctis. Nam si cura de salute cum aliis curis conferatur, ut de victu, de commodis et voluptatibus huius vitae, vere est somnus respectu vigiliarum, hoc est, in quaerendo regno Dei, in obedientia praestanda Deo dormire videntur, in aliis vero rebus vigilare. Itaque et Christus obiurgat filios lucis, verbo Evangelii illuminatos, quod minus callidi sunt, quam filii tenebrarum in suo genere. Et in parabola virgines omnes, prudentes simul et fatuae, obdormiunt. Admonet praeterea, ut vigilemus, utque corda nostra non graventur crapula et ebrietate. Haec quorsum opus esset monere, nisi dormiremus? Maxime autem significantur his admonitionibus haec postrema tempora, in quibus profundissimum somnum videmur dormire. Itaque audiamus aliquantum et Christum et Paulum, qui astant adhuc nobis dormientibus, multisque pulsationibus et crebris exclamationibus nos excitant, ne si pulsare et clamare desierint, frustra deinde nostram somnolentiam deploremus. Somnus igitur est, vivere sine cura et studio rerum spiritualium, ad quarum amorem vocat nos Evangelium, ut nihil sit nobis charius verbo Dei, ex quo petitur vera Dei notitia, et admiranda beneficia, caeteris omnibus ignota. Vigilant autem illi, qui intellecta voce Evangelii, totos se huic dedicant, ad huius praescriptum facientes omnia, agendo poenitentiam, credendo in Christum Mediatorem, et secundum omnia praecepta obediendo voluntati Dei. Quomodo nos habemus maiorem oportunitatem bene operandi, quam alii, qui ante nos fuerunt? Quia nobis salus est propior, ergo facilius a nobis apprehendi potest. Horum verborum sententia facilis est, si ad alios illustres locos referamus animum. In parabola de coena et nuptiis fit mentio multorum servorum qui convivas invitarunt, quorum nonnulli dicunt, omnia iam esse parata. Ut igitur in conviviiis maior est opportunitas, cum iam parata sunt, quam cum adhuc futura expectantur: ita nunc in Novo Testamento omnia sunt magis oportuna, quam olim in Veteri. Tunc enim promissa tantum, et procul ostensa; nunc vero exhibita sunt, ac re ipsa praestita omnia, quae olim credebantur futura. Rursumque ut illis cessare aliquid licet, qui intelligunt convivium adhuc parandum esse, illis vero nequaquam, qui audiunt iam omnia parata esse, et nullam prorsus moram convivis amplius esse relictam, nisi convivium negligere velint: ita qui vocationem Novi Testamenti et verbum Evangelii negliget, is nullam posthac vocationem amplius audiet, sed tantum sententiam durissimam: Quem mei puduit, huius me vicissim pudet. Hinc apparet sententia verborum Pauli, Propior nunc est salus. Exhibita enim propiora sunt quam promissa. Et vocat praecedens tempus, tempus fidei, non quod nunc fides non amplius requiratur, id enim constat esse falsum: sed quod olim difficilius fuit credere, cum futura promitterentur, ea, quae omnem fidem excedebant, quam nunc, omnibus promissionibus iam impletis et consummatis, ut Christus in cruce clamavit. Hac collatione utitur Dominus, cum intuens Discipulos, inquit: Beati oculi, qui vident ea, quae vos videtis, etc. Dico enim, quod multi Reges, et Prophetae hoc optarunt, sed non sunt consecuti. Conferant pii auditores utrumque Testamentum, et sine ulla dubitatione fatebuntur, Paulum vera loqui, cum inquit: nunc propiorem nobis esse salutem, quam olim fuit Patribus. Ac si quid adhuc deest, id quoque iam in foribus est, videlicet liberatio ab hoc mundo, et vitae aeternae possessio. Repetit autem idem aliis verbis per similitudinem. Quibus? Nox praecessit, dies autem appropinquavit, quasi dicat: Tempus praecedens vere nox fuit, si cum hoc tempore conferatur. Omnia enim antea etiam in promissionibus involuta fuerant, et obscura, sicut mos est praedictionum, quae tunc demum accipiunt lucem, cum re ipsa eveniunt. Nunc autem apertissime auditur verbum de Christo et beneficiis eius exhibitis. Ipsi Apostoli et qui cum eis fuerunt, oculis viderunt, et manibus contrectarunt promissum liberatorem, interfuerunt illi admirando operi redemptionis, videntes redemptorem passum, mortuum et resuscitatum, nobisque idem, ut certissimi testes, annunciant. Ita eadem est sententia, quae prius, conferens Novum Testamentum cum Veteri, et huius lucem cum antiqua caligine. Aut si cui videtur, intelligat haec verba de duobus temporibus: quorum praecedens est tempus ignorantiae et caecitatis, quale est ante cognitum verbum Evangelii; sequens vero notitiae et scientiae, cuiusmodi est sonante doctrina de Christo, quae illuminat mundum, iuxta testimonium Iohannis 1. Tunc enim intelligere incipiunt homines suas tenebras, seque ipsos agnoscere cum suis erroribus, et vere sentire de Deo et voluntate eius in filio ostensa. Sic erit sententia Pauli: Antea neque novistis Deum, neque voluntatem eius erga vos, et quomodo vicissim a vobis coli vellet. Nunc autem ex Evangelio vere agnovistis Deum, et scitis, quid de Deo sit sentiendum, quomodo erga nos affectus sit, et quid ei placeat, aut quid non placeat. Repudiatis erroribus tenebrarum, in quibus cum essetis, credebatis, Deum non per filii mortem placari, sed vestris operibus, vel secundum legem factis, vel vestro arbitrio susceptis hoc fine, ut Deo serviretis. Quod cum ita sit, oportet vos certe huic notitiae obsecundare, et in hac luce ambulare, neque haerere in prioribus tenebris, intelligere quid Deo gratum sit, et re ipsa facere ea, quae Deo non probantur. Utraque sententia horum verborum Pauli huic loco, et adhortationi eius conveniens est, et pertinet ad rationem a circumstantia temporis ductam. Prior sententia cum praecedentibus, posterior vero cum sequentibus verbis convenire videtur, in quibus Paulus attexit conclusionem. Quam? Abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamus arma lucis, denique ambulemus decenter, tanquam in die. Opera tenebrarum sunt, quae fiunt ab iis, qui sunt in regno tenebrarum. Est autem regnum tenebrarum, vacare vera notitia Dei, quae ex sola Evangelii promissione et agnitione Christi oritur, et tantum regi humanis viribus, sive inferioribus, ut affectibus irae, odii, invidiae, libidinis, petulantiae, superbiae, fraudis, contemptus Dei, et id genus aliis manifestis vitiis: sive superioribus, ut rationis iudiciis, qua falsa et impia statuimus de Deo, quantavis sint speciosa, ut: quod Deus tantum dignis velit esse misericors, quod cultus Dei sint ea, quae homines suscipiunt hoc fine, ut colant Deum, quo in genere infinitos pene errores committunt homines. In hoc caeco regno sunt omnes, qui nondum audierunt Evangelium, vel auditum non admittunt, tenenturque captivi a principe tenebrarum ad mortem aeternam. Si quid accidit adversi, errorem errori accumulant, illicita et impia auxilia quaerentes. Quid multa? Vivunt sine Deo, ergo nullam certam et firmam inveniunt consolationem. Exemplum tenebrarum meminimus omnes, qui Papatum vidimus, in quo illa, quae pro summo cultu Dei habita sunt, horrendae contumeliae Dei fuerunt, et ii, qui visi sunt sanctissimi, omnium hominum fuerunt deterrimi. Quia versabamur in tenebris, oculis et omni luce capti, Christianos nos esse arbitrabamur, cum essemus Christi crucifigitores. Hoc unum fuit genus tenebrarum, maxime perniciosum. Alterum, quod ne illa quidem, quae ratio agnoscit esse peccata, talia esse intelleximus, qualia sunt. Ita enim docebamur, ita credebamus ipsi, quod haec ipsa flagitia expiari possent ieiuniis, certarum precum murmurationibus, vita monastica, aut aliis ritibus. Ita etiam manifestorum peccatorum magnitudinem nemo vidit. Cum ergo iubet Paulus, ut abiiciamus opera tenebrarum, haec omnia, quae dixi, vult nos abiicere, non modo abstinere a manifestis delictis, quae per rationem arguuntur et puniuntur, verum etiam ut omnes priores opiniones, iudicio rationis optimas, repudiemus tanquam impias, si pro cultu Dei habitae sunt. Nam si finis est civilis et politicus, non praecipit Evangelium, ut ea, quae rectae rationi consentanea sunt, abiiciamus. Porro non sufficit abiicere opera tenebrarum, sed necesse est etiam induere arma lucis, sicut Psalmus inquit: Declina a malo, et fac bonum. Quid est igitur induere arma lucis? Lux est verbum Dei de Christo, qui solus est lux mundi, et propterea Apostoli quoque sic vocantur, non absolute, sed quia annunciant Christum, qui illuminat omnem hominem, et revelat Patris voluntatem. Arma autem lucis sunt opera, quae filius docet esse Patri probata. Miretur autem forsitan aliquis, cur Paulus non dicat eodem modo opera lucis, ut opera tenebrarum. Sed ratio non est obscura. Voluit enim ingentem horum operum, quae a filiis lucis in luce fiunt, utilitatem indicare. Armant enim et muniunt pios, ut consistant, donec salventur. Praecipuum opus lucis est fides, per quam accenditur nova lux in animis, erigens nos adversus tenebras, et terrores desperationem afferentes, qua non confidimus ullis operibus nostris, sed sola Dei gratia propter Christum Mediatorem. Sive igitur peccata nostra amplificet diabolus, sive virtutes nostras extenuet atque in nihilum redigat, utroque in certamine fides apprehendit Christum, in quo exhibetur remissio peccatorum et iustitia. Fides ergo non simpliciter est opus, sed armat nos, ut resistamus diabolo, qui ex lege arguens conatur nos suis laqueis irretire. Sic timor Dei est opus lucis, sed fit armatura nostra, cum vere agnita nostra infirmitate, et Christi gratia, luctamur adversus securitatem carnalem, aut fastum naturalem, qui oritur ex consideratione virtutum et virium nostrarum. Sic dilectio Dei est opus lucis, sed fit armatura nostra, quando opponimus eam dilectioni carnis nostrae, aut aliarum rerum amabilium, ut cum charitate parentum, liberorum, coniugis, fortunarum, propinquorum, vitae et tranquillitatis nostrae a dilectione Dei avocamur. Sic de omnibus aliis novae obedientiae et lucis operibus exempla dari possunt, quae non simpliciter sunt opera, sed talia opera, quibus cum luctamur summa cum contentione adversus mala opera contraria, ad quae nos trahit caro, mundus et diabolus. Magna igitur est emphasis in verbo Pauli, qui effectus lucis, quae per verbum Evangelii in animis nostris accenditur, non vocat opera, sicut effectus tenebrarum, quia sine lucta et certamine fiunt, sed arma, eaque non in parietem suspendi, vel in arcam recondi iubet, sed indui, ut semper eis cincti simus, et nunquam appareamus nudi in conspectu Dei, hoc est, sine fide, sine timore, sine dilectione, invocatione, gratiarum actione, etc. Denique ut parati simus omnia caetera exuere una cum hoc corpore mortali, priusquam haec arma lucis exuamus. Non solum autem sunt arma pugnantia, verum etiam decentia, sicut arma corporalia non tantum ad defensionem, verum etiam ad ornatum sunt comparata. Propterea addit Paulus, ut ambulemus pulchre et decenter, tanquam in die. Manet enim in similitudine. Ut illi, qui in luce ac die ambulant, magnam habent rationem decori, ne prodeant in publicum impexi, illoti, sordidi, cautius etiam incedunt, ne labantur, aut aliquid ludibrio dignum committant, qua diligentia non utuntur homines noctis tempore, cum minus sunt conspicui, nocte enim latent mendosa: ita et nos, qui non amplius in tenebris, sed in luce sumus, non modo fortiter, verum etiam decore et pulchre in hac nostra luce versari debemus, ut ea faciamus, quae et nos ornent et Evangelium, non quae utrumque polluant. Totus enim iste ornatus situs est in veris effectibus et operibus fidem Christi sequentibus, ut Psal. 45 describitur, nec iudicatur ab homine carnali, sed spirituali, tectus est enim formis crucis, quibus in oculis mundi nihil est turpius, neque deformius. Quid sequitur in textu? Amplificatio conclusionis, per enumerationem exemplorum. Paulus enim utriusque membri species, quasdam recenset, quae sint opera tenebrarum, et quae sint arma lucis. Prioris exempla sunt, crapula, ebrietas, studium libidinis, omnisque petulantiae et improbitatis; id enim significat et cum quo vitio coniunctum est odium virtutum omnium et talis vita, quae de industria aversatur omnem honeste vivendi rationem tanquam iniucundam. His adiungit Paulus rixarum et invidiae consuetudinem, et ex his caetera vult intelligi et caueri, tanquam ea, quae in hoc subiecto, hoc est, in tali homine, qualem ipse instituit, esse nullo modo queunt. Hunc enim necesse est esse sobrium, temperantem, continentem, castum, modestum, amantem virtutis et humanitatis, doctrinae cupidum, vitiorum inimicum, charitatis et concordiae studiosum, denique beneficum, liberalem, faventem omnibus etiam inimicis. Quicunque ergo aut his omnibus, aut certis quibusdam vitiis ex hoc genere indulget, hunc Paulus hoc in loco damnat, tanquam filium tenebrarum, neque pronunciat eum esse in luce, et filium regni luminis. Tempus est igitur, si quis se horum vitiorum sectatorem esse animadvertit, ut surgat a somno excitatus, et noctis ac tenebrarum opera abiiciat, ut tanquam in die cum decoro ambulet. Posterioris membri exempla omnia uno verbo Paulus includit, cum inquit: induite Dominum Iesum Christum. Quod etiam facit suo more, ut nos a virtutum nostrarum conspectu avocatos in solo Domino Iesu Christo haerere, atque ex eo solo suspensos esse iubeat. Hoc est singulare Paulo et Ioanni, ut etiam de operibus docentes tamen non discedant a scopo iustificationis, omnem vitantes occasionem, ne subrepat opinio de merito, quo nihil est facilius, si vel paululum a mediatore Christo disceditur. Cum ergo iubet Paulus, abiectis operibus tenebrarum, induere Dominum Iesum Christum, vult nos primum omnium intueri Christum, ut mediatorem et Pontificem nostrum, in quo habemus Deum propitium, remittentem peccata, iustificantem, vivificantem et sanctificantem immortali iustitia, vita et sanctitate. Deinde conari, ut pro huius Domini meritis et dignitate vivamus, sicut et verbo et exemplo suo passim nos monet, id quod nimis longum esset hoc in loco persequi. Illud tantum adhuc monere non est alienum, quare in fine addat Paulus: ne curam habeatis de carne in concupiscentiam. Habuit enim auditores consimiles nostris, qui cum audiunt argui crapulam et ebrietatem aliasque voluptates eiusdem generis, quid, inquiunt, an ergo propter Evangelium nec edendum quidquam, nec bibendum est? an nihil prorsus indulgendum est ulli voluptati? Hac calumnia nihil est frequentius, qua impuri homines suam turpitudinem defendere nituntur. Paulus breviter respondet: se non prohibere curam carnis ad necessitatem, sed eam, quae est ad concupiscentiam, qua augetur libido et licentia carnis. Ita et nos hac distinctione utamur contra nostros impudentes sycophantas, qui nihil dubitant Evangelio obgannire, suamque impuram vitam defendere. Carnis curam non simpliciter prohiberi, sed ita prohiberi, si accedat concupiscentia, qua in carnis cura non necessitas, sed voluptas homine, et maxime Christiano indigna spectatur. Hanc igitur perulantiam fugiamus, et sobrietatem, cum castitate, sine qua nemo videbit Dominum, omni studio sectemur. Amen.

Sermo 002

IN I. DOMINICAM ADVENTVS. EVANGELIVM MATTH. 21. Cum appropinquassent Hierosolymis, et venissent Bethphage, ad montem Oliuarum, tunc Iesus misit duos discipulos, dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea, solvite et adducite mihi. Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: Dominus his opus habet, et confestim dimittet eos. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur, quod dictum est per Prophetam dicentem: Dicite filiae Sion: Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens supra asinam et pullum filium subiugalis. Euntes autem Discipuli, fecerunt sicut praeceperat illis Iesus. Et adduxerunt asinam et pullum, et imposuerunt super illos vestimenta sua, et eum super illa collocârunt. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: Alii vero caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via. Porro, turbae quae praecedebant, et sequebantur clamabant, dicentes: Hosanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini, Hosanna in altissimis. Quis est status Evangelii? Hac pompa voluit Christus ostendere, se esse Regem illum, promissum populo, de quo Lex et Prophetae multis iam saeculis testificati fuerant. Nam et tempus conveniebat, a Patriarcha Iacob et Propheta Daniele praefinitum, et locus, ubi Messias regnum suum inchoaturus, ac deinde per totum orbem propagaturus erat. De persona etiam nullus locus dubitationi relictus est, cum omnia ad unguem conveniant ad descriptionem Zachariae, qui quasi digito monstrans hunc Regem, iubet cives Hierusalem esse attentos, ad observandum eum, in summa paupertate ad se venientem, et asino insidentem. Praeterea pompa ipsa satis magnum testimonium est, cum alii praecedunt, alii sequuntur: alii vestes suas, alii ramos substernunt, eumque filium illum Davidis appellant, atque salutem eius regno precantur. Denique versiculum ex Psalmo occinunt, qui ad neminem, nisi ad Messiam accommodari potest. Hinc facile animadverti potest, totam hanc historiam nihil aliud agere, nisi ut confirmet, Iesum de Nazareth esse Christum, qui ab initio Adae eiusque posteritati, deinde seorsim Abrahae, et ex eo natis promissus fuerat, ut facile a populo agnosci potuerit, nisi is maluisset suum errorem, quem de civili regno Christi conceperat, defendere, quam scripturae credere. Est igitur principalis locus et status huius Evangelii, quod Iesus, Mariae filius, sit Rex, cui omnes Prophetae, qui ante eum fuerunt, dederunt testimonium, neque potest ulla alia persona dari, ad quam non solum dicta, sed etiam syllabae ac litterae omnes omnium Prophetarum tam pulchre congruant, id quod ad confirmandos animos de Christo tantam vim habet, ut nihil amplius requirant. Id ex Discipulis ipsis satis apparet, qui cum et ante passionem, et post, multa vidissent atque audissent testimonia resurrectionis, tamen non prius acquieverunt animis, quam per legis et Prophetarum oracula, aptissime congruentia convicti essent. Dictum est de statu Evangelii in genere, quod Iesus Nazarenus sit Rex Iudaeorum, sicut Pilatus titulum cruci inscripsit, atque ipse coram eo confessus est. Nunc cuiusmodi Rex sit, et quale regnum habeat, est quaerendum. Quid ergo interest inter hunc Regem et caeteros? Ingentes est discrimen, sive amplitudinem regni eius, sive durationem, sive magnitudinem rerum, sive rationem administrandi consideremus. Amplitudo ipsa caelum simul et terram, et omnia complectitur, quam se a Patre accepisse testatur, cum ait: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Huc pertinent innumerabiles sententiae, ut Psalmo 2: Postula a me, et dabo tibi gentes in haereditatem, et in possessionem tuam terminos terrae. Psalmo 110: Dixit Dominus Domino meo, sede ad dextram meam. Ad Philip. 2: Datum est ei nomen, quod est supra omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, omnisque lingua fateatur, quod Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris, etc. Necesse est ergo omnia huic Regi subiecta esse, eique obedire. Qui sua sponte se dedunt, iis nihil est felicior: qui vero se contumaces praebent, iis nihil esse potest miserius. Itaque Psalmus hortatur omnes Reges et Principes, ut hunc suum Dominum agnoscant, nisi perire, atque ut vas fictile confringi velint, beatos autem praedicat omnes, qui confidunt ei. In hunc ergo Regem verissime convenit illud Poëtae: Parcere subiectis, et debellare superbos. Secundo, caeteris regnis nihil est inconstantius, quae nec ipsa durant longo tempore, et Reges subinde novos magno suo cum detrimento consequuntur. Huius vero nostri Regis regnum finem prorsus ignorat. Est enim aeternum et immortale, sicut ipse aeternus atque immortalis est. Testis indubitatus est Angelus Gabriel, ad Mariam dicens: Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo David in aeternum, et regni eius non erit finis, sicut Deus David per Nathan prophetam promiserat 1 Paralipomenon 17. Sed talium quoque testimoniorum plena sunt omnia. Tertio, si omnium maximorum Regum atque Imperatorum res gestae considerentur, ne minima quidem parte cum factis Christi conferri possunt. Nam quid est, quod quidam per hyperbolen orbem terrarum vicisse feruntur, qui vel mulierculae alicui, vel improbis aliquot civibus resistere non potuerunt? Qui paulo post coacti sunt, antequam ullum suorum laborum fructum ceperunt, gentes devictas non tam suis, quam alienis relinquere? At noster hic Rex omnia gerit maxima, omniumque creaturarum sempiterna admiratione dignissima. Nam lingua nulla est, quae magnitudinem eorum verbis consequi ullo modo queat. Primùm in se recipit omnia nostra peccata, sicut Ioannes inquit: Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Secundò, iram Dei nobis intolerabilem, et horribiles atque infinitas poenas peccati, nostra causa sustinet: ex quibus praecipuae sunt, mors et tyrannis diaboli. Omnia haec mala pro nobis exhaurit funditus. Tertiò, restituit nos, assertos a morte et diabolo, in pristinam libertatem, ex hostibus Dei filios Dei faciens. Quarto, vestit atque ornat nos caelesti et nova iustitia, sua videlicet, donat nobis suum et Patris Spiritum, quo nos per verbum suum sanctificat, tandemque una secum in gloria et vita aeterna reges et collegas suos faciet. Quintò, haec omnia beneficia gratis confert omnibus, quicunque eum ex animo agnoscunt, quod unicus sit auctor salutis humanae, ut neque virtus ac dignitas humana quenquam promoveat, neque indignitas et peccatum impediant ad haec beneficia consequenda, sicut necesse erat. Frustra enim conferret omnia, nisi gratis conferret, in tanta imbecillitate et immunditie hominum. Sextò, in communibus afflictionibus, quibus cum in hac vita luctari cogimur, adest nobis, erigit et confirmat nos adversus desperationem, iugumque suum nobis reddit suavissimum, sicut promisit se cum suis futurum usque ad consummationem saeculi. Postremò, has res longe maximas, mirabili ratione tum gerit, tum gestas nobis communicat. Alii Reges magno cum fastu ac splendore gerunt omnia, hoc autem Rege nihil est humilius, neque contemtius, adeo carente omnibus humanis praesidiis, locum ut nullum habeat in mundo, quo caput suum reclinet, ut etiam vulpes et similes ferae sint feliciores. Cumque per omnem vitam post assumtam humanam naturam nihil fuerit abiectius, tandem acerbissimis odiis pontificum summa cum ignominia de cruce suspensus moritur. Hoc modo gerit res illas, de quibus paulo ante dictum est, cum caeterorum Regum facta vitam requirant, et morte intereant. Ita cum vellet humano generi sua beneficia communicare ac distribuere, mittit homines nullius plane auctoritatis, qui verbo tantum ea distribuant, ab omni ostentatione ac specie remoto. Atque horum conditio, et omnium, quicunque credunt eorum sermoni, rursum est miserrima. Vexantur enim inopia, ignominia, omni genere suppliciorum. Quis arbitretur in tanta infirmitate latere tantas res, quantae per Christum orbi terrarum conferuntur? Sed ob hanc ipsam causam, ne offenderemur huius Regis infirmitate, tot admonitionibus Prophetarum, qui per turbam praecedentem in hodierna pompa significati sunt, admonere nos voluit, inter quas sententia Zachariae valde insignis est. Quid illa monet? Primùm facit Iudaeos attentos, quibus ingentem laetitiam ac voluptatem nunciat. Deinde rationem eius laetitiae subiungit: Ecce Rex tuus ad te venit, iustus, salvator, pauper, et sedens super asinum, et pullum asinae. Quis enim oppressus atrocissima tyrannide non laetetur advenire Regem, ad quem ipse venire non poterat, non ut perdat antea perditum, sed ut redimat a pernicie, qui sit bonus, ac iustus, nec sectetur gratiam et dignitatem potentium, sed defendat causam oppressorum pro sua iustitia, quam miseris atque afflictis secum communem facit. Hic paucis verbis Propheta complexus est omnia Christi beneficia, paulo ante commemorata, redemptionem a peccato et poenis eius omnibus, donationem iustitiae et vitae aeternae, etc. Deinde addit, haec tecta atque occulta esse inopia et summa infirmitate, quia venturus sit pauper, et sedens super pullum asinae. Quibus verbis satis perspicuè admoniti sunt Iudaei, ne paupertatem huius Regis contemnerent, sed ut crederent, sub hac summa infirmitate summam potentiam reconditam esse, sicut addit: eum sua virtute omnibus armis finem impositurum, et pacem praedicaturum esse inter omnes gentes, ut dominetur ab alio mari ad aliud, et ab aquis usque ad terminos terrae. Quare quae paulo ante dicta sunt de amplitudine regni, quod Christus obtinet: item, de duratione, de rerum gestarum praestantia, deque arcana et mirabili ratione gubernationis, qua in speciem nihil est infirmius, haec omnia Zacharias quoque longe ante adventum eius in carnem est vaticinatus, idemque alii Prophetae summo consensu fecerunt, cum quibus et sequentium turba, hoc est, Apostoli caeterique Doctores Novi Testamenti mirum in modum consentiunt, unum Christum, Davidis filium, canentes, etiam invitis omnibus. Quare maluit Christus se tam pauperem ostendere potius quam gloriosum Regem? Etsi nos decet, omnibus in rebus iudicio eius cedere, cum sit infinitae sapientiae, tamen satis magnae causae, cum oraculis scripturae convenientes, ostendi possunt. Prima haec est: quia suscepit causam humani generis, quod propter peccatum non solum huius vitae innumeris casibus subiectum est, sed etiam aeternae morti traditum, atque ipsorum inferorum potestati destinatum. Haec fuit immutabilis sententia Dei, quam omnino necesse erat executione supplicii impleri: alioqui humanum genus redimi, Deoque reconciliari non potuit. Cum ergo filius Dei redemptor esset futurus, oportuit eum non modo hominem fieri, verum etiam omnium hominum culpam et poenas ferre, adeoque infra omnium nostrum, quamvis miserrimam conditionem, humiliari. Atque hoc illud est, quod ait: se non venisse in mundum, ut dominetur, sed ut omnibus serviat, omniumque pedes lavet, hoc est, venit, ut nostra causa patiatur omnia, non ut regnet. Nam regnandi tempus tunc demum fuit, cum exhaustis omnibus aerumnis per mortem rursum ex hoc mundo ad Patrem rediit, sedens ad dexteram Patris, hanc suam gloriam olim patefacturus, cum, damnatis impiis, Ecclesiam quoque suam glorificabit in novissimo die. Huc pertinent ea, quae de duplici adventu hoc tempore dici solent: altero in forma crucis, altero in gloria et maiestate. Quae de priore scripta sunt, ea implevit Christus tum, cum caro factus est, atque in mortali forma, eaque contemtissima se mundo ostendit. Quo in genere est etiam hic ingressus in sanctam civitatem, cum ipse asini alieni tergo veheretur inde usque a monte Oliuarum, caeteri eum cingerent pedestri itinere, sine omni ornatu et splendore. Caetera, quae ad gloriosum eius regnum pertinent, in futura vita implebuntur. Secunda causa est, ut ostenderet se non esse Regem politicum, et aliorum Regum more dominaturum, quibus corporum et fortunarum incolumitas commissa est, sed spirituale regnum suum fore, quo in cordibus et animis hominum dominaretur, eosque erigeret adversus conspectum ac sensum irae Dei, adversus terrores peccati, mortis, et saeviciam diaboli, ut naturam nostram corruptissimam restitueret ad eam integritatem, in qua condita est, ad debitam gloriam Deo praestandam. Haec omnia geruntur extra regna huius mundi, sine gladio, sine iudiciis, sine discrimine locorum, temporum, personarum, aetatum, ordinum, et quidquid est praeterea rerum corporalium, quibus haec vita civilis regitur, tametsi corpora nostra una cum fortunis regnis mundi subiecta sunt, quemadmodum ipse quoque civili potestati se subditum fecit, neque quidquam de eius iure detrahere per suum spirituale regnum voluit, adeo ut iniurias quoque omnes nos pati iusserit, sicut ipse passus est. Huc pertinent sententiae: Regnum meum non est de hoc mundo. Item, Regnum Dei intra vos est, etc. Tertia causa est, cur Christus tam humilem personam assumpserit, quia talis conveniebat officio eius, quod erga afflictissimos quosque administraturus erat, ne quem illorum, in summis angustiis versantem, suo splendore magis terreret, atque ad laqueum adigeret. Ut cum lex Moysi daretur in monte Oreb, Deusque maiestatem suam in tonitru, fulmine ac flamma ostenderet, parum abfuit, quin totus populus metu interiret. Eam ergo personam assumpsit, omnium afflictarum mentium curator optimus, quae ad eas alliciendas esset optima, cum omnia praeterea viderentur eis adversissima. Nihil enim est in eo, quod vel abiectissimum hominem ulla ex parte terrere posset, non magis quam Regem aliquem mendicus, pannis obsitus. Hoc ostendunt omnia eius dicta et facta in Evangelio, quibus se omnibus communem praebet, adeo que ultro accersit omnes male affectos. Quarta causa est, ut confunderet mundum et diabolum, sicut 1. Corin. 1. Paulus scribit. Deus enim elegit stultitiam, ut confunderet mundi sapientiam, elegit infirmitatem, ut confunderet mundi et diaboli potentiam, ut maior esset consolatio eorum, qui propter suam stultitiam et infirmitatem totius mundi ludibrio expositi sunt. Nam si stultitia Dei sapientior est toto mundo, quanto magis sapientia eius excellit totius mundi sapientiam. Si summa Dei infirmitas, cuiusmodi est in Christo, potentior est mundo et diabolo, quos etiam mortuus vicit, quanto magis potentia eius? Si ergo totus mundus consilia agitat adversus nos, sicut Psalmus secundus ostendit, et nos experimur, consoletur nos Dei sapientia, cuius respectu omnis sapientia est summa stultitia. Itaque Psalmus ait, Deum ridere in coelis, cum mundus consultat acutissime. Si nos terret potentia mundi, ne intueamur nostras vires, quibus nihil est infirmius, sed Dei potentiam, qui etiam in extrema sua infirmitate, cum prorsus inermis ac mortuus esse apparet, tantum habet virium, ut omnes creaturae nutum eius sustinere non queant. Atque hae fere sunt causae, propter quas voluit filius Dei tam infirmus fieri, omnia huc referens, ut nobis sit quam gratissimus. At interea maxima pars hominum, hac humili specie offensa, perit? Haec cogitatio non mediocriter exercet multorum animos, quibus iniquum admodum videtur, cum audiunt, maximam partem hominum abiici a Deo, et minimam recipi. Quae offensio multo magis augetur, quando audiunt, non fecem impurorum hominum, sed eos potissimum reiici, qui flos humani generis esse videntur, qui sapientia, potentia, iustitia, religionis specie antecellunt. Sic enim inquit Christus: Gratias ago tibi, Pater, quod haec abscondisti a sapientibus ac prudentibus, et revelasti ea parvulis. Et Paulus: Non multi sapientes, non multi potentes, non multi nobiles electi sunt, ne quis glorietur. Sed cuius tandem culpa offenditur mundus? Sua ne an Christi? Christum excusant Esaias et Petrus, cum dicunt, nullum dolum in ore eius inventum esse. Imo hostes ipsi, Pilatus, et crucifixores, clamant eum innocentem esse. Si ergo est innocens, nullumque umquam peccatum admisit, imo peccatum ipsum sustulit, falso in eum ulla culpa transfertur. Deinde ab initio mundi usque ad exitum quatuor millium annorum adversus scandalum suae humilitatis prae­munivit mundum. Haec enim in prima statim concione ad Adam habita, significata est: Inimicitias ponam inter te et semen mulieris, et tu mordebis calcaneum eius. Item in promissione Abrahae facta: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Ergo ipsum semen benedictionis maledictionem gentium sustinere oportuit. Atque haec deinde in Prophetis et Psalmis, sine ullis verborum involucris aperte praedicta sunt, de Christi humiliatione et morte. Quid multa? Ipse cum advenisset in carnem, nonne tum doctrinae tum factorum potentia, maximeque ipsa resurrectione, satis ostendit, quis esset? Cum ergo nihil praetermiserit, quod ad scandalum suae personae cavendum pertinuit, sequitur mundum sua propria culpa, non Christi, interire. Nam quod dicat aliquis: maiestatem Christi plus efficere in mundo convertendo potuisse, quam humilitatem, is facile redarguitur iis, quae in proximo loco dicta sunt, et exemplo datae Legis probata. Humilitas autem Christi, maiestatem et gloriam eius tegens, partem tamen aliquam hominum, si minus omnes, ad salutem revocat, cum maiestas omnes perdidisset. Sic nos humilem nostrum salvatorem, nobis iucundissimum, satis, ut puto, contra calumniam mundi, gloriosum Christum postulantis, defendimus. Videbit illum quidem aliquando in gloria, sed aeterno suo malo. Nunc reliquum est, ut nobis hunc humilem Regem, asello insidentem, ac prorsus inermem, et sine omni decore ac specie, tanquam omnium hominum novissimum, ut Esaias ait, proprium cum suis beneficiis faciamus, non modo non aversantes eius infirmitatem, verum etiam, ut nobis commodissimam, exosculantes. Quomodo id consequemur, ut sit noster cum suis beneficiis? Non nostris muneribus, aut dignitate, quibus aliorum Regum gratia captatur, sed solo mentis studio, quo ex animo parati simus ad complectendum eum, ultro nos quaerentem, et sicut Zacharias ait, sua sponte ad nos venientem, ut suam iustitiam et salutem nobis donet. Quibus in rebus, sicut ipse non impeditur paupertate atque humilitate sua in donando, sic nos quoque sciamus, nostram infirmitatem atque indignitatem nullo nobis impedimento esse in accipiendo. Os autem, quo hunc Regem et salvatorem nostrum osculamur, iuxta praeceptum secundi Psalmi, et brachia, quibus eum amplectimur, nihil aliud sunt, quam fides. Sic enim inquit Psalmus: Beati omnes, qui confidunt in eo. Neque enim venit, quia digni simus, sed quia nostrae indignitatis, et sortis miserrimae ultro misertus est, nihil aliud a nobis postulat, nullo alio honore vult affici, nisi ut infinitam hanc bonitatem, qua nos ultro complexus est, agnoscamus ex animo, eaque laetemur, sicut praecipit Zacharias, imitantes horum exemplum, qui partim praecedunt, partim sequuntur, eumque laeti atque hilares praedicant, omnia laetitiae signa edentes, nihil morati illorum imperium, qui eos tacere iubebant. Quae fuit significatio totius cultus Novi Testamenti, in quo nihil aliud fit, nisi quod humilis et crucifixus Christus praedicatur esse filius Dei, et Rex a Deo constitutus, quantumvis repugnante mundo, donec finis eius venturus est. Quem ut hilares et laeti videamus, sedulo precemur, Amen.

Sermo 003

IN EPISTOLAM II. DOMINICAE ADVENTUS Rom. 15. Quaecunque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus. Deus autem patientiae et solatii, det vobis idem sapere mutuo inter vos, secundum Iesum Christum. Ut unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi. Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos ad gloriam Dei. Dico enim, Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis, propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Gentes autem super misericordia honorent Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, et nomini tuo cantabo. Et iterum dicit: Laetamini gentes cum plebe eius. Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum, et magnificate eum omnes populi. Et rursus Esaias ait: Erit radix lesse, et qui exurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe et virtute Spiritus Sancti. Quis est status? Genus causae est deliberativum. Est enim adhortatio ad Ecclesiam. Status ostendit hypothesin. Hortatur enim, ut sit firmorum et infirmorum concordia, ne illi horum libertate, nec hi vicissim illorum imbecillitate offendantur, sed mutuam inter se alii aliorum rationem habeant. Et quia firmi facilius tolerare possunt infirmos, quam ipsi ab infirmis feruntur, ideo multa infirmioribus sunt concedenda ab iis, qui in fide plus profecerunt. Priusquam igitur ad textum ipsum veniamus, necesse est ostendi discrimen inter firmos et infirmos, sine quo nihil de hac admonitione Pauli intelligi potest. Qui sunt igitur firmi, et qui infirmi? Primum sciendum est utrumque genus in Ecclesia esse, quae audit verbum Christi, eique obtemperat, non adversatur. Ergo manifestos contemptores doctrinae et Ecclesiae adversarios procul hinc amovere necesse est, qui si amanter essent complectendi et fovendi, de toto genere doctrinae actum esset. Quare quod iactitant se esse infirmos, ac propterea non offendendos, quod sic intelligi volunt, ne errores eorum intolerabiles arguantur, id nequaquam curandum est, neque cum incommodo doctrinae quidquam ferendum. Ut igitur sciamus quorum maxime ratio haberi debeat, conditio infirmorum consideranda est. Sunt enim infirmi, qui iam coeperunt subscribere Evangelio, et acta poenitentia credere in Christum, quod hic unicus sit mediator Dei et hominum, et aliis doctrinarum generibus renunciarunt. Sed adhuc non satis sunt confirmati in fide, ut etiam consequentias omnes huius doctrinae norint atque intelligant. Neque enim tota fides subito infunditur auditoribus, ut stultum vulgus existimat, sed ut in aliis rebus initia sunt perexigua, ita etiam in fide, quam necesse est sine ulla intermissione rigari verbo Dei, invocatione et aliis exercitiis, donec aliquod robur consequatur. Firmi autem sunt, qui iam progressus non mediocres fecerunt in doctrina et fide, nec tantum caput ipsum et fundamentum eius assecuti sunt, quod solius Christi fiducia iustificemur, sed caetera quoque, quae hinc sequuntur, quod nullo ritu externo, etiam a Deo mandato, multo minus humanis traditionibus aliquid ad iustitiam coram Deo impetrandam accedat. Sciunt ergo et intelligunt libertatem, in quam per Christum sunt constituti, eoque uno sunt contenti in iustificatione. Exempli causa: In prima Ecclesia, per Apostolorum doctrinam congregata, firmi erant, qui iam ita tenebant doctrinam de Christo, ut statuerent totam legem Mosi ne pilum quidem valere ad gratiam Dei consequendam. Itaque liberrime ea utebantur, et gentes conversas ad Christum non cogebant aut circumcisionem, aut alias leges Mosi subire, sed statuebant, neque Iudaeos cum sua Lege et circumcisione magis placere Deo, neque gentes minus: sed utrosque gratis propter Christum et aequaliter omnino acceptos esse. Infirmi autem erant, qui assentiebantur quidem doctrinae, sed tamen adhuc non omnino poterant abiicere veterem opinionem de ceremoniis Mosi, easque, cum a Deo mandatae essent, aliquid adhuc ad iustitiam valere putabant. Quam opinionem quam difficile tum fuerit exuere, id ex nostrae aetatis exemplis facile colligi potest, cum tamen in Papatu nihil fuerit simile illis Iudaicis ritibus per Mosen divinitus institutis. Postquam igitur discrimen inter firmos et infirmos ostensum est, nunc ex ipso textu videamus, quo pacto inter hos concordia alenda sit, ne Ecclesia dissipetur: quod fieri necesse est, ubi alii alios temere damnant et iudicant. Quomodo ergo concordia servabitur? Hanc necesse est oriri a firmioribus, ut hi, quemadmodum paulo ante praecepit Paulus, infirmitates aliorum ferant eosque non contemnant, seque illis anteferant propter donorum praestantiam. Idque magis aequum esse quam ut infirmi firmis cedant, ipsa ratio docet. Neque enim infans infirmus matrem firmam, sed mater firma infantem infirmum baiulat. Sic sani aegrotos, non aegroti sanos ferunt. Si hoc fit in vita corporali, quanto magis idem in vita spirituali faciendum est. Ita in corpore membra laborantia et male affecta ab iis, quae integra sunt, curantur, et non econtra. Id si caeteri homines intelligunt, quanto magis decet pios eodem modo sapere, in quibus ratio et voluntas iam per verbum Dei corrigi coeperunt, ut hae vires naturales in eis multo integriores esse debeant quam in impiis. Sed praeter hanc rationem ex ipsa natura et communi experientia sumptam, Paulus alias, et multo firmiores ex verbo Dei colligit, quibus conatur persuadere iis, qui firmiora fidei fundamenta iecerunt, ut infirmorum curam gerant. Inter has praecipua est, cuius in hac Epistola mentionem facit, ab exemplo Christi, quo si qui non moventur ad caritatem fratribus praestandam, ii nullis legibus ad eam adduci poterunt. Christus, inquit, omnium nostrum infirmitates tulit, sicut de eo scriptum est: Ergo et nos, qui Christum profitemur, decet vestigia Domini nostri imitari, et aliorum imbecillitates aequo animo ferre, neque odiose eas exagitare, sed mansueto et clementi spiritu curare. Quae etsi in omnium sanctorum exemplis cernuntur, tamen in Christo maxime sunt illustria. Sed tamen discrimen inter patientiam Christi et nostram aliorumque sanctorum omnium tenendum est. Christus enim dupliciter tulit nostras infirmitates: primum, ut Pontifex et Mediator noster, qui suo sacrificio sustulit peccatum, ne nobis credentibus in eum imputetur, et donat Spiritum Sanctum, qui re ipsa veterem hominem mortificat et novum, qui est secundum imaginem Dei, magis magisque in nobis exuscitat. Secundum, ut homo per omnia nobis similis factus, qui fratrum culpam et errata aequo animo fert, neque eos propterea contemnit atque a se abiicit, si sunt infirmi, quemadmodum in Discipulis suis, graviter saepe errantibus, satis ostendit. Nos in primo Christi officio nihil cum eo commune habemus. Ipse enim est unicus Pontifex et Mediator, et solus ingressus est in sanctuarium, ut Epistola ad Hebraeos testatur. Sed in aequi bonique consulendis erratis proximi nostri est officii Christi exemplum sequi. An prorsus sunt errata proximi dissimulanda? Multum interest inter ferre et dissimulare. Christus et Apostoli nequaquam iubent dissimulare fratrum errorem, id enim fieret cum magna eorum offensione, et nos errorum patroni essemus, cum magno et nostro et proximi periculo. Videndum est igitur etiam atque etiam, ne dum cavere scandala volumus, tum maxime scandalorum auctores simus. Cum ergo Paulus exemplum Christi nobis proponat, videamus quid ille fecerit, siquidem errare nolumus. Ille errantes Discipulos nequaquam laudat, neque stultitias eorum dissimulat semper, sed aliquando eos gravissime increpat, cum saepe admoniti eadem de re tamen non resipiscunt. Ita et nos facere decet, ut, ubi et tempus et locus postulat, res denique ipsa, ut sine incommodo erratum fratris dissimulari non possit, aperte eum admoneamus, ut agnitum errorem cavere discat. Qua in re nihil officio nostro egredimur, nec contra mandatum de caritate omnia tolerante quidquam committimus, sed etiam tunc maxime exercemus caritatem erga proximum, cum eum a pernicioso errore conamur revocare. Idque eo magis est faciendum, si exemplum ad multos pertinet, ut in iis, qui praesunt Ministerio, quorum errata si dissimulantur, non solum ipsis nocetur, sed universae Ecclesiae. Quamobrem Paulo, quanquam eo nemo alius fuit tolerantior, tamen in doctoribus nequaquam dissimulavit pericula doctrinae. Aliorum infirmorum tantam habet rationem, ut et in Corinthiis et in Romanis hortetur nos pluribus verbis, ut eos amanter complectamur. Et propterea ipse Timotheum circumcidit, seque Ierusalem secundum legem purificat. Sed Petrum Antiochiae gravissime obiurgat, quod coram iis, qui a Iacobo missi erant, abstinebat a cibis in lege prohibitis, a quibus antea non abstinuerat, eoque pacto totam doctrinam gentibus suspectam reddiderat. Sic in Actis Marcum, qui antea se a societate Ministerii seiunxerat, prorsus non vult recipere propter prius offendiculum. Ex his exemplis apparet, in aliis personis magis, in aliis minus tolerandas esse infirmitates. Sicut autem singulari prudentia opus est in tractandis infirmis, ita vicissim non ignorare debent infirmi suum officium, ut se moneri aequo animo ferant, sicut Petrus a Paulo, quanquam inferiore, admonitionem accipit. Quod si quis non patitur se admoneri, is iam non est infirmus, sed petulans et praefractus: quem Paulus alibi non tolerare, sed prorsus vitari iubet. Sicut enim in corporalibus morbis necesse est aegrotos pati, ut a sanis et medicis curentur, etiamsi acerbius tractantur, nisi malint deseri ac perire: ita in spiritualibus quoque morbis oportet infirmos non esse morosos et pugnaces, sed subiicere se curandos firmioribus. Atque hactenus de principali ratione dictum est, quod exemplo Christi infirmos tolerare debeamus. Nunc commode sequuntur verba hodiernae Epistolae, cuius prima sententia est ratio eius rationis, quae ab exemplo Christi sumpta est. Quaenam est illa sententia? Omnia enim, quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. Sic Paulus probat, quod omnia, quaecumque de Christo scripta sunt, non tantum propter Christum sint scripta, sed etiam propter nos. Ergo eadem ad nos quoque pertinent. Omnia igitur dicta, quae de patientia et tolerantia Christi inveniuntur, ad nos quoque sunt referenda, quod ad exemplum attinet, non quoad sacrificium propitiatorium, quod est unice proprium Christi. Voluit autem Paulus non modo id probare, quod exempla Christi sint omnibus ad imitandum proposita, sed etiam necessariam et generalem doctrinam tradere de usu Scripturae, a qua diabolus, tum arcanis suis artibus, tum per homines, quos suis furiis agitat, nos omnibus modis avocare conatur. Quod si efficit, nihil deinde est ei facilius quam nos funditus perdere, sicut primorum parentum horribilis casus ostendit. Quare diligenter memoriae mandemus hoc insigne praeceptum Pauli, ut in ipsa Scriptura dies noctesque consumamus. Beatus est enim, non qui diaboli et impiorum consiliis obsequitur, sed qui legem Domini meditatur die ac nocte, et qui tum audit tum custodit verbum Dei, idque pro suo thesauro maximo et summo delectamento habet. Etsi autem historica Scripturae notitia necessaria est—fides enim est ex auditu—tamen Paulus aliquid amplius requirit. Vult enim omnia ad hos usus accommodari, ut et patientes simus, tum in nostris et communibus malis, tum in infirmorum imbecillitate ferenda, et contra haec omnia certam consolationem ex verbo Dei petamus. Haec enim necesse est ut efficiat apud nos verbum Dei. Patientia necessaria est in tot aerumnis, quibus omnes quidem homines, maxime vero nos subiecti sumus, qui verbum Dei amamus. Haec autem patientia durare non posset propter copiam et assiduitatem afflictionum, quarum modum nullum ratio intelligit, nisi in Scriptura certa spes liberationis nobis ostensa esset, tum in promissionibus, tum in exemplis valde illustribus, si quis utrumque genus ex Scriptura colligere vult, sicut necesse est. Quamobrem tanti facienda est Scripturae auctoritas, ut in hac una putemus posita esse omnia, quae salutis nostrae tum quaerendae, tum conservandae intersunt, neque assentiamur vel nostrae rationis iudicio, vel aliorum fanaticorum hominum opinionibus, qui contempta Scriptura se satis sapere arbitrantur, aut novas revelationes expectandas esse, aut dum in conciliabulis humanis aliquid certi decretum fuerit. Neque enim aliud verbum promulgabit Deus praeter id, quod per Prophetas et Apostolos inspirante Spiritu Sancto literis mandatum est: Hoc igitur vult Deus, ut audiamus, auditumque ad nostrum usum singuli nobis applicemus, atque hinc ad patiendum nos praeparemus, freti illis solatiis, quibus nobis certa auxilia contra peccatum et mortem promittuntur, quae adhuc neminem credentem fefellerunt. Quodque extra hoc verbum voluntas Dei sciri non possit, quanto minus credi, hoc testantur omnium hominum exempla, qui Scripturam Propheticam et Apostolicam contemnunt. Videntur quidem aliqua patientia et spe praediti esse, sed profecto in veris certaminibus durare non possunt, cum nec praevideant ea, nec praesentia intelligant, nec remedia eorum norint. Longissime ergo differunt Christiana patientia et humana. Gravissima omnino est haec sententia, et intimis sensibus imprimenda. Est enim veluti fundamentum salutis nostrae, quam sine hac regula nec quaerere quisquam, nec inventam retinere potest. Quid addit Paulus? Vir summus et rerum spiritualium peritissimus, facile intelligit, quantae sit difficultatis vincere naturalem impatientiam, etiam cum sedulo tractamus Scripturam. Addit igitur votum, ut Deus patientiae et solatii per suum verbum efficax sit in animis firmorum pariter et infirmorum, ad mutuam inter se concordiam servandam. Quasi dicat, Verbo quidem opus est, extra quod nihil nisi tenebrae sunt. Sed necesse est Deum, cuius est verbum, simul adesse et in animis serio id tractantibus operari. Tunc autem adest, cum invocatur. Invocat ergo Paulus Deum, ut per verbum operetur patientiam et consolationem in omnibus Ecclesiae membris, sive firmis, sive infirmis, omnesque bene sperare faciat, non solum de tollendis aliis malis, verum etiam de corrigenda infirmitate. Et quod Deus etiam in infirmis sit efficax. Cumque animi sic affecti sunt, tunc sunt secundum Iesum Christum affecti, hoc est, Iesum Christum vere imitantur, quemadmodum antea exemplum eius imitari iussit. Addit autem huic suo voto et invocationi causam finalem, ut videlicet uno animo et uno ore glorificetis Deum. At quem Deum? Patrem Domini nostri Iesu Christi. Hunc enim finem ultimum spectare omnes pios oportet, ut propter Deum et gloriam Dei agant et patiantur omnia, ut discordias, dissensiones, odia et alia peccata fugiant, ne Deum offendant eiusque gloriam polluant. Neque enim potest Deus coli, nisi a concordibus. Itaque et Petrus inter coniuges vult omnem simultatem esse depositam, ut unanimes Deum invocare possint, et Christus ante oblationem vult cum fratre offenso gratiam reconciliari, ac propter eandem causam toties praecipit Discipulis, ut inter se diligant. Concordibus enim promissa est benedictio. Et res ipsa ostendit, ne in humanis quidem rebus boni quidquam effici posse, non constituta concordia; quanto magis Ecclesia suos cultus ad regnum caelorum et gloriam Dei pertinentes sine concordia praestare potest? Est autem dignum consideratione, quomodo Paulus describat Deum. Non enim absolute eum nominat, ut ii faciunt, qui extra verbum Dei quaerunt Deum, sed vocat eum Patrem Domini Iesu Christi, ut ostendat, alibi Deum nisi in Iesu Christo crucifixo quaeri non oportere. Sunt ergo omnes illi sine Deo, quicumque Iesum Christum non agnoscunt esse Filium Dei. Quid tertio addit? Concludit adhortationem de infirmorum susceptione et mutua Ecclesiae concordia, etiamsi non sint eadem omnium dona. Sicut enim in civili vita alii sunt sani, alii aegroti, alii infantes, alii pueri, alii iuvenes, alii senes, et alia hominum discrimina: ita in Ecclesia quoque diversa sunt dona. Nec minus donati caeteris invidere, nec magis donati ceteros contemnere debent, sed summo consensu inter se vivere, cum unum habeant Deum ac Dominum, idem verbum et eadem Sacramenta, omnia denique communia. Repetit ergo Paulus, ut in conclusione seu epilogo, primum propositionem. Ait enim: Propterea suscipite vos invicem, hoc est, alius alium toleret, doceat, moneat, omnique humanitatis genere tractet. Deinde rationem ab exemplo Christi, quod ad efficientem causam concordiae ecclesiasticae pertinet, una cum causa finali. Addit: sicut et Christus suscepit vos. Item, ut sitis honori Deo. Ita cum Christus hortatur discipulos ad mutuum inter se amorem: Ex hoc, inquit, apparebit quod mei discipuli estis, si alius alium diliget, sicut ego dilexi vos. Huic conclusioni attexit Paulus novam rationem, seorsum pertinentem ad eos, qui ex gentibus conversi erant ad Christum, ut eos de suo officio admoneat erga Iudaeos, si qui studio legis adhuc aliquid tribuerent, et a veritis cibis aut aliis rebus abstinerent. Debetis, inquit, hoc facere in gratiam Christi, qui fuit minister circumcisionis, hoc est, tantum in Iudaea suo ministerio functus est, circumcisis duntaxat Iudaeis potissimum annunciando Evangelium de regno Dei. Propter hunc igitur aequum esse, ut gentes multa in Iudaeis tolerent, quibus Iesus Christus suo ministerio et labore maximo servivit. Cui filius Dei servit, ei merito omnes creaturae servire debent, si modo patitur sibi serviri. Nam quod hoc tempore aversamur Iudaeos, id ipsorum culpa fit, non nostra. Ipsi enim iudicant nos indignos, quorum ministerio utantur aut a quibus aliquid discere velint, sed odio maximo et insatiabili persequuntur Christum Dominum nostrum et omnes ei addictos, vel ipso duntaxat nomine. Observanda est autem causa eius ministerii, quo Christus inter Iudaeos functus est, videlicet propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Non ergo dignitas Iudaeorum in causa fuit, sed Dei veritas, ut praestaret Deus in filio quae Iudaeis in eo praestanda promiserat. Eademque et gentibus praestita sunt, secundum misericordiam. Uterque ergo populus Deum laudare debet, eique beneficia in filio exhibita accepta referre: Iudaei, quod Deus fidem suam in promissionibus servarit; gentes vero, misericordiam Dei, quod cum non habuerint eas promissiones quas Iudaei, tamen non sint reiectae. Ac de vocatione gentium multa Prophetarum dicta colligit Paulus, quae nimis longum esset explicare. Quare nunc finem facio dicendi, et precor una cum Paulo in fine huius Epistolae, ut Deus spei repleat nos omni gaudio et pace in credendo, ut abundemus in spe et virtute Spiritus Sancti, Amen.

Sermo 004

IN II. DOMINICAM ADVENTUS, EVANGELIUM Lucae XXI. Et erunt signa in Sole et Luna et stellis, et in terris anxietas gentium prae desperatione, resonante mari et fluctu, extabescentibus hominibus prae timore et expectatione eorum, quae supervenient orbi terrarum. Nam virtutes coelorum movebuntur. Et tunc videbunt filium hominis venientem in nube, cum potestate et gloria magna. His autem fieri incipientibus, suspicite et attollite capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. Et dixit illis similitudinem: Videte ficum et omnes arbores, cum protrudunt iam gemmas, cernentes ex vobis ipsis scitis quod iam instet aestas. Ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quod instet regnum Dei. Amen dico vobis, non praeteribit aetas haec, antequam omnia facta fuerint. Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Cavete autem vobis, ne quando graventur corda vestra crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa. Tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae. Vigilate itaque omni tempore, orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante filium hominis. Quod est argumentum Evangelii? CONSTAT DUOBUS LOCIS: DOCTRINA et consolatione. Doctrina est certissima Prophetia Christi, qua nos de statu postremi temporis, antequam in maiestate sua ad nos redeat, certiores facit, eamque satis magna asseveratione confirmat, cum per se sit ipsa veritas. Prius enim coelum et terram, hoc est, totam rerum naturam interituram esse affirmat, quam unum duntaxat suorum verborum mutari possit. Consolatio est, cum iubet nos bono animo esse, neque committere, ut una cum caeteris moerore atque angustia consumamur, sicut Paulus modum doloris praescribit iis, qui lugent mortuos, ne similes sint illis, qui spem nullam habent. Quanquam ipsa quoque doctrina non caret consolatione. Nonnihil enim valet ad sedandas animorum perturbationes, prius meditata habere sua incommoda, ut ille apud Poëtam inquit. Idque aperte ostendit Christus Ioann. 16, cum ait: Haec locutus sum vobis, ne offendamini, hoc est, ne magnitudine malorum oppressi deficiatis, sed fortiter ea patiamini. Item: Haec dixi vobis, ut cum tempus illud venerit, reminiscamini eorum, id est, cogitetis, ea vobis a me praedicta esse, neque mutari posse: Sicut ego me Prophetarum praedictionibus confirmavi adversus ea mala, quae praeterire non potui. Et cap. 14. Nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis, hoc est, ut in vestris periculis, cum evenerint, fide contra desperationem animos vestros erigatis, cum omnia, quaecunque videbitis, audietis, ac sentietis, praesentem vobis perniciem minabuntur. Ac si haec praedictio de statu ultimorum mundi temporum mali quippiam nobis allatura fuisset, nequaquam ea Christus usus esset, qui omnia sua dicta huc contulit, ut nobis in miserrima vivendi conditione solatio essent. Neque hoc tempore piae mentes aliunde maiorem suis in malis consolationem petunt, quam quod sciunt, a Christo praedicta esse, quodque non diuturna sint futura. Sed tamen ipsa consolatio, addita doctrinae seu prophetiae, mirum in modum mitigat dolorem malorum praesentium, tum per se, quod est suavissima, tum quod a Christo ipso proficiscitur. Est enim insigne testimonium benevolentiae eius, quod nobis in tantis aerumnis, quas partim habemus praesentes, partim impendere videmus, non deesse velit, nosque defendere, ne succumbamus. Quanto ergo melior est nostra conditio quam impiorum, qui neque praevident sua mala, etiam admoniti, neque ullam habent consolationem auxilii et liberationis? Haec de argumento Evangelii et utilitate eius in genere dicta sunt. Nunc ipsa verba eius huc accommodanda sunt: primum, quae proprie ad doctrinam, deinde quae ad consolationem pertinent. Quas res complectitur doctrina? Christus recenset primum signa, quae nos doceant, quando adventus eius certo expectandus sit, et mundi consummatio. Deinde qualis adventus eius futurus sit. Primum praedicit, qualia signa in coelo futura sint, nempe quod Sol, Luna et stellae significationes inusitatas de se praebebunt. Porro talia signa non modo sunt eclipses luminarium, verum etiam alia ostenta omnia, quae circa coelestium corporum naturam et officia contingunt praeter communem consuetudinem. Habent enim suos quosdam effectus in inferioribus corporibus, quos vulgo influxiones vocant. Neque enim illa pulcherrima corpora coelestia tantum ornamenti gratia divinitus condita sunt, verum ut omnibus sub se constitutis corporibus atque huic inferiori naturae serviant, quemadmodum Moyses ipse satis ostendit. Nam Genesis 1 scribit, dixisse Deum: Fiant luminaria in firmamento coeli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa, et tempora, et dies et annos, ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram, etc. Haec officia omnia exercent coelestia corpora hic in terra. Neque enim in coelo efficiunt discrimina dierum et noctium, cum ibi sit perpetua lux, neque in coelo sunt discrimina temporum, dierum, mensium et annorum, sed in terra. Neque significant aliquid coelo, sed terrae. Non solum ergo de obscurationibus luminarium intelligi hic locus debet de signis coelestibus, cum praesertim Christus nominatim addat de stellis, quae non obscurantur, ut Sol et Luna, sed in genere de omnibus inusitatis effectibus stellarum. Ut non magnopere mirandum sit, astronomorum, etiam peritissimorum, coniecturas hoc tempore fallere in praedicendis stellarum effectibus. Necesse est enim impleri prophetiam Christi: Erunt signa in Sole, Luna et stellis, hoc est, multa accident corporibus coelestibus praeter communem et antiquum morem et cursum, ut vocant, naturae. Qualia nunc sunt, quod neque aestas, neque hiems, neque ver, neque autumnus suum officium faciunt, neque usitata sua discrimina retinent, multaque eiusmodi, quae pene quotidie observare possumus, nisi essemus tam ignavi ad omnia, ut iam nos ipsos pene ignoremus. Quod ni ita esset, nihil esset opus quaeri, utrum haec signa iam accidissent. Si enim mente prorsus capti essemus, tamen oculi nos facile admonere possunt, haec signa, de quibus Christus locutus est, non amplius longo post tempore expectanda esse, sed iam maxima ex parte evenisse, cum praesertim alia quoque signa omnia, quae usquam praedicta sunt, concurrant. Nonne talia signa ab initio omnibus saeculis apparuerunt? Id quidem negari non potest. Hoc enim idem locus, ex Genesi citatus, docet. Et Hieremias prohibens, ne signa coeli metuamus, quae certe metui non possent, si nulla essent. Cum Iosue ad Gabaon pugnaret contra reges Amorrhaeos, Sol et Luna in coelo steterunt immoti. Ezechiae quoque in testimonium promissionis de vita longiore Sol decem integros gradus in circulo suo retrocessit. Ac gentium historiae varias eclipses aliaque signa commemorant. Sed tamen multitudine et copia horum signorum postrema haec aetas omnes alias aetates antecellit. Eamque ob causam fere neminem movent amplius, cum olim nulla eclipsis sine magno terrore omnium gentium conspecta sit. Ac si ad singulorum imperiorum atque adeo oppidorum mutationes certa signa coelestia acciderunt, quanto plura evenient ante totius mundi interitum? Si regis alicuius mortem eclipsis aliqua aut simile quoddam prodigium antecedit, quanto maiora et plura signa ante universi humani generis mutationem apparebunt? Falluntur ergo impii et profani homines, cum signis coelestibus ideo detrahunt auctoritatem testimonii, quia etiam ante haec tempora visa fuerint. Hac arte imponit eis diabolus, ut secure contemnant omnes admonitiones, seque carnalibus studiis omissa religione involvant. Nos vero, qui servari volumus, cauti simus adversus has tenebras diaboli, ne tum illius praestigiis, tum mundi exemplis in fraudem illiciamur. Sed vigilemus, atque ad illum diem, cuius signa quotidie videmus, semper et summa cura intenti simus. Quae signa secundo loco recenset Christus? Terrestria. Nam in terris, inquit, erit anxietas omnium gentium et ingens desperatio. Haec cum nobis sint propiora quam caelestia, neque solum attingant foris homines, sed intus in animis atque intimis sensibus eorum hiant, adeo tamen caecutiunt homines, ut ea non animadvertant, neque de ingenti et extrema omnium rerum atque universali totius naturae mutatione cogitare velint. Quis enim est adeo expers praesentium calamitatum, quin, si sapiat, nolit vitam cum morte commutare? Ac si unquam ulli tempori convenit illa Christi similitudo, qua sanctorum afflictiones doloribus parturientium mulierum conferuntur, huic profecto aetati congruit, in qua multorum animi vere cum eiusmodi angustiis luctantur, cuiusmodi puerpera in partu sentire solet, aut quali in discrimine versantur navigantes in medio mari, fractis remis, everso malo, solutisque omnibus compagibus navis, cum nec caelum nec terra usquam apparet, cum omnia inimica esse videntur: Praesentemque viris intentant omnia mortem. Cumque morte ipsa per se nihil sit terribilius, accedit etiam species horrenda, quae vel solo conspectu homines necare posset. Praeterea homines vix uno malo defuncti, subito a multis aliis et gravioribus excipiuntur, ut nulla sit evasio et praesens ubique desperatio. Facile ergo docent nos haec tempora Christi prophetiam intelligere, quid sit anxietas gentium et desperatio. Sicut omnes prophetiae tum demum vere intelliguntur, cum eventu ipso declarantur. De eodem statu praedixit Daniel cap. 12: Veniet, inquit, tempus, quale non fuit ab eo, ex quo gentes esse coeperunt, usque ad illud tempus. Atque haec mala praecipue sentiunt illi, qui sub Antichristi regno captivi sunt, hoc est, qui Turcico imperio et tyrannidi Pontificiae subiecti sunt, cum se suosque crudelissime tractari vident, neque suorum malorum exitum ullum animadvertunt. Quodque longe maximum est, ne hominem quidem ullum habent, qui uno saltem verbo eos consoletur. Breviter haec prophetia complectitur totius mundi omniumque regnorum concussionem ac dissolutionem, quae non potest abire sine magno certamine singulorum hominum, quorum salus in salute publica continetur, ut nullus plane hominum tantorum malorum expers futurus sit. Hoc significavit Daniel per pedes et digitos partim testaceos, partim ferreos, qui nec sua natura cohaerent, et ante consummationem ac diem novissimum comminuentur. Quae signa tertio loco recenset Christus? Ingentes motus maris, quos sunt qui exponant de regnorum motibus, adducti metaphoris, quae cum alibi, tum in Psalmis extant. Verum quia cetera signa non sunt in metaphoras transferenda, neque hoc de marinis tempestatibus figurate accipi debet, cum praesertim aptissime cum caeteris cohaereat, ut, sicut caeli et terrae, ita et aquae natura praeter suum antiquum morem vehementius turbetur. Praeterea motus regnorum in signis terrestribus significati sunt, videlicet in anxietate et pressura gentium. Retineatur ergo verborum proprietas, ut particula, Resonante mari et fluctu, de aquarum motibus simpliciter accipiatur. Nam maria scriptura vocat omnes aquas. Constat autem hoc elementum sua natura esse valde turbulentum, quanto magis sub finem ipsum tumultuabitur? Et quantos motus mare sentiat, facile ex fluminum crebra et antehac inaudita exundatione coniectura sumi potest, quae si ad mare conferantur, nihil sunt. Ut ergo ad caelestia et terrestria signa vix quidquam addi potest, in tanta et eclipsium et aliorum prodigiorum caelestium copia, in horribili iactatione et procellis rerum humanarum omnium, ita et aquarum ac marium prodigia evenisse certum est. Causam horum motuum in creaturis exponit Paulus Rom. 8 per prosopopoeiam insignem. Scimus, inquit, quod omnis creatura ingemiscit et parturit, expectans revelationem filiorum Dei. Inuita enim subiecta est vanitati. Quamobrem omnes naturae, quasi durissimam servitutem servientes, repugnant, luctantur, omnia denique experiuntur, si forte hoc iugum possint excutere atque a servitute corruptionis liberari. Ac per impatientiam nec Sol, nec Luna, nec stellae, nec terra, nec mare scelera mundi ferre amplius possunt, omniaque certatim ad finem properant, suoque onere, quemadmodum puerpera foetu, exolvi desiderant, ne tam atroces blasphemias, tam horrendum contemptum Dei videre cogantur diutius. Nunc enim in extremo actu rerum sumus, qui convenit cum eo statu, cum Christus in cruce pendens acerbissimis ludibriis petitus est, quae Sol et Luna et omnes creaturae aversatae sunt. Atque hactenus de signis caelestibus, terrestribus et marinis dictum est. Quae cuiusmodi effectus habitura essent apud homines, significat Christus, cum ait: contabescentibus hominibus prae timore et expectatione eorum, quae supervenient universo orbi. Id est: quanquam homines secure vivent, suisque cupiditatibus indulgebunt, tamen cum natura non possit non moveri magnitudine signorum, omniumque rerum perturbatione, magnae animorum angustiae sequentur, qui tum ex signis, tum quia male sibi conscii erunt, miserabilem exitum sibi praesagient, et quasi prospicient casum horribilem totius mundi, eoque metu contabescent. Has curas et sollicitudines, si pectora hominum aperta essent, facile videremus, quanquam foris etiam apparent, si quis considerat. Huic effectui rationem subiungit Christus: Nam virtutes caelorum movebuntur, id est, caelum cum omnibus suis luminibus significabit rerum finem et mutationem, quodque nolit amplius servire naturis inferioribus. Itaque aer quoque, terra, et aqua cum suis corporibus praeter morem turbabuntur, quae res oculis ipsis iam subiectae sunt. Quis tandem erit eventus horum signorum omnium? Tunc, inquit Christus, videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate et gloria magna. Hic locus est principalis huius Evangelii et tempori conveniens, in quo de adventu Christi docetur populus. Porro hic adventus longe alius futurus est, sicut haec verba ostendunt, quam is, de quo proxime dictum est. Quanto enim ille fuit humilior, tanto hic erit gloriosior, qualem etiam Angeli praedixerunt discipulis in ipsa ascensione, cum dicerent: Quid admiramini aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in caelum. Viderant autem eum in nube assumi. Ergo Angeli memores horum verborum Christi, praedicunt eum eodem plane modo venturum esse. Sed eos tantum consolantur spe huius gloriosi adventus, qui eum ascendentem viderunt, hoc est, qui crediderint eum esse victorem peccati et totius regni diaboli, et Dominum caeli sedentem ad dexteram Patris, donantem dona hominibus, interpellantem pro nobis, omnesque suos in medio inimicorum suorum mirabili modo defendentem. Caeteri, qui humilem Christum non agnoscunt talem esse Dominum, ij tandem videbunt eum in gloria cum terrore ac trepidatione horribili et perpetuo duratura. Non sedentem in dorso alieni aselli et puerorum turba stipatum, vinctum, flagellatum, coronatum, crucifixum, mortuum et sepultum, sed in infinita luce et gloria, omnium caelestium spirituum ministerio septum, ut vere agnoscant, in quem transfixerunt, cum aeterno suo exitio. Nos vero, in quem crediderimus, quemque in forma crucis, spretum, abiectum atque contemptum in mundo, ut unicum Deum et Salvatorem nostrum coluerimus. Haec de prima parte Evangelii, quae doctrinam continet. Quae est secunda? Christus transfert doctrinam ad usum, hoc est, ad consolandos suorum animos et erigendos adversus ingentia pericula postremae aetatis mundi. Hoc est enim proprium Christi officium, totam suam doctrinam, omniaque sua dicta et facta conferre ad consolationem in se credentium. Caeteris est lapis offendiculi, non sua, sed illorum culpa. Consolatio est in his verbis: “Cum haec fieri coeperint, suspicite et attollite capita vestra,” hoc est, nolite terreri, vestrosque oculos in terram defixos tenere ac moerore contabescere, ut caeteri, qui spe carebunt, sed laeti atque hilares estote. An quia ingens malorum copia, tanquam mare quoddam, obruet humanum genus? Nequaquam. Malis enim hominum gaudere non cadit in filios Dei, sed in diabolum et filios eius. Quodque pii homines non sint sine magnis doloribus futuri, satis declarat Christus, cum iubet eos suspicere et capita sua attollere, quod nihil opus esset, si per se et sua sponte elati atque hilares incederent. Soli enim fere sentiunt mala omnia, neque praesentia solum acrius quam caeteri contemplantur, sed etiam futura longe ante prospiciunt, cum vident furorem mundi adversus Deum, cum horrendas blasphemias et contemptum Dei oculis suis intuentur, cum audiunt homines non modo resipiscere nolle, verum etiam execrari doctrinam, qua ad salutem vocantur, atque in eam, ut pestem ac perniciem humani generis, mirandum in modum saevire. Haec, inquam, cum quanto dolore piae mentes cernant, ut caetera omittam, facile est intelligere. Non ergo propter hanc causam iubet nos Christus bono animo esse, quia omnia malis sint referta, quae diabolus in unum collecta, nunc simul omnia effudisse videtur, sed quia nostra redemptio appropinquat. Haec nostrum dolorem lenire debet, ne illi usque ad internecionem indulgeamus. Nam eodem modo sancti omnes se consolati sunt, qui et ipsi suis temporibus impiam et contemptricem multitudinem sine magna sua molestia videre non potuerunt, prae qua omnia caetera mala facilius ferri possunt. Hoc modo Christus contra scandala se consolatus est, hoc modo Apostoli, et quicumque eos secuti sunt. In hanc ergo consolationem et nos intueamur, cum tristitia et moerore ex praesentium malorum conspectu obruimur, ut credamus haec omnia esse signa nostrae redemptionis et futurae gloriae, quam fide credimus et in spe expectamus, iam brevi revelandam, sicut Ioannes scribit: Charissimi, iam sumus quidem filii Dei, sed nondum apparuit. Scimus tamen, cum apparuerit, quod similes ei futuri sumus, quoniam videbimus eum, sicuti est. Haec et similia nobis apud animum proponamus, sive nos inusitata et turbida caeli facies terreat, id quod naturaliter fit, sicut serenitas caeli exhilarat, sive nos terreni aut marini motus, et omnium malorum inundationes ex omni parte perturbent. Quo enim plus est malorum, eo propius instat adventus liberatoris nostri laetissimus, qui nos etiam in huius vitae laboribus atque aerumnis, quantumvis magnis, non deserit, sed suo verbo subinde consolatur. Neque solum longe ante praedixit, quanta mala visuri essemus, quo solo contenti sunt alii vates, sed etiam finem eorum nos scire voluit, et quanta gloria nos ornare velit. Quicunque enim, ut Paulus ait, cum Christo patimur, iidem cum eo et glorificabimur. Quicunque nunc cum eo morimur, cum eo resurgemus etiam et vivemus. Et ad Colossenses 3: Mortui nunc estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum enim apparuerit Christus vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Item ad Philippenses 3: Expectamus ergo Dominum Iesum Christum, qui reformabit humile corpus nostrum, configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem virtutis suae, omnia sibi subiicientis. Non immerito ergo iubet nos Christus eorum malorum, quae nobis ob oculos versantia dies noctesque nos terrent, oblivisci, atque in immensam illam gloriam futurae vitae post resurrectionem intueri, ut in omni genere afflictionum nos recreemus. Etsi autem illi futurae laetitiae, quae iam pro foribus est, sicut signa testantur, nihil simile in tota natura inveniri potest, tamen ut aliquo modo eam nobis adumbraret Christus, proposuit similitudinem a natura sumptam, ut solet: Sicut, inquit, ingens est laetitia hominum, cum arbores germinant. Tunc enim intelligunt, finem tristissimae hiemis instare, cum res omnes veluti mortuae visae sunt, et prope adesse aestatem laetissimam. Ita vos quoque, cum haec signa videritis, tum amota omni tristitia certo expectate tempus, in quo ex morte in vitam, ex moerore in gaudium, ex regno diaboli in regnum caeleste aeternumque transferemini. Sinite potius alios dolere et moestos esse, qui nihil istorum expectant, sed ex brevi et misero gaudio in aeternum moerorem atque dolorem incident. Reliquum est, ut pro hac doctrina tantaque consolatione gratias agamus Christo Salvatori nostro, eumque invocemus, ut eam in nobis magis magisque confirmet, nosque defendat usque ad diem illum, quo nos a morte resuscitatos sui regni socios ac participes reddet. Amen.

Sermo 005

EPISTOLA III DOMINICAE ADVENTUS, I. Corinth. 4. Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Caeterum quaeritur in dispensatoribus, ut fidelis quis inveniatur. Mihi autem pro minimo est, ut a vobis iudicer, aut ab humano die. Sed neque meipsum iudico. Nihil enim mihi conscius sum: sed in hoc iustificatus non sum: qui autem iudicat me Dominus est. Itaque nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. Quis est status? Videtur quidem haec epistola in hunc diem ordinata esse, quia ad finem Paulus mentionem facit adventus Domini in novissimo die. Sed aliud est institutum Pauli principale, quod non solum ex his paucis verbis, sed etiam ex iis, quae antecedunt et sequuntur, colligere nos oportet. Est enim absurda interpretatio, discerpere corpus orationis, et non continuatam aliquam sententiam intueri. Hoc igitur praecipue agit Paulus, ut reprehendat Corinthios, propter factiones, quae inter eos exortae erant, ita ut alii aliis se anteferrent pro dignitate eorum, a quibus Evangelium didicissent. Ac non solum ipsi inter se dissentirent, sed etiam de Apostolis temere iudicarent, quasi vero non idem omnes Evangelium docuissent. Est igitur status iuridicialis, et reprehensio, quod Corinthii male faciant, qui pro ratione docentium etiam de doctrina iudicent, et Evangelium tam multiplex faciant, quam varii sunt profitentes Evangelium. Qui error valde perniciosus est in Ecclesia, et postea tempore Augustini Donatistarum insaniam peperit, qui ex personae dignitate dignitatem verbi et Sacramentorum metiebantur. Unde quid aliud sequitur, nisi certa pernicies verbi et Sacramentorum? Quis enim usque adeo purus in hac vita esse potest, ut vitio prorsus careat? Imo ut maxime tales esse possemus, tamen calumnia etiam ibi inuenit vitia, ubi nulla sunt. Itaque et Ioannem Baptistam, virum omnium, qui ante eum fuerant, sanctissimum, a diabolo obsessum esse dicebant Pharisaei. Idemque accidit ipsi Domino, in cuius tamen ore dolus nullus repertus est. Haec igitur via esset facillima ad tollendum ex Ecclesia verbum et Sacramenta, si horum dignitas ex personarum ministrantium dignitate iudicanda esset. Hoc periculum intelligens Paulus gravissime obiurgat Corinthios propter hanc stultitiam, quod inter se discrimen facerent, et doctrinam cum Sacramentis non ex divina, sed humana docentium et ministrantium dignitate vel auctoritate metirentur. Non solum autem reprehendit errorem in Corinthiis, sed etiam admonet eos, quid de Ministris Evangelii sentire debeant. Diabolus enim ita corrumpit iudicia hominum, ut aut nimium aut nihil eis tribuant, quod utrumque fit cum periculo doctrinae. Ut nunc, cum auctoritas tanta, quantam Pontificia turba sibi vendicat, Ministris adimitur, continuo prorsus contemnuntur. Ita nullum omnino modum tenet ratio, sed in alterutram partem peccat, et vel adorat ac deos facit religionis Ministros, aut pro nihilo ducit. Sicut Lystris in oppido Lycaoniae sacrificare et pro deo colere volebant homines Paulum cum Barnaba, mox eum lapidibus obrutum ex urbe extrahunt pro mortuo. Quare in omnes partes utile est Ecclesiam recte institui de Ministrorum dignitate, quid eis tribuere, quidve non tribuere debeamus, ut neutram in partem peccemus, ne vel doctrinae auctoritatem ex auctoritate personae docentis metiamur, vel propter humilitatem personae doctrinam contemnamus. Sed iustum honorem Ministris tribuamus propter verbum Dei, sicut in hodierno Evangelio Christus commendat Ioannem, propter ministerium, quo ita fungebatur, ut mori non dubitaret potius quam contra officium, divinitus acceptum, facere. Quid ergo sentiendum est de Ministris verbi? Nullus potest honos eis tribui maior, nisi ut habeantur pro ministris Christi et oeconomis mysteriorum Dei. Estque hic honor eis communis cum Angelis, quorum officium nullum aliud, aut certe praecipuum est, servire Christo et Ecclesiae. Itaque Apostoli nullum sibi alium titulum arrogant, nisi quod sint servi Iesu Christi, qui credidit eis sui verbi ministerium, eosque quasi oeconomos fecit sui Evangelii in omnes gentes propagandi. Non ergo Christi et verbi eius dignitas ex dignitate Pauli aut Petri aut aliorum Ministrorum aestimanda est, sed Petri et Pauli et aliorum omnium dignitas ex dignitate Christi et ministerii eis commissi iudicari debet: sicut in civilibus officiis non ex servi praestantia dignitatem Domini, sed ex Domini praestantia dignitatem servi metimur. Hac ergo dignitate tum ipsi Ministri regni caelorum contenti esse debent, qua nulli creaturae maior contingere potest, tum caeteri, ut neque plus hoc honore eis tribuant, neque iusto ac debito honore eos defraudent. Sunt enim servi Christi omnipotentis Domini, propter quem eos colere atque amare debemus, tanquam ingens et praecipuum in hac vita beneficium, ac Deo non ingrati esse. Nam si parentes, qui nos genuerunt, pro maximo beneficio habendi sunt, ut sunt, si liberi, si coniunx, si Magistratus, pax, valetudo, et caetera id genus commoda, ad hanc vitam pertinentia, maximi sunt facienda, quanto magis amare hoc beneficium debemus, quo nullum maius contingere nobis potuit, quod videlicet habemus ministros Christi filii Dei, per quos Christus nobis sua immortalia atque aeterna bona communicat, non per Angelos, splendore suo terrentes, nobiscum loquens et agens, sed per homines per omnia nobis similes, ac nihil omnino terroris prae se ferentes, quemadmodum nostrae imbecillitati maxime conveniebat. Nam si optio nobis data esset, quomodo Deum nobiscum agere vellemus, hanc potissimum rationem elegissemus, ut per homines nobiscum ageret. Id ex historia populi Israel facile constat. Is enim recusat Deum ipsum loquentem audire, sed postulat, ut Moyses voluntate Dei intellecta esset interpres. Atque hanc petitionem populi Deus iustam esse praedicat, eamque ob causam promittit, se cum populo per interpretem humanum locuturum esse. Committit ergo primum filio, novissimis temporibus incarnato, deinde per hunc caeteris, ex humili hominum ordine selectis Ministris sua mysteria nobis communicanda, hoc est, verbum et Sacramenta, in quibus involvit seipsum, quem alioqui nec caelum nec terra capere potest, cum omnibus suis beneficiis. Per haec enim media donat nobis filium, quo nihil habet charius, et in filio redemptionem a peccato, morte, et potestate diaboli. Item, Spiritum Sanctum, qui nos vivificet ac sanctificet. Quid his rebus potest esse praestantius? Sed sunt mysteria mundo abscondita, quae non cernuntur oculis nec manibus contrectantur, sed tantum audita credantur. Horum ergo mysteriorum custodes et oeconomi sunt, qui docent verbum de Christo et Sacramenta eius administrant. Ergo ab his tantum petenda sunt, non a regibus et principibus, et aliis divitibus huius mundi. Cum igitur haec cogitabimus de ministris Evangelii, quod non afferunt suum verbum aut mandata, sed eius, qui dixit: Ite et praedicate Evangelium, quicumque crediderit et baptisatus fuerit, salvus erit, etc., tunc vere statuamus eos dignos honore esse, tunc libenter amplectemur verbum eorum, vere credemus nobis per illud remitti peccata, et offerri iustitiam ac salutem. Non contemnemus doctrinam et personam eorum, qui haec nobis in nomine Christi annuntiant, quemadmodum mundus facit. Quid requiritur in Ministro verbi? Paulus ad Timotheum et Titum multa in eo requirit, sed hoc in loco omnia uno verbo absolvit. In dispensatore, inquit, nihil aliud requiritur, nisi ut sit fidelis. Ergo et Christus hanc maxime virtutem in servis praedicat Matth. 25. Est autem fidelitas primum, ut nihil agat servus aut suscipiat sine mandato sui Domini. Deinde, ut in exequendis mandatis nullam diligentiam praetermittat, nec sui commodi, sed Domini et familiae rationem habeat, non imperiose mercedem postulans, sed eam omnem liberalitati et benevolentiae Domini relinquens. Hinc intelligi facile potest, quae a Ministro verbi requirantur. Neque enim dominari debent, sicut Papa cum suis dominium sibi usurpat, non modo hominum, verum etiam Angelorum. O impuram atque impudentem belluam! Sed scire debent se esse servos, quibus nihil praeter voluntatem et mandatum sui Domini decernere liceat, sed omnia mandata a Domino accipere et accepta exequi. Cumque id faciunt, tunc sunt fideles servi. Videant ergo illi, qui a verbo et mandatis Domini sui discedunt, aut aliter, quam mandata sunt, hominibus proponunt, quam bona fide negotia sibi commissa administrent. Paulus autem vere fidelis servus est, qui ait: Ego accepi a Domino, quod et tradidi vobis. In civili oeconomia nemo ferre potest eum servum, qui non simpliciter acquiescit mandanti Domino et patrifamilias, sed curiose inquirit omnia, aut magis sapere vult quam Dominus: quanto minus in spirituali oeconomia et procuratione mysteriorum Dei decet fidelem servum curiose ad calculum vocare omnia mandata Dei? Haec est praecipua fidelitas erga Deum. Altera est erga homines, ut nulla cura, nullus labor, nulla diligentia praetermittatur in bonis divinitus acceptis, et mysteriis Dei communicandis cum Ecclesia. Non enim accipiunt ministri Dei sua dona tantum pro seipsis, sed pro aliis, ut assidue urgeant suam vocationem, et quam plurimos adducant ad agnitionem voluntatis divinae: neque sua ignavia aut perversitate vel omittant aliquid, vel mala fide agant, quod ad gloriam Dei ornandam et hominum salutem promovendam pertinet. Magni profecto laboris est hoc Ministerium, et plenum maximis periculis. Sed Christus vocat suos Ministros non ad otium et voluptates fruendas, sed ut praeter ceteros semper stent in acie ad excipiendos impetus regni tenebrarum et diaboli. Et fidelis Ministri est, non sui ocii aut commodi rationem habere, sed voluntatem Domini sui facere et aliorum utilitatibus duntaxat inservire. Quanta denique fides in hoc officio esse debeat, in exemplis facile est videre, quorum maxime insignia sunt Mosi, Ioannis, Pauli, imprimis vero Christi. Quis est secundus locus? E constantia Pauli in faciendo officio vocationis, quanquam eum Corinthii certatim calumniabantur, multoque plus scire se existimabant quam ut doctrina Pauli indigerent. Itaque postea in eodem capite ridet eos, quod se iam omnia assecutos esse arbitrentur. Maxima autem culpa in iis erat, qui sibi in docendo plus eruditionis arrogabant quam in Paulo erat. Hanc enim fortunam habent veri doctores in mundo. Quam primum incipiunt docere, continuo exoriuntur infiniti magistri, qui longe plura se putant intelligere quam eos, a quibus acceperunt doctrinam, et subinde gignunt aliquid novi, quod se primum dicunt animadvertisse, suisque egregiis commentis distrahunt Ecclesiae concordiam, cuiusmodi exempla satis multa hisce aliquot annis non minimo nostro cum dolore experti sumus. Nostra ergo ipsorum experientia nobis commentarium huius loci suppeditat, in quo Paulus conqueritur de Corinthiorum importunitate et falsis iudiciis de doctrina. Sed tamen non propterea frangitur animo, nec desistit ab officio docendi, sed quanto plus reprehendebatur iniquis iudiciis hominum, tanto fortius docebat, nihil plane moratus calumnias. Sciebat enim se non suo, neque aliorum hominum instituto in hanc arenam descendisse, sed divina vocatione coactum. Ergo se Deo obedire oportere, qualiscumque fortuna sequeretur. Quod si hominibus ingratum esset suum ministerium, tamen Deum non fore immemorem suorum laborum, cui et successum et fructum omnem committebat, non suis laboribus, sed misericordiae Domini, cui serviebat, omnia committens. Eodem modo necesse est omnes alios in eodem ministerio versantes instructos esse, siquidem in eo volent consistere, ne propter stulta et impia hominum iudicia vel minus diligenter tractent suum munus, vel prorsus abiciant. Quod ne faciant, haec res sola remedio erit, si contra humana iudicia Dei iudicium intuebuntur. Nam Deo vocanti omnino obediendum est, quidquid homines dicant aut sentiant, aut, si repugnamus voluntati divinae, quam obsecro spem ad salutem nobis relinquimus? Nonne satius est non calumnias modo verborum, sed etiam plagas et iniurias omnes a mundo perpeti cum gratia Dei, quam otiosum esse cum Dei inimicitia? Cum praesertim habeamus promissiones certissimas, quod Ministerium nostrum, fideliter administratum, sine fructu abire non possit, et Deus sit fidelis, qui suis fidelibus servis amplissima praemia est redditurus. Neque enim alieni Domini alienis servis mercedem solunt. Cur ergo nos a mundo potius, cui non servimus, quam a Deo, cui servimus, mercedem expectemus? Et mundus suis quoque servis, quemadmodum et princeps eius, malam admodum mercedem reddere solet. Cogitemus etiam nos nec primos nec postremos esse, qui a mundo inique tractati sint. Quoties populus Israel insurgit adversus Mosen, servum Dei fidelissimum, eumque non solum criminatur, verum etiam lapidare cogitat? Cum ipse interea non modo nihil de suo officio remittat, verum etiam pro populo pessime merito intercedat. Sic Paulus Corinthiorum stultis iudiciis nihil movetur, quo minus pergat fortiter urgere suum Ministerium, et quanto plus patitur, tanto constantior est. Discamus ergo et nos, quantum possumus, constantiam retinere, ut cum Paulo dicamus, nos nihil omnino morari, quod ab hominibus iudicemur. Quid vocat Paulus humanum diem? Ex ipsius Pauli verbis petenda est interpretatio. Confert enim in hac Epistola iudicium Dei cum iudicio hominum, et econtra. Ergo necessario sequitur, quod per humanum diem significat humana iudicia, quae metaphora omnibus pene linguis usitata est, quasi dicat Paulus: Hic dies est vester, in quo vestrae voluntati est de me iudicare. Sed magis me movet dies Domini, in quo aliud iudicium revelabitur vestro contrarium. Nam si dies humanus ad diem Domini conferatur, quid aliud est, nisi tenebrae, in quibus multum est errorum? Sed dies Domini omnia vel occultissima in clarissima luce spectanda proponet, ut omnia, sicut sunt, non secundum incertas hominum opiniones, iudicentur. Quidquid ergo ab hoc iudicio Dei alienum est, hoc totum vocat Paulus humanum diem, qui una cum hominibus tandem praeteribit. Etsi ergo huic diei subiecti sumus in hoc mundo, et iudicia hominum ferre cogimur, tamen alius dies succedet, in quo a falsis hominum iudiciis liberati, verum iudicium Filii Dei audiemus, vicissim pro nobis iudicantis nostros iudices. Quis est tertius locus? E bona conscientia, qua Paulus se consolatur adversus temeraria Corinthiorum iudicia. His enim opponit iudicium suae conscientiae, non Deo, coram quo dicit: Non sum iustificatus, hoc est, non propterea sum iustus coram Deo aeterno iudice, quod scio me a vobis falso iudicari. Sed coram vobis merito glorior, quod nihil mihi sim conscius, propter quod me iudicare debeatis, vel ego me coram vobis reum facere. Hoc enim respectu inquit: "Sed neque meipsum iudico," hoc est, nequaquam subscribo vestris iudiciis, nec damno meipsum, sicut vos me damnatis. Ita seipsum confirmat Paulus iudicio bonae conscientiae, quod, etsi non opponit iudicio Dei, in quo nulla caro iustificatur, tamen respectu humanorum iudiciorum valde confirmat Paulum, qui novit sibi fieri iniuriam, quando omnia fecerit, et nihil sciens praetermiserit in suo ministerio, in quo ab hominibus merito reprehendi possit, qui ipsi sunt reprehensione digni. Porro hoc iudicium bonae conscientiae omnibus piis necessarium est. Est autem bona conscientia, non prorsus nullius vitii sibi conscium esse, quod in hac carnali natura est impossibile, sed vacare vitiis consulto ac de industria commissis, nec indulgere voluntati carnis. Nam de eiusmodi vitiis manifesta est sententia Pauli: "Si secundum carnem vixeritis, moriemini." Est itaque bona conscientia necessaria, quandoquidem illi mortem aeternam evadere non possunt, qui conscientiam suam voluntariis delictis polluunt. Tales enim nec remissionem peccatorum ex animo quaerunt, qui peccatis delectantur, nec invocare Deum possunt, ergo nec salvari. Praeterea, cum pios oporteat pro vocatione aliorum peccata arguere, quomodo hoc facient, si iisdem peccatis ipsi indulgere videbuntur? His ergo de causis, longe gravissimis, iudicium bonae conscientiae cum omnibus piis necessarium est, tum maxime Ministris, ut et cum Deo non repugnante conscientia agere possint, et hominum impietatem et alia flagitia liberius accusare. Sed tamen haec gloria bonae conscientiae non debet in iudicium Dei transferri, in quo nemo consistit, nisi Filius Dei et agnus ille sine omni macula. Ergo ad tribunal Dei nulla nostra neque iustitia, neque conscientia afferri debet, sed tantum iustitia Christi per fidem in nomen eius, sicut Paulus ait: "Nihil quidem mihi conscius sum," scilicet, si ab hominibus iudicer, "sed propterea non sum iustificatus," scilicet, coram Deo, cuius iudicium longe acrius est, quam hominum. Videndum est igitur, ne per bonam conscientiam efferamur coram Deo, sed ut timeamus Deum etiam in summa innocentia, et soli eius misericordiae confidamus. Conscientia autem bona utamur, ne nobis in invocatione obstrepant voluntaria delicta, et propter nos vocatio nostra male audiat inter homines, sicut idem Apostolus in altera Epistola ad Corinthios praecipit: "Nemini dantes ullam offensionem, ne vituperetur Ministerium." Quis est quartus locus? E iudicio Dei, quod Paulus opponit iudicio hominum. Solius enim Dei est iudicium; ergo homines iudicare non debent, sed soli Deo omnia iudicanda relinquere, quod minime faciunt. Omnes enim sibi sumunt iudicium de omnibus rebus, sicut statim ab initio homines etiam de Deo sibi iudicium usurparunt, instante diabolo, neque adhuc suo magno malo sapere in animum inducunt. Sed dicat aliquis: Cur iudicant magistratus, parentes, amici, praeceptores, prophetae, apostoli, et alii ministri verbi Dei? Hi, si suum officium faciunt, hoc est, iudicium sibi commissum a Deo secundum mandatum Dei recte administrant, ideo non peccant, quia sunt ministri alieni iudicii, hoc est, Dei, qui vult manifesta peccata per homines iudicari, qui habent vocationem; arcana vero delicta suo divino iudicio seorsim retinuit. Qui vero non habent vocationem iudicandi, hi neque de manifestis, neque de occultis peccatis inquirere debent. Quod si faciunt, iam pro Deo se iudices constituunt, illudque peccatum committunt, propter quod Angeli de caelo sunt deiecti. Cum ergo Paulus iudicaretur, neque ab iis, qui iudicandi potestatem habebant, neque de ullo manifesto peccato, provocat ad iudicium Dei contra hominum iniquissima iudicia. Neque enim dubitat se submittere iudicio Dei, sive de se solo fiat iudicium—habet enim Christum, per quem a iudicio liberatus est—sive cum aliis, quorum respectu optime sibi est conscius. Concludit igitur hunc locum per admonitionem, qua dehortatur Corinthios, ne sua iudicia praecipitent, sed expectent illum diem, qui constitutus est ad iudicandum vivos et mortuos per eum, qui falli non potest, cum sciat praesentia, praeterita, et futura, facta, dicta, cogitata omnia, qui omnes tenebras discutiet, omniaque abscondita in lucem proferet, quae antea in intimis cordibus latuerunt. Tunc, inquit Paulus, apparebit qualis quisque fuerit, et sua cuique laus a Deo reddetur, sicut parabola de fidelibus servis ostendit, quos Dominus amplissime remunerat atque in suum aeternum gaudium intrare iubet. Infidelis autem servus cum hypocritis punitur. Quare neque ipsi nos laudemus, neque alios iudicemus, sed utrumque, et laudem nostram et accusationem aliorum, Deo iuste iudicanti committamus, atque in timore Dei expectemus illum diem, in quo Christus Salvator noster cum maiestate venturus est, et unicuique iuxta facta sua redditurus. Amen.

Sermo 006

EVANGELIUM MATTHAEI XI. Ioannes autem cum audisset in carcere facta Christi, missis duobus discipulis suis, dixit illi: "Tu es ille, qui venturus es, an alium expectamus?" Et respondens Iesus dixit illis: "Ite et renuntiate Ioanni ea, quae auditis et videtis: caeci visum recipiunt, et claudi ambulant, leprosi mundantur, et surdi audiunt, mortui excitantur, et pauperes laetum accipiunt Evangelii nuntium. Et beatus est, quisquis non fuerit offensus in me." Euntibus autem illis, coepit Iesus dicere turbae de Ioanne: "Quid existis in desertum ut videretis? Num arundinem, quae agitatur a vento? Age, quid existis ut videretis? Num hominem mollibus vestibus amictum? Ecce qui mollia gestant, in domibus regum sunt. At quid existis videre? Num Prophetam? Certe dico vobis, et excellentiorem Propheta. Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce ego mitto nuntium meum ante faciem tuam, qui praeparaturus est viam tuam ante te." Quid ex hoc Evangelio petendum erit? Duae sunt eius partes praecipuae, quarum utriusque tanta est utilitas, ut universa spes salutis nostrae in his posita sit. Nam prior pars docet nos veram Christi notitiam: quis sit, quod sit eius officium, quamobrem in mundum venerit. Porro sine hac notitia frustra fiunt omnia, per quae sperant homines se salvos fore. Itaque Esaias ait: "Notitia servi mei iusti iustificabit multos." Et ipse Christus: "Haec est vita aeterna, ut agnoscant te Deum verum, et quem misisti, Iesum Christum." Breviter haec pars continet declarationem seu descriptionem perspicuam primi adventus Christi, nosque recte intelligere facit sententiam Zachariae, de Rege paupere, et tamen iusto ac salvatore. Altera pars continet commendationem ministerii Ioannis, quae quidem ignavo lectori atque auditori supervacua esse videtur, sed rem penitus consideranti non videbitur sine gravissima causa inserta esse. Nam ministerio Ioannis extenuato, Christi notitia, de qua dictum est, labefactatur. Eo vero amplificato, Christus quoque vere agnoscitur. Est enim Ioannes praecipuus testis Christi, maximeque necessarius. Itaque Evangelista Ioannes statim a principio sui Evangelii testimonium eius allegat, cum ait: "Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes. Is venit, ut testimonium perhiberet de lumine, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum." Etsi igitur secunda pars Evangelii, in qua est praeconium Ioannis, a priore distincta est, tamen eodem omnino pertinet. Haec enim illam confirmat, dum fidem facit praedicationi Ioannis, quae nihil aliud fuit, nisi testimonium de Christo iam exhibito: non ut regnaret, occupando mundana imperia, sed ut tolleret peccata mundi, ut baptizaret Spiritu Sancto et igni, ut daret vitam aeternam credentibus. Haec enim docuisse Ioannem manifestum est ex eius concionibus, in quibus primum hoc agit, ut inanem hominum fiduciam confundat, et Pharisaicas opiniones fortiter retundat, deinde ut Christum monstret, eumque unum auctorem salutis esse ostendat. Hinc facile apparet, quam necesse fuerit ministerium Ioannis vehementer ornari, cum sit praecipuum de Christo testimonium, omnibus miraculis anteferendum. Eamque ob causam Evangelistae tam diligenter collegerunt totam Ioannis historiam, et quae fuerit eius doctrina. Huc ergo totum hoc Evangelium referendum est, ut falsas et Iudaicas opiniones de Christo confutet, veramque de Christo notitiam animis nostris inserat. Quod cum sit caput et summa salutis nostrae, et praecipua Theologia, facile intelligi potest, quam necessaria et utilis sit huius Evangelii doctrina. Nam qui ab hoc scopo aberrat, is de tota Scriptura non plus commodi aufert, quam caecus ex lumine, etiamsi singula eius verba memoria teneret. Quomodo ergo prior pars docet veram Christi notitiam? Ioannes, iam in carcere mortem suam expectans, mittit discipulos suos ad Iesum, cum eum iam suo fungi officio intellexisset, docentem et operantem ea, quae tum Prophetae de eo vaticinati fuerant, tum ipse de eo docuerat. Mittit autem cum hac quaestione, omnium maxima, et imprimis necessaria, essetne is, qui venturus fuit, an non. Ab initio enim omnes pii de hac persona potissimum quaesiverunt, quae casum humani generis erat restauratura, quae in Adam omnibus hominibus, in Abraham et caeteris patribus seorsim Iudaeis promissa fuerat. Imprimis autem hoc tempore credibile est, hanc quaestionem agitatam esse, cum iam ex prophetia Iacob et Danielis constaret tempus Messiae adesse, cumque de eo nato multa extarent testimonia, tandemque Ioannes manifeste confessus esset, eum praesentem esse. Priusquam autem ad responsionem Christi veniamus, qua se discipulis Ioannis agnoscendum praebet, causa motae quaestionis consideranda est. Primum ergo quod Ioannes non sua causa ad interrogandum Iesum miserit discipulos, id tum ex hoc Evangelio, tum ex aliis locis quam plurimis constat. Neque enim dubitavit de sua doctrina, qua summa cum constantia confessus fuerat, hunc Iesum esse Christum et Agnum a Deo missum, qui tolleret peccata mundi, in cuius testimonium adhibuit baptismum, quo confirmabat homines spe mox secuturi Domini, qui baptizaturus esset eos Spiritu Sancto et igni. Idem Ioannes audierat vocem Patris de caelo: "Hic est Filius meus dilectus," et viderat Spiritum Sanctum descendentem in specie columbae super caput eius, ascendentis ex Iordane. Et Christus ipse laudat eius constantiam in hoc Evangelio multis verbis. Idemque ex ipso principio statim apparet. Nam audire in carcere facta Christi, non est propter facta dubitare de Christo, quem antea priusquam audisset de factis, tam libere ac certo confessus fuerat, sed multo magis confirmari de Christo, lucente eius maiestate per miracula. Satis ergo manifestum est, Ioannem non suae dubitationis causa misisse ad Iesum. Secundo igitur quaerendum est de alia causa. Quam ob rem ergo misit? Ut suos discipulos et alios simul confirmatos relinqueret post suum obitum, ne alium Christum expectarent, convicti non solum verbo, verum etiam re ipsa, neve personae eius infirmitate offenderentur, sicut ex responso Christi apparet eos offensos esse. Causa huius offendiculi est eadem, qua etiamnum Iudaei offenduntur. Extant enim in Prophetis passim magnificae promissiones de venturo Christo, quibus splendidissima quaeque promittunt Prophetae de eius regno et principatu, quod amplitudine eius et cultu omnium Regum, qui umquam fuerunt, splendorem esset superatura, quod esset futurus Rex Regum et Dominus dominantium, quod omnes Reges et Principes totius orbis terrarum ei servituri essent, idque in aeternum. In quam sententiam multa ex Prophetis et Psalmis testimonia colligi possunt. At in Iesu Nazareno, cui Ioannes dederat testimonium, quod esset ille Rex promissus, nihil omnino regium apparebat, immo omnia erant maxime contraria, neque solum rege indigna, verum etiam cuilibet ex vulgo et infimo genere hominum. Nihil in eo eximium visum est, nec potentia, nec personae dignitas, neque iustitiae ac religionis species excellens, neque etiam potentum et religionis titulum sibi vendicantium consuetudine usus est, ad spem aliquam comparandae auctoritatis, immo istorum odia sibi ingentia conciliavit. His rebus commoti discipuli Ioannis, et plerique alii, nequaquam adduci potuerunt, ut crederent hunc esse Christum, quem Ioannes talem esse dicebat, cum quo Prophetarum vaticinia pugnare ex diametro videbantur. Ut ergo hoc scandalum animis discipulorum eximeret Ioannes, quod verbo non potuit, hoc re conatus est efficere, ut discipuli visis miraculis, quae Messiae propria futura erant, crederent hunc esse Christum, et non alium, et oculos suos non in aliquod regnum aut pompam mundanam defigerent, a qua Prophetae descriptiones regni Christi figuratas petiverunt, sed in spirituale quoddam et arcanum regnum, oculis non subiectum, neque huius vitae, sed aeternae. Quasi dicat: "Quia verbis meis nullam adhibetis fidem, intuemini facta et miracula eius, quae ego non edo, ut inter me et illum manifestum esset discrimen, ut oculis vestris videatis et manibus tangatis eum ipsum esse, qui nobis promissus est. Facit enim haec opera, quae nemo alius facere potest," sicut Nicodemus ait, "et quidem ea ipsa, de quibus Esaias nominatim vaticinatus est, cap. 35, quod tempore Messiae eventura essent, videlicet, fore ut caecorum oculi aperiantur, ut aures surdorum patefiant, ut claudi saltent ut cervus, ut linguae mutorum solvantur." Haec itaque signa iubet Ioannes discipulos suos considerare, tanquam certissima signa et testimonia Messiae, ut ex iis agnoscant auctorem ipsum, neque alium expectent salvatorem ac redemptorem, eaque pluris faciant quam omnes suas imaginationes de regno corporali. Ex his enim miraculis apparet regnum Messiae non esse de hoc mundo, in quo Messias imperet aliorum regum more, quibus magna cum pompa homines servire coguntur, eorumque pati imperium quamvis durum, sed ut serviat omnibus hominibus: caecis, claudis, mutis, leprosis, surdis, omnibus denique afflictis, quibus nulli reges prodesse queunt. Idemque excitat mortuos, in testimonium quod totam hanc naturam mortalem in immortalem transmutet, eiusque corruptionem et mortalitatem prorsus tollat, nosque pristinae integritati restituat, quorum nihil convenit regno corporali. Horum omnium certissimi testes sunt miracula Christi, sed tantum valuit falsa persuasio discipulorum de regno Christi, ut ne quidem re ipsa convicti facile potuerint credere. Et quantam vim habeat superstitio et falsa imaginatio in religione, id quotidiana exempla satis ostendunt, eorum hominum, qui inde a pueritia pravis opinionibus sunt imbuti, quas etiam optime instituti vix possunt evellere. Quae est sententia horum verborum: Evangelium annunciatur pauperibus? Hoc signum vel factum est omnium potentissimum ex iis, quae Christus commemorat, nam propter haec cetera fiebant. Neque enim praecipue ad hoc venit in mundum, ut caecis visum donaret, surdis auditum, mutis sermonem, claudis integritatem membrorum, leprosis munditiam, mortuis vitam priorem. Sed haec signa edidit, ut essent illustria testimonia veri illius officii, videlicet, quod propter hunc Dominum habeamus Deum propitium, quo nuncio nihil potest afflictis animis, quos hic pauperes vocat, accidere laetius. Sic enim hoc nuncio mens anxia nullis aliis donis tranquilla reddi potest, etiam si nihil desit corpori. Cogitanti enim id, quod Christus dixit: "Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, et animae suae detrimentum patiatur?" Sed cum audit mens iram et iudicium Dei metuens, qui morbus omnium maximus, ipsaque morte atrocior est, quod Deus per Filium suum ultro se offert propitium omnibus afflictis et perturbatis animis, quod velit eis remittere peccata, donare iustitiam et vitam aeternam; tum demum ad se redire incipit, et huic voci Filii Dei acquiescit, qui testatur se venisse, non ad vocandos iustos, sed peccatores ad paenitentiam. Vocat autem omnes, quantavis magnos peccatores, cum ait: "Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos." Hoc sibi vult Christus, cum ait: "Pauperibus Evangelium praedicatur." Pauperes enim vocat, non mendicos et opibus carentes, sed pauperes spiritu, qui, si omnibus rebus abundarent, tamen anguntur animo propter peccatum, adversus quod iram Dei sentiunt intolerabilem, neque ullum norunt remedium, ac si omnium creaturarum ope atque auxilio instructi essent, tamen quocumque se vertunt, plus doloris quam consolationis inveniunt. Hos potissimum vocat Christus, afferens eis optatissimum nuncium, praedicans eis Evangelium, quod Deus sic dilexit mundum, hoc est, miseros et damnatos peccatores, ut suum unigenitum Filium dederit, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Ita satis fit afflictis animis, et ira Dei perterrefactis, qui pro tam laeto Evangelio non dubitant omnia caetera, vitam denique ipsam relinquere, sicut testantur parabolae de thesauro abscondito in agro et margarita pretiosa, ut vere sint pauperes, id est, nudi prorsus ab omnium creaturarum fiducia. Iam illud ultro hinc sequitur: Si pauperibus tantum praedicatur Evangelium, ergo non praedicatur iis, qui non sunt pauperes, hoc est, qui non sunt territi conspectu irae Dei, nec trepidant metu iudicii Dei, sed aut securi suis cupiditatibus frenum laxant, aut suae iustitiae, sapientiae, potentiae, et aliis rebus aut creaturis confidunt. Non quod Evangelium excludat quenquam, cum omnes homines vocet ad paenitentiam. Sed quod ii soli sunt idonei ad accipienda beneficia, quae per Evangelium offeruntur, qui vere agnoscunt se esse pauperes, hoc est, miseros et ab omnibus creaturis desertos peccatores. Caeteri autem contemnunt, quibus deliciae sunt sua peccata, vel qui suo quodam modo sperant se Deo acceptos fore. Nam ii non sunt pauperes, sed divites. Neque enim sentiunt se omnium rerum auxilio frustratos Dei gratia indigere, non sentiunt suam maledictionem, ut benedictionem seminis Abrahae desiderent ac requirant. Ideo Christus tantum laborantes et oneratos ad se vocat, eosque per Evangelium suo onere liberat, omnem eorum culpam in se recipiens. Atque hoc suo facto admonuit Christus discipulos Ioannis, ut cogitarent de proprio officio Messiae, quod videlicet novum et acceptabile verbum allaturus fuerit, iuxta prophetiam Moysi de Propheta magno, et Esaiae vaticinium, cap. 61: "Spiritus Domini super me, propterea quod unxit me, ad evangelizandum pauperibus misit me, ut sanem contritos corde, ut praedicem captivis remissionem, et caecis visum, et confractis recreationem, ad praedicandum annum acceptum Domini." Haec sententia de nemine alio quam de promisso Messia intelligi potest. Manifesto autem testatur eum non fore mundi Regem ac Dominum, similem caeteris, sed doctorem, et quidem talem, qui miserrimum quenque suavissimis solatiis recreet, ne metuat, sed credat se certo placere Deo. Quare addit: Beatus, qui in me non offenditur? Necessarium epiphonema est, tum discipulis Ioannis, tum caeteris. Voluit enim Christus arguere eos hoc dicto, propterea quod personam eius indignam esse Messia credebant, quem sperabant regia pompa, multoque maiore quam caeteros reges omnes, instructum fore. Neque officium eius intellegebant, quod esset victima futurus, omniumque hominum, quorum culpam ferebat, postremus. Gravissime ergo significat eos nequaquam beatos fore, si in hac offensione sua perseverarent, sed eos demum, qui omni offensione humilis et contemptae personae posthabita, credunt eum vere illum promissum Dominum ac Salvatorem esse, neque alium speciosiorem expectant. Simulque occulte vaticinatur, quanta ruina tum Iudaici populi, tum aliorum hominum, secutura sit propter hoc offendiculum, quo totus pene orbis terrarum laborat. Itaque Paulus ait: "Nos praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; nobis vero, qui ex utrovis hominum genere vocati sumus, Dei virtutem et sapientiam." Porro offendi in Christo est non credere eum esse Filium Dei, propter quem Deus velit remittere peccata, liberare a morte, et vitam aeternam donare omnibus, qui id credunt, sed propter formam crucis eum repudiare ac talem Salvatorem quaerere, qui regnet aliorum regum more, qui largiatur bona tantum carnalia, quae carni iucunda et suavia sint. Sic offensi sunt Iudaei, sic Turcae, sic aliae gentes omnes, quae manifeste negant Iesum crucifixum esse Christum. Sic offensi sunt Arrius, Samosatenus, et similes haeretici, qui divinam in eo naturam negarunt. Sic alii, qui hominem esse non crediderunt. Sic impingunt in Christum, qui verbo quidem concedunt eum Dei simul et hominis Filium esse, re ipsa vero divinitatem et verum Christi officium ei detrahunt, cum non Salvatorem et Redemptorem ex eo, sed iudicem, nostris operibus placandum, faciunt. Quid enim hoc aliud est, quam negare quod sit vere Deus, quod non satisfecerit pro peccato, quod non placaverit Deum, quod non liberarit nos a morte et damnatione aeterna? Sic offenduntur in Christo, qui desperant de misericordia Dei nec credunt Deum sibi propter Christum placatum esse, quanquam indignis. Hoc est enim manifesti mendacii Christum arguere: aut qui omisso verbo Christi quaerunt arcanas revelationes, aut rationem suam consulunt de voluntate Dei. Nam hi se sapientiores Christo iudicant, qui solus tamen est in sinu Patris, eiusque voluntatem non ignorat. Offenduntur in Christo et illi, qui Evangelio eius abutuntur ad confirmandam licentiam carnalem, omnibusque suis affectibus liberrime indulgent, nec credunt Christum fore iudicem ac vindicem malorum, qui suas cupiditates voluntati eius anteferunt. Denique latissime patent haec scandala, quibus homines in Christo offenduntur. Quorum longe maximum est, non modo non credere in eum, quod sit promissus Dominus, Dei Filius et Redemptor unicus humani generis, sed etiam odisse eum ac persequi, quod homines certatim faciunt in calumniando verbo eius, in contemnendis et affligendis ministris, et caeteris, qui vere sunt pauperes et pauperis Christi Evangelium bono corde accipiunt. Haec de prima et praecipua parte Evangelii dicta sunt; alteram paucis absolvam. Quid illa docet? Quem usum habeat, supra dixi. Additur enim, non solum ut Ioannes excusetur, sed etiam ut populus testificationem eius magnifaceret atque in Christum, de quo Ioannes testificatus est, crederet. Porro tres virtutes enumerat Christus in Ioanne. Prima est constantia in tradenda doctrina, ad quam missus fuerat, ut videlicet omnem iustitiam argueret, ac novam et regno caelorum aptam iustitiam, mox revelandam, ostenderet, cuius authorem iam diu expectatum monstrabat, iuxta prophetiam Malachiae. Ab hoc suo officio nullis se neque blandiciis, neque periculis abduci passus est, ut illi, qui dignitates, qui opes, qui gratiam hominum affectant. Secunda virtus est studium veritatis, quam Ioannes sine ullo respectu personarum, omnibus summis atque infimis ordinibus, nihil dissimulans, patefecit, ne quidem Herodi parcens, in cuius carcere detinebatur ad mortem propter notatum eius incestum adulterium. Tertia virtus omnium praecipua est, quod praebuit testimonium non longe post se venturo Christo, ut Prophetae, sed iam praesentem monstravit. Ac propter hanc causam potissimum missus est Ioannes, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum, ut essent parati ad amplectendum lumen. Ideo Malachias vocavit eum Angelum Domini, ad praeparandam viam ante eum. Et Christus ait excellentiorem esse Propheta omnibusque hominibus, se uno excepto; additque a diebus eius regnum caelorum vim pati. Cunque Ioannes sit primus doctor Novi Testamenti, et praecipuus testis Christi, ideo omnes, qui hoc officio funguntur, exemplum ab eo capere debent, ut vera doceant, neque aut commodis ullis adducti, neque periculis deterriti deficiant a veritate; ut constanter hominum vitia reprehendant sine ulla exceptione, atque solum Christum testentur esse propitiatorem per fidem, sicut Ioannes inquit: "Qui credit in Filium, is habet vitam aeternam; sin minus, ira Dei manet super eum." Huius ergo veram notitiam pro se quisque sibi comparare conetur, ut salvus esse queat. Amen.

Sermo 007

EPISTOLA IV. DOMINICAE ADVENTUS, Philipp. 4 Gaudete in Domino semper, et iterum dico, gaudete. Mansuetudo vestra sit nota omnibus hominibus. Dominus enim prope est. Nihil solliciti sitis, sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. Et pax Dei, quae exuperat omnem intellectum, custodiat corda vestra, et mentes vestras, per Christum Iesum. Quis est status? Totum hoc caput, unde haec verba deprompta sunt, est epilogus Epistolae ad Philippenses, cuius summa est, ut sint constantes in accepta doctrina et confessione nominis Christi. Addit autem Paulus et affectus ad persuadendum optimos, in quibus ingens studium erga Philippenses ostendit. Vocat eos gaudium et coronam suam, dilectos, et supra modum desiderabiles. Quid multa? Nulla in Epistola Paulus est blandior erga Ecclesias a se institutas, nec ab ulla Ecclesia plus accepit beneficii, quod ad commoda praesentis vitae attinet, tumque maxime, cum Romae captivus esset. Qua in re Philippenses satis ostenderunt, quo animo erga Paulum et doctrinam ab eo cognitā affecti essent. Vtinam, ut loco nobis proximi sunt inter caeteras Graecas Ecclesias, ita et nos imitatione huius studii erga apostolicam doctrinam et vitam spiritualem quam proxime ad illos accederemus. Sed huius saeculi infelicitas id non patitur, in quo fides una cum caritate paulatim extinguitur iuxta Christi prophetiam. Tunc autem apud Philippenses vere et ex animo colebatur verbum de Christo, summa cum gratitudine erga Apostolum, quem et Thessalonicam et alia in loca, denique et Romam usque in carcerem suis muneribus sunt prosecuti. Hoc animo cum essent, nihil mirum est quod tanto vicissim amore illos amplexus est Paulus, ut nihil eo potuerit esse ardentius. Hic aestus amoris in Paulo extorquet ei tantam verborum suavitatem, ut non dicat eos sibi laudi et voluptati, sed ipsam voluptatem et laudem sive coronam esse, suosque dilectos ac mirifice desiderabiles. Huc pertinet et hodierna lectio, eiusdem amoris plena. Etsi enim ipse vinctus erat, et morti destinatus, quod nequaquam aptum est ad laetitiam, tamen Philippenses non modo non iubet lugere, sed bono animo esse, suaeque vocationi absque omni cura et sollicitudine cum perpetua hilaritate inservire. Haec est simplex horum verborum sententia, quae nunc ordine sunt explicanda. Quod est primum praeceptum huius lectionis? "Gaudete in Domino semper, et iterum dico, gaudete." Quod ut magis intelligatur, causa, quamobrem haec Paulus hortetur, est cogitanda. Evangelio semper coniuncta est crux et afflictio, eaque varia. Sed Philippensibus illud mali potissimum faciebat negotium, quod plerique ex doctoribus, ut supra questus est Paulus, suis commodis magis quam Ecclesiae serviebant, eaque res vehementer angebat desiderium Pauli, quod eo gravius ferebant pii, quia nulla spes restabat de liberatione eius. Cumque ad huius doctrinam provocarunt, non modo nihil profecerunt apud "servos ventris, qui caret auribus," ut dicitur, verum etiam ludibrio ab eis habiti sunt, tamquam insani, qui ad Paulum captivum, et temeritatis suae poenas luentem, provocarent, ac si Paulum omnino respicere vellent, se a Paulo ordinatos esse ad Ecclesiae administrationem. Quod eo maiore audacia et petulantia agebant, quia nulla erat spes reliqua de reditu Pauli. Ad hunc dolorem accedebat et ille, quem ex ipsius Apostoli carcere capiebant, qui quantus fuerit, ex Ephesiorum exemplo conici potest, quibus nihil potuit esse tristius, cum audirent Paulum Hierosolymis captum iri. Sed nihil est opus anxie inquirere causas huius praecepti; nos, qui serio doctrinam Christi amamus, facile ex nobis ipsis capere exemplum possumus, quare hoc praecepto Pauli opus sit. Experimur enim vera esse de tota Ecclesia, quae Christus ante mortem suam discipulis praedixit: "Vos plorabitis et lugebitis, mundus autem gaudebit." Item: "Ducemini ad reges et principes, fugabimini ex alia civitate in aliam, et odio eritis omnibus hominibus propter nomen meum." Sicut ergo Christus contra haec tristissima spectacula afflictae Ecclesiae iubet nos bono animo esse, ait enim: "Tristitia vestra vertetur in gaudium." "Gaudete et exultate, quia merces vestra copiosa est in caelis." "Attollite capita vestra, quia appropinquat redemptio vestra." Ita et Paulus inquit: "Gaudete in Domino semper," quasi dicat: in mundo a tyrannis, ab infidis prophetis, a falsis fratribus, et aliis satis habebitis tristitiae et doloris, sed tamen in Domino Iesu Christo vobis multo magis gaudendum est, quam in mundo et carne vestra dolendum. Quomodo Ecclesia gaudet in Domino? Quia habet Dominum Iesum Christum, sui cupidissimum, qui propterea de caelo venit, et omni ira Dei in se derivata, maledictionem aeternam sustulit sua morte, nosque hoc modo ex regno mortis et diaboli eripuit in haereditatem vitae aeternae. Hic est ille fons, unde fluit perennis laetitia, quo omnis tristitia devoratur. Si ergo peccati magnitudine et conscientia torquemur, habemus Dominum, qui peccata sustulit non modo nostra, verum etiam totius mundi, sicut 1 Ioan. 2 scriptum est. Si nos terret conspectus irae Dei, habemus Dominum, qui factus est nobis in reconciliationem, iuxta illud: "Ipse Pater amat vos, quia vos me amastis." Si lex fulminat maledictis, habemus Dominum benedicentem. Si mundus odit nos, habemus Dominum, cui curae sumus, qui animam suam pro nobis posuit. Si caro instigat ad vitia, habemus Dominum, qui dat Spiritum Sanctum, qui praesto est nobis in infirmitatibus nostris. Si diabolus et infernus apertis faucibus nos adoriuntur, habemus Dominum, qui subiicit sibi omnia. Si quid denique patimur, sive in corpore, sive in animo, sive in rebus et fortunis nostris, sive in existimatione, habemus Dominum, qui nobis in his rebus omnibus praeivit, ac multo his plura et maiora pertulit. Cumque hoc ipse innocentissimus nostra causa fecerit summa cum voluntate, quare nos digni aeternis malis, iniquo animo ferremus, quod in gratiam tanti Domini, tamque bene de nobis meriti, est ferendum, iuxta illud: "Non est servus maior domino suo, nec discipulus magistro." Hoc modo vult Paulus a suis Philippensibus respici in imaginem Domini Iesu Christi, quo nihil est amantius, nihil magis sollicitum, pro omnibus qui vere credunt in eum. Praeterea novit non modo praesentes, verum etiam futuras afflictiones, exteriores et interiores, tantaque est eius potentia, ut nihil sit ei facilius, quam iis, quibus premimur malis, finem imponere, sicut promisit: "Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo." Cur igitur moesti ac tristes sumus? Cur non potius exilimus gaudio, habentes hunc Dominum propitium et praesentem, quantumvis affligimur, qui non patietur nos torqueri ultra quam ferre possumus, aut nobis commodo est futurum. Non temere ergo tanta cum emphasi verborum urget Paulus hoc gaudium, ut dicat: "Gaudete in Domino, et iterum dico gaudete," idque semper et sine ulla intermissione fieri iubet, quia Dominus Iesus Christus, qui est fons aquae vivae salientis in vitam aeternam, numquam arescit, sed est aeternus et inexhaustus, semper praesens, semper vivificans, consolans, et sanctificans nos suo verbo et Spiritu. Cumque haec non Philippensibus modo, sed nobis omnibus scripta sint, restat ut nos quoque in nostris molestiis longe maximis eodem ex fonte aeterni gaudii petamus solatia, quibus contra desperationem muniti simus. Idque omni tempore, sicut nulla etiam crucis cessatio est. Quod est secundum praeceptum? Aequanimitas sive modestia vestra omnibus hominibus innotescat. Haec virtus necessario sequitur ex gaudio et tranquillitate animi, quae ex vera Christi notitia oritur. Cum enim credimus in Christo omnium malorum nostrorum medicinam esse, et finem quoque suo tempore futurum, cum nos potenti manu liberabit a praesentibus aerumnis, mox sequitur mansuetudo, modestia, et aequitas in ferendis malis, ut non indignemur neque adversus Deum, neque adversus homines, sed vivamus in summa patientia, obsequentes praecepto Christi: "Tollite iugum meum super vos," et "in patientia possidebitis animas vestras." Non igitur expetimus vindictam, non reddimus malum pro malo, non maledicimus maledicentibus, sed benedicimus et benefacimus, imitantes benignum Patrem in caelis, qui nos, cum inimici eius essemus, ita dilexit, ut suum unigenitum Filium pro nobis tradere non dubitaverit. Eiusmodi homines facit vera Christi notitia, unde gaudium illud aeternum, de quo paulo ante dictum est, oritur: beneficos videlicet, mansuetos, iniuriarum patientissimos, et pro summis maleficiis summa beneficia reddere paratos. Et ut maxime ira nonnumquam corripiuntur, tamen eam sive ipsi reprimunt, sive ab aliis admoniti compescunt, semper in memoria habentes illud Psalmi: "Cum irascimini, nolite peccare." Item: "Sol ne occidat super iram vestram." Atque hanc animi mansuetudinem erga pessime meritos Paulus non vult obscuram esse, sed omnibus hominibus palam fieri, ut sit virtus digna omnium admiratione: ut luceat in gloriam Patris caelestis, qui tales habet filios, tam benignos, tam faciles et clementes, tam ab omni animorum acerbitate alienos, ut ne capitalibus quidem hostibus irascantur, sed quantum possunt, eis benefaciant. Id quod nemo praeterea hominum unquam praestare potuit, sicut Paulus de Christo inquit: eum pro malis mortuum esse, quod alii vix pro bonis facerent. Huius aequanimitatis exemplum est Stephanus, qui pro lapidibus reddebat summam benedictionem, petens a Deo, ne hoc peccatum carnificibus suis imputaret. Cur ergo sancti congerunt maledicta in impios? Id faciunt certo respectu, cum videlicet zelo gloriae Dei tanguntur. Ut enim sunt patientissimi in ferendis iniuriis et contumeliis ad se pertinentibus, ita fiunt impatientissimi, cum vident hostes veritatis horribili audacia obsistere veritati et gloriae Dei. Qualis fuit impatientia in Elia, interficiente prophetas Baal; et in Petro, cum Ananiam cum uxore occideret. Item in Christo, maledicente scribis et Pharisaeis, eosque e templo vi eicientem. Sed iidem alio tempore tanta afficiuntur suorum misericordia, ut lacrimis quoque eorum miserias prosequantur. De zelo regula tradi non potest. Est enim motus animi, qui singulari quodam impetu regitur a Spiritu Sancto. Sed de mansuetudine et aequanimitate servanda in iniuriis et contumeliis ad nos pertinentibus, certum habemus mandatum, cui est obtemperandum, adeo sine ulla exceptione, ut etiam in illo impetu animi, quem zelum vocamus, manere debeat hic affectus, ut hostium salutem sedulo expetamus. Nam hoc fine fit zelus, ut adversarii territi resipiscant, quando multis illecebris invitati id facere recusant. Quod si in zelo non est coniunctus hic affectus, non est zelus boni, sed mali spiritus, qualis fuit in Iacobo et Ioanne, Lucae 9. Qui cum in civitatem Samaritanorum intromissi non essent, petunt a Domino facultatem, ut ignis de caelo evocatus perdant eos. Tum Christus: "An nescitis," inquit, "cuius spiritus estis? Filius hominis venit salvare animas, non perdere." Zelus ergo sine affectu caritatis est impius, sicut vicissim caritas sine zelo est impia, quemadmodum in Petro suadente, ne Dominus patiatur. Haec enim caritas non fuit coniuncta cum gloria Dei, cuius vel maxime intererat, propter promissiones implendas et restituendam imaginem Dei in perditis hominibus, Christum pati et mori. Increpans ergo Petrum: "Vade," ait, "post me, Sathan." Quid addit Paulus huic praecepto de patientia? Rationem a spe auxilii, quia Dominus prope est, propter quam particulam haec lectio in Adventum relata est. Multum autem valet haec ratio ad patientiam et aequanimitatem praestandam in afflictionibus, scire et credere quod Dominus prope adest, quolibet in loco et tempore praesens ad consolandum, communiter patiendum, et liberandum. Praesto est enim cum suo verbo, quo nos consolatur, ne desperemus: "Confidite, ego vici mundum; in me pacem habetis. In domo Patris mei mansiones multae sunt. Capilli capitis vestri numerati sunt," et id genus alia infinita. Nec solum consolatur, sed omnes nostras calamitates suas esse pronunciat. Ait enim: "Qui vos spernit, me spernit; qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei." Et in iudicio dicet impiis: "Quidquid non fecistis uni ex minimis hisce meis, mihi non fecistis." Postremo mirabiliter per omnia mala servatos prorsus etiam eripiet ac liberabit, ducetque in terram promissam, hoc est, in vitam aeternam, sicut populum Israel ex servitute Pharaonis in terram fluentem lacte et melle. Qui vero nos afflixerunt, eos in caminum aeterni ignis coniciet, sicut Pharaonem cum omni exercitu submersit in mari Rubro. Haec omnia uno verbo significat Paulus, cum inquit: "Aequanimes estote, quia Dominus prope est," quem nos, cum affligimur, non modo abesse, sed prorsus nusquam esse arbitramur. Huc colligantur similia dicta ad fidem magis magisque confirmandam. In Psalmo 5 scriptum est: "Omnes qui diligunt nomen tuum, Domine, exultabunt, quia tu benedicis iusto, nosque veluti corona undique circumdans." Quo in loco corona non capitis ornamentum significat, sed est nomen collectivum pro multitudine hominum undique, in modum coronae, aliquem vel audiendi, vel defendendi causa cingentium. Sicut enim is tutus est, quem sui defensores omni ex parte cingunt nullumque aditum relinquunt hosti, sic Deo quoque defendente servantur pii, sicut Elisaeus in medio hostium transitu per angelos servatus est, castra metantes in circuitu omnium qui timent Dominum. Hactenus duae propositiones cum ratione, unum enthymema constituentes, tractatae sunt. Nunc Paulus attexit conclusionem. Quaenam haec est? "Nihil ergo solliciti sitis." Omnis enim causa sollicitudinis sublata est his verbis: "Dominus prope est." Si filius laetus est praesentia patris, si servus confidit praesentia domini, si cives et subditi nullis hostium minis terrentur, si principem habent vigilantem, si milites praesente duce nihil metuunt periculi, certe nos minime omnium metuere debemus, qui non hominem aliquem, qui quantumvis potens, tamen aliquando vincitur, nobiscum habemus, sed aeternum Deum ac Dominum, ad cuius conspectum omnia contremiscunt. Cur trepidamus? Cur angimur? Cur ad conspectum malorum obstupescimus, obliti istius omnipotentis Domini, et pro nobis summa cum sollicitudine vigilantis, qui in circuitu nostri omnes vias obsedit, ut sine eius voluntate, nobis salutari, ne ex longinquo quidem hosti pateat aditus. Quod si calcaneum morderi permittit, tamen caput et cetera omnia observantur, quibus servatis calcanei quoque vulnera facile curabuntur. Sed tamen haec verba Pauli cum distinctione intelligenda sunt. Neque enim ita abiici debet sollicitudo, ut etiam fides, invocatio, deprecatio, aliaque spiritualia exercitia abiiciantur; hoc enim esset simul abiicere Dominum, qui nos cingit, et omnia aperta facere insidiantibus. Addit ergo Paulus: "Ne quid sitis solliciti, sed in omni oratione et deprecatione, cum gratiarum actione, petitiones vestrae innotescant apud Deum." Haec enim Dominus, qui prope est (in hac enim carne est, in qua et nos sumus), postulat a nobis, ut petamus ab eo auxilium, ut nos humiliemus coram eo, ut supplices ei fiamus, ut omnibus in rebus unicum hoc refugium nobis constituamus. Sic ipse nos monet: "Videte ne corda vestra graventur crapula et ebrietate, sed vigilate et orate, ut possitis effugere venturam iram." Vigilandum igitur est, ut contra pericula cauti simus, ne consentiamus carni, mundo, et diabolo, sed his resistendo praeparent nos Deo, nostram vitam omnem ei consecrando, et oratione perpetuo instandum, quae primum deprecetur culpam, confugiendo ad misericordiam Dei, deinde petat auxilium adversus diabolum, adversus carnalem infirmitatem, diffidentiam, securitatem, ignaviam, et id genus alia vitia, quae sentimus. Item adversus terrores sive exteriores, sive interiores, ut in his omnibus servemur per gratiam Dei. Cum hoc cultu vult Paulus et alterum coniunctum esse, nempe gratiarum actionem, quae et praecedit invocationem, agnitis Dei beneficiis, per creationem, redemptionem, et sanctificationem acceptis, et sequitur, cum praesenti ope nos divinitus iuvati sentimus. In his ergo rebus sollicitudo nostra locum habet, non quomodo adversus diabolum et mortem servemur, id enim Christi officium est, sed quomodo invocemus, oremus, obsecremus, deprecemur Deum, eique pro beneficiis meritas gratias agamus. Sic, inquit Paulus, "Pax Dei omnem cogitationem longe superans, custodiet corda et cogitationes vestras in Christo Iesu." Pacem in mundo habere non potestis, sed habebitis pacem Dei, cuius amplitudinem nulla mens capere potest. Praestat enim Deus petentibus supra omnem intellectum, ut alibi scribit idem Apostolus, loco, tempore, et modo nobis incredibili. Novit enim Deus vocare ea, quae non sunt, ut sint, et ex nihilo omnia, ex omnibus nihil facere, quorum nos nihil intelligimus: ut Abraham cum Sara non videbat, quomodo ex effoetis corporibus aliquid generari possit, sed Deus vidit. Nos non videmus, quomodo ex pulvere sint pulcherrimi homines resurrecturi, sed Deus id videt. Quamobrem hac spe freti fortiter oremus, cetera Deo committamus, qui supra intellectum et captum nostrum omnem largitur pacem, et animum constantem in huius vitae aerumnis omnibus, idque in Christo Iesu, propter quem unum facit omnia ad salutem nostram aeternam, cui sit laus, decus, honor, et gratiarum actio in saecula saeculorum. Amen.

Sermo 008

DOMINICAE ADVENTUS. EVANGELIUM IOHANNIS I. Hoc est testimonium Ioannis, quando miserant Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: Tu quis es? Et confessus est, et non negavit: Et confessus est, inquiens: Non sum ego Christus. Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dicit: Non sum. Es tu Propheta ille? Et respondit: Non. Dixerunt ergo ei: Quis es tu? ut responsum demus iis, qui miserunt nos. Quid dicis de te ipso? Tunc ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Esaias Propheta. Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis. Et interrogaverunt eum, ac dixerunt ei: Cur ergo baptizas, si non es Christus, neque Elias, neque Propheta ille? Respondit eis Ioannes, dicens: Ego baptizo aqua, sed in medio vestrum stat, quem vos nescitis, ipse est, qui cum me sequeretur, antecessit me, cuius ego non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti. Haec in Bethabara facta sunt trans Iordanem, ubi Ioannes baptizabat. Quaenam est doctrina huius Evangelii? Evangelium hoc est declaratio proximi, in quo de officio Ioannis dictum est, videlicet, quod sit testimonium perhibere de Christo iam exhibito. Quod officium suum Ioannes summa cum constantia fecit, adeo ut iam in carcere vinctus, et paulo post moriturus, tamen non destiterit discipulis suis Christum, docentem et operantem, monstrare. Eadem animi firmitate in hoc Evangelio confitetur Christum coram legatis Hierosolymitanis, cum illi causam quaererent, quamobrem sibi tum docendi, tum baptizandi potestatem sumeret, contra ordinariam potestatem, neque ullis rationibus ab hac sua confessione se passus est dimoveri. Tanta constantia decuit eum virum, qui finem imposuit praedictionibus Prophetarum, easque iam impletas esse ostendit, monstrans praesentem iam Dominum, inde usque ab initio promissum. Tali enim ac tanto teste, qui vidit Dominum exhibitum, vacillante, quis potuisset credere illorum testimoniis, qui eum non viderunt? Itaque etiam Evangelista Ioannes allegat suos oculos et caeteros sensus, quibus cognovit Christum. Sic enim scribit in Epistola prima: "Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, quod manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae, id annunciamus vobis." Omnino enim verum est, quod poeta inquit: "Unus oculatus testis plus valet, quam auriti decem." Etsi enim verbo Dei nihil est certius, tamen maior est naturae nostrae infirmitas, quam ut soli verbo audito, sine aliis certissimis et oculatis testimoniis, credere possimus, in tantis praesertim, et tam variis fraudibus diaboli, totiusque mundi exemplis contrariis. Itaque operam demus, ut tum Ioannis, tum Apostolorum testimonia etiam atque etiam meditemur, et cum iis Prophetarum vaticinia conferamus, cum quibus omnia dicta et facta Christi verissime concordare facile reperiemus. Sic demum mirum in modum confirmabimur adversus omnes impetus, quibus vera notitia Christi in nobis oppugnatur. Vulgus securorum hominum existimat supervacaneum prorsus esse, cum audit verba fieri de persona Christi, quod sit vere Deus et homo, quod sit promissus ille liberator humani generis, et id genus alia, quae ad officium eius pertinent. Quis enim ista ignoret, inquiunt? Sed errant miseri homines, quicumque sic sentiunt, quasi vero quidquam aliud magis ad salutem sit necessarium, aut magis difficile ad credendum. Id testatur totius populi Iudaici interitus, quamquam longe ante Christum tot promissionibus confirmatus, item Ioannis et Apostolorum, ipsius denique Christi doctrina et miraculis convictus hic populus fuerit. Quin tanta est vis diaboli, tanta magnitudo nostrae infirmitatis, ut etiam vere credentibus et confitentibus, non lingua modo, quod vulgus satis esse putat, sed ex animi intimis sensibus, notitia Christi extorqueatur saepenumero, ut quod antea confessi sunt, paulo post negent, quemadmodum summo Apostolorum Petro accidit. Non solum autem uno illo modo negatur Christus, quo Petrus eum negavit, sed multis aliis. Nam et illi negant Christum, qui tacent, neque eum verbo simul et opere confitentur, quique ullam rem in vita chariorem habent quam Christum et verbum eius, qui in tentationibus et metu malorum se non erigunt fiducia Christi, sed aut alibi auxilia quaerunt, aut desperant. Cum ergo infinitis pene modis vera Christi notitia, quis sit, et quod habeat officium, in singulorum animis periclitetur, nemo arbitretur ullum studium esse magis necessarium, magisque e re sua, quam dare operam, ut Christum vere agnoscat, cuius persona atque officio cognito caetera omnia fiunt faciliora. Sed huius ipsius notitiae summus ille doctor gentium, Paulus, quamquam plus caeteris omnibus se in Evangelio Christi laborasse gloriatur, tamen vix primitias se assecutum esse conqueritur. Quamobrem hoc praesens Evangelium et similia, quae nobis Christum describunt, ambabus manibus totoque pectore amplectamur, nihilque aliud ad salutem audire, scire aut cogitare velimus, cum hoc sit unicum asylum salutis nostrae. Atque hic est praecipuus locus huius Evangelii, videlicet testimonium et confessio Ioannis de Christo. Propter hanc enim tota haec historia ab Evangelista descripta est. Accedunt autem et alii duo loci utiles et necessarii, cum illo praecipuo coniuncti, videlicet, quod mandatum Dei vocantis sit anteferendum humanae auctoritati imperantium in Ecclesia, et de discrimine baptismi Ioannis et Christi, a cuius baptismo Ioannes suum baptismum manifeste discernit. Quis est primus? AN liceat resistere ordinariae potestati, quae prohibet vel docere, vel Afacere aliquid sine sua authoritate. In hac quaestione continetur & hoc: An licuerit Iohanni contra authoritatem Pontificum docere in deserto, & nouam ceremoniam instituere, populumque à doctrina & ceremoniis vsitatis sacerdotum auocare. Quòd non licuerit, hoc contendunt Pontifices, qui mittunt legatos ad Iohannem, vt interrogent, quanam authoritate id faciat, sicut Christo quoque obiiciunt in templo, cùm ex eo vendentium & ementium multitudinem eiicit. Habebat enim totus ille ordo Sacerdotum & Leuitarum, qui cultum templi curabant, ordinariam & legitimam potestatem, non ab vllo homine, sed à Deo acceptam, inde vsque ab Aarone primo Pontifice, vt apud hunc esset doctrinae ac religionis procuratio, neque cuiquam liceret nouare quippiam, nisi esset Propheta aliquis, nominatim à Deo vocatus, aut Christus. Expostulant ergo legati cum loanne grauissimè, postquam ab eo insidiose extorserunt confessionem eius, quòd neque Christus esset, neque Elias, neque Propheta, Quasi dicant: Na tu posthac continebis os tuum, nouam doctrinam afferens, & manus nouo ritu baptismi vtentes, cùm neque Christus sis, neque Elias, neque Propheta, quibus solis permissum est in scriptura docere & facere aliquid extra ordinem. Quanquam ne sic quidem concessissent Pontifices loanni, quantum in ipsis fuit, etiamsi se Christum, aut Eliam, aut Prophetam esse dixisset. Nam & antea patres eorum, quibus isti multò deteriores erant, Prophetas omnes occiderant, quod idem Eliae quoque contigisset, nisi in coelum sublatus esset: Iesum verò, qui non solùm confessus est sed etiam re ipsa probauit, se esse Christum, cruci affixerunt. Deinde etiamsi negat loannes, se esse Christum, Eliam, & Prophetam, tamen affirmat se esse vocem illam, in deserto clamantem ad parandam viam Domini, sicut praedixit Esaias Propheta, Quo satis ostendit, se diuinitus ad hoc munus vocatum esse. Cur ergo ab Herode consentientibus Pontificibus & aliis paulò post interfectus est? Non igitur eo consilio mittunt Iudaei legatos ad Ioannem, vt ei libertatem docendi & baptizandi permittant, si esset Christus, aut Elias, aut Propheta. Sciebant enim iam antea, quòd nihil istorum dicturus esset de se, cùm palàm docuerit, se non esse Christum, sed Ministrum eius. Deinde proculdubio caetera quoque de se negauit, cùm interrogatus est. Verùm hoc pacto voluerunt eum à suo proposito deterrere, aut certè populo metum incutere, ne eum audiret. Magna enim erat authoritas collegij Leuitici, quam Deus adeò seuerè defendit in deserto, vt multos terra deuorârit, multos ignis consumserit, qui à Moyse & Aarone, penes quos erat potestas docendi & curandae religionis, defecerant. Neque ipse Ioannes impunè hoc tulisset, nisi nouo ac singulari mandato Dei vocatus fuisset ad hoc munus, quod administrabat. Itaque respondet legatis Iudaeorum: se fungi officio, diuinitus accepto, de quo Esaias sit vaticinatus, Neque tamen legati hoc responso contenti erant: Quam indignitatem Euangelista statim ab initio huius Euangelij amplificat, cùm ait: „Miserunt Iudaei ab Hierosolymis Sacerdotes & Leuitas, Quasi dicat: Non impiae & prophanae gentes, quae Deum non norunt, Sed ipse populus Dei, in quo notitia Dei extare, qui nomen Dei praecipuè praedicare debebat, eiusque verbum de Ioanne & Christo intelligere, mittit ad Ioannem, vt ex eo quaerat, quis sit, cùm omnia in Moyse & Prophetis clarè praedicta fuerint: Et quidem ex ea vrbe, vnde verbum de Christo in totum orbem spargi oportebat. Deinde non vulgus imperitum, Sed Pontifices, Sacerdotes, Leuitae, flos totius populi hoc facit. O ingentem caecitatem, & stuporem horribilem, Hactenus responsum est ad quaestionem Pontificum, qui legatos ad Ioannem miserunt, quibus Ioannes rectè se opponit, defendens suam vocationem, singulari mandato Dei. Nunc pauca addenda sunt nostra causa, quibus eodem modo nunc obiicitur, quòd ordinariae potestatis instituta & leges detrectamus cum magno discrimine & dissipatione totius ordinis, qui ad communem concordiam & tranquillitatem prodesse videtur. Neque haec dissipatio recens est, sed omnibus temporibus agitata est in mundo. Semper enim ordinaria potestas se opponit nouae vocationi, quae illius vitia reprehendit, Atque hoc modo communis tranquillitas periclitatur, quod non leuiter offendit bonos animos. Itaque contra hoc scandalum diligenter nos instructos esse oportet. Porrò nostro hoc tempore multò faciliora sunt omnia, quàm temporibus Iohannis, Christi & Apostolorum fuerunt. Illi enim Pontifices & Sacerdotes manifesto verbo Dei ordinati erant ad gubernationem Ecclesiæ, & pugnabant ingenti zelo pro cultibus diuinitus institutis. Nostri verò manifeste sunt abeoi & profani homines, Epicuri de grege porci, tantùm de sua potentia & opibus belligerantes. Sed tamen ad hos confutandos hac regula opus est, Quòd contra verbum Dei nemo quidquam instituere debet, siue ille habeat legitimam & ordinariam potestatem, siue non. Deinde, Si quid institutum est contra verbum Dei, id manifestè debet reprehendi ab omnibus credentibus & confitentibus, siue id approbet legitima potestas, siue non. Et ratio est, quia Paulus ait: "Si quis aliud Evangelium docuerit, etiamsi esset angelus de caelo, tamen sit anathema." Item, Evangelium est ultima doctrina, ergo Deus non vult eam mutari, sicut Mahometus et Romana curia mutavit. Sic enim in Hebraeis 1 scriptum est: "Novissime locutus est Deus per Filium suum." Quamvis igitur magno supercilio suam auctoritatem opponant Pontifices, eamque summis viribus defendant, quamvis turbetur ordo et communis tranquillitas, tamen nos vicissim opponere debemus mandatum et auctoritatem divinam, qua cogimur discedere ab impiis, qui manifestam impietatem profitentur, eamque furiose propugnant. Speciosa quidem sunt illa, quae nunc passim a sapientibus viris colliguntur, de tolerando veteri statu rerum, partim propter reverentiam maiorum, partim propter pulchram ordinis harmoniam, qua turbata sequitur infinita dissolutio, quae secum trahit ruinam omnium rerum. Allegantur etiam exempla sanctorum, qui tolerarunt sui temporis vitia, in gubernatoribus, qui numquam possunt esse eiusmodi, ut prorsus careant omni reprehensione, multoque minus in hac ultima fece et delirio mundi. Speciosa, inquam, sunt haec, et quae praeterea a mediocriter ingeniosis in eandem sententiam colligi possunt. Neque ullum est ingenium amans humanitatis et moderationis, quod non vehementer doleat praesentium turbarum procellis et fluctibus. Sed haec omnia tanti non sunt, ut propter ea deficiendum sit a Deo, mandatoque eius immutabili: "Non habebis Deos alienos." Item: "Hunc audite." Quo mandato omnibus temporibus coacti sunt pii, refragari profanae atque impiae multitudini, manifestam idolatriam defendenti. Id testantur eorum caedes et persecutiones. Quapropter mandato Dei immutabili et omnium sanctorum exemplis confirmati nihil moremur istas speciosas et captiosas rationes, quibus vitia nostrorum Episcoporum epicureorum excusantur, ad stabiliendam et confirmandam manifestam idolatriam. Hactenus de primo loco huius Evangelii. Dic iam de secundo. Iam dixi principalem esse. Continet enim confessionem Ioannis et insigne testimonium de Christo, propter quod Evangelista totam hanc historiam recenset, sicut ex eius verbis apparet. Prima confessio est negativa, cum negat se esse Christum, nec Christum modo, sed etiam Eliam et Prophetam. Ac de Christo manifestum est, quare se hunc esse neget, quia minister tantum Christi erat et amicus sponsi, ut alibi inquit, quem oportebat minui, crescente Christo, quem tanti faciebat, ut se indignum iudicaret, qui calceamenta illius solvat, cum sit unigenitus Filius Dei, per quem gratia et veritas revelata sit, ut ex plenitudine eius nos quoque accipientes gratiam salvemur. De Elia autem mirari aliquis potest, cur Ioannes hunc se esse neget, cum Malachiae ultimo manifesto verbo vocetur Elias: "Ecce," inquit Dominus, "mittam vobis prophetam Eliam, priusquam veniat magnus et terribilis dies Domini. Is convertet corda patrum ad filios," etc. Ad hanc prophetiam respicit Angelus, cum Zachariae patri praedicit Ioannis nativitatem, et Christus ipse Matthaei 11 ait: "Omnes Prophetae et lex usque ad Ioannem prophetaverunt. Et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est." Item Matthaei 17: "Dico vobis, quod Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quod voluerunt." Cur ergo Ioannes negat se esse Eliam? Quia legati Iudaeorum existimabant illum ipsum Eliam rediturum esse, qui tempore Achab regis in Israel vixit, praeceptor Elisaei, in cuius conspectu in caelum raptus est. Is non erat Ioannes, sed alius, habens tantum spiritum Eliae, atque in docendo illam gravitatem, quae fuit in Elia. Quapropter Angelus diserte inquit ad Zachariam: "Praecedet Dominum in spiritu ac virtute Eliae." Sicut autem tum expectabant Eliam frustra, ita nunc Enoch et Elias frustra expectantur. Sunt enim alii, qui nominibus Enoch et Eliae carent, et tamen spiritum et virtutem illorum habent, ut reprehendant idola et rursum instaurent veros cultus. Ergo praesentem Evangelii lucem amplectamur, quae praecedit secundum adventum Domini, sicut Ioannes primum. Cur negat Ioannes se esse Prophetam? Via dissimilis erat Prophetis. Illorum enim officium erat de futuro vaticinari et promittere Christum olim esse venturum, ad liberandum populum. Praeterea gubernabant etiam regum consilia. Sed Ioannes digito suo ostendit Christum praesentem, dicens: "Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi." Item: "In medio vestrum est, quem vos nescitis" (nondum enim Christus palam docuerat, nec miracula ediderat). Praeterea hoc unum fuit Ioannis officium, neque se politicis negotiis admiscuit, nihil aliud agens, nisi baptizans et Christo praesenti viam adornans. Huc pertinent illa: "Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista." Item: "A diebus Ioannis regnum caelorum vim patitur." "Quid existis videre? Prophetamne? Dico vobis, eum esse longe excellentiorem Propheta." Plus enim facit, quam omnes Prophetae, in Christo patefaciendo. Propterea se negat esse Prophetam. Fuit et alia causa, propter quam negavit se esse Eliam et Prophetam, videlicet ut contra pertinaces Iudaeos ipse quoque pertinax esset, eosque confunderet suo more, quasi dicat: "Vobis neque Elias sum, neque Propheta. Quidquid enim me esse dixero, vos tamen non creditis." Et tamen cum instarent, describit personam suam et officium ex Esaiae 40. Edenda est enim vera confessio etiam coram hostibus, sine dissimulatione. Atque haec fuit confessio Ioannis negativa, cum negat se esse Christum neque etiam Eliam aut Prophetam. Confessio affirmativa est: "In medio vestrum est, quem nescitis. Ille est, qui post me venturus est, qui ante me fuit." Haec est summa testimonii de Christo, qualis sit persona, nempe vere Deus et vere homo. Nam soli homini convenire utrumque non potest, venire post Ioannem et ante eum esse. Primum ergo describit humanam naturam in Christo, cum ait eum post se venturum esse, deinde divinam, cum addit: "Qui ante me fuit." Hoc est, in principio, sicut Evangelista suum Evangelium orditur, totumque huc accommodat, ut utramque in Christo naturam probet, divinam et humanam. Utraque enim harum adimitur Christo, totus Christus ademptus est. Sunt enim in una eius persona ita coniunctae hae duae naturae, ut seiungi non possint. De officio Christi alibi testificatur Ioannes, cum vocat eum agnum tollentem peccata mundi, et quod gratia et veritas Dei per eum patefacta sit, etc. De usu huius loci supra dictum est. Dic iam de tertio loco, videlicet de discrimine baptismorum. Manifesto discernit Ioannes suum baptismum a baptismo Christi, his verbis: "Ego baptizo aqua, sed est in medio vestrum, quem vos nescitis," etc. Significans Christi baptismum longe alium fore, propter maiestatem personae, quod sit ipse Dominus ac Salvator, dans Spiritum Sanctum, renovantem et sanctificantem, quam facultatem nec Ioannes, nec quisquam praeterea hominum habet, qui nihil nisi ministri sunt ipsius Domini, qui est efficax per Ministerium et Sacramenta in credentibus. Hoc discrimen, discernens personam Ioannis et ceterorum Ministrorum a persona Christi, non ipsa Ministeria, manifestius expressum est Matthaei 3, cum idem Ioannes ait: "Ego baptizo vos aqua in paenitentiam. Qui autem post me venturus est, fortior me est, ille baptizabit vos Spiritu Sancto et igni." Et Actorum 1 ait ipse Christus: "Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto, non post multos hos dies." Hoc est, Ioannes fuit Minister meus, nihil in sua potestate habens, nisi ut aqua perfunderet homines agentes paenitentiam, in nomen meum. At ego dabo vobis Spiritum Sanctum efficacem. Quodque ad hoc Ministerium attinet, nihil interfuit inter Ioannem et Apostolos, et quicumque alii ministrant baptismum, nisi quod Ioannes in mox secuturum Christum baptizavit, qui futurus esset victima pro peccatis mundi. Sed Apostoli in Christum iam mortuum et resuscitatum, et sedentem iam ad dextram Dei, unde veniet ad iudicandos impios et glorificandum Ecclesiam in novissimo die, quem ut hilari animo et parato expectemus, ipse faciat. AMEN.

Sermo 009

IN DIE NATIVITATIS CHRISTI EPISTOLA 1. Caput ad Hebraeos "Multifariam, multisque modis olim Deus locutus est patribus per Prophetas. In extremis diebus hisce locutus est nobis per Filium, quem constituit haeredem omnium, per quem etiam saecula condidit. Qui cum sit splendor gloriae et expressa imago substantiae illius, modereturque omnia verbo potentiae suae, per semetipsum, purgatione facta peccatorum nostrorum, consedit in dextra maiestatis in excelsis: tanto praestantior factus Angelis, quanto excellentius prae illis sortitus est nomen. Nam cui dixit unquam Angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Ac rursum: Ego ero ei pater, et ille erit mihi filius? Rursum autem, cum inducit primogenitum in orbem terrarum, dicit: Et adorent eum omnes Angeli Dei. Et ad Angelos quidem dicit: Qui creat Angelos suos spiritus et ministros suos ignis flammam. Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in saeculum saeculi. Virga rectitudinis, virga regni tui. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis ultra consortes tuos. Et tu in initio, Domine, terrae fundamenta iecisti, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes ut vestimentum veterascent, ac velut amictum circumvolves eos, et mutabuntur: tu autem idem es, et anni tui non deficient. Ad quem autem Angelorum dixit unquam: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Nonne omnes sunt administratori spiritus, qui in ministerium emittuntur propter eos, qui haeredes erunt salutis?" Quis est status? Valde magno iudicio pii patres hanc Epistolam hodierno die cum principio Evangelii Ioannis coniunxerunt. Vtroque enim in loco maiestas Filii Dei incarnati describitur, quam necesse est assidue in Ecclesia urgere, propter ingentia pericula, quae diabolus, abutens naturae humanae stultitia, excitare potest. Nam humanam in Christo naturam nemo, nisi prorsus insanus, negare potest, cum sit ex homine natus, et aliorum hominum more in decimum usque mensem in utero gestatus. Item, cum sit crucifixus et mortuus, ut interim omittam cetera quae sunt humana. Sed ut divinam ei naturam adimat, diabolus in eo omnem movet lapidem. Idque non solum Ario, Samosateno, Mahometo et aliis huius farinae monstris astutissimis persuasit, verum etiam multos ex iis decipit, qui arbitrantur se Christo divinam naturam, cum Patre et Spiritu Sancto communem, tribuere, quemadmodum manifesta sunt exempla Papistarum, eorumque haereticorum, qui recens exorti sunt post Evangelii lucem rursus ostensam, et Sacramentorum dignitatem, aliosque doctrinae Christianae articulos oppugnant. Estne id, quaeso, divinitatem Christo tribuere, cum dicitur: Christum non sufficere ad humani generis redemptionem, nec solum fidem in Christum iustificare? Estne id credere quod Christus sit Filius Dei aeternus, cum dicitur quod non possit in coena essentialiter adesse? Estne id agnoscere Christum vere Deum, cum dicitur quod baptismus ab eo institutus nihilo plus valeat quam balneum, quo canis lavatur? Et id genus alia multa. Nam quicumque dubitant de auxilio Christi aut desperant, ii Christo divinitatem eripiunt. De quibus et Moses ait: "Ne dixeris in corde tuo: quis ascendet in caelum aut transfretabit mare?" Prope est enim verbum in ore tuo, quasi dicat: "Quod Deus in verbo suo revelavit, hoc certo facturus est." Neque enim ita imbecillis est, ut praestare non possit quod promittit. Quare qui dubitant de voluntate Dei, ii non credunt Deum esse Deum: Ita qui non credunt certo remitti peccata, seque curae esse Deo propter Christum, ii re ipsa non sinunt Christum esse Deum. Hoc ipsum enim, inquit Paulus, est Christum de suo throno deiicere. Quid multa? Hoc unum agit diabolus, ut huic semini mulieris vim conterendi capitis sui adimat, hoc est, divinam et infinitam potentiam, si non re ipsa, tamen hominibus id persuadendo, ne salventur. Per hominem enim aut ullam creaturam quantumvis praestantem, ira Dei, peccatum, mors, diabolus et tyrannis inferorum vinci non potuit. Ergo tot modis tentat Satan divinitatem Christi eripere, quo nullum maius compendium ad hominum perniciem excogitare potest. Cum igitur hic sit cardo salutis nostrae, ut Christum vere agnoscamus, non solum Mariae Filium, sed ab aeterno a Patre genitum, eique prorsus consubstantialem, nihil est utilius quam ea testimonia ex scriptura colligere, quae nos in vera Christi notitia confirment. Nisi enim personam norimus, cetera omnia scire de Christo nihil prodest. Facile enim eluduntur a diabolo in veris agonibus, si Christum non amplectimur, ut omnipotentem Dominum ac Deum nostrum, qui satis potens sit ad praestandum ea quae promisit, sicut Abraham credidisse Paulus scribit. Cum ergo de hoc capite salutis nostrae et praecipuo articulo fidei doceat haec Epistola, ex principio ad Hebraeos sumpta, dignissima est, quam omnes pii memoriae mandent, semperque in promptu habeant contra diaboli insidias adversus fidem in Christum. Quid primum monet Epistola? De revelatione Evangelii per ipsum Filium Dei, quam confert cum aliis revelationibus. Olim enim per patres, quemadmodum ante Mosen factum est, et per Prophetas, ut postea, voluntatem suam Deus patefecit, ministerio Angelorum. Sed quid sunt omnes illae revelationes, si ad hanc postremam conferantur, quae per Filium, qui est in sinu Patris, facta est? Non solum propter personae excellentiam, verum etiam propter claritatem revelationis, quae in illis superioribus testimoniis nequaquam ita aperte in lucem prodita est: non quod Deus celare antea suam voluntatem voluerit, sed ut tempus Christi redderet hominibus optabilius, in quo omnia, quae promissa erant, re ipsa sunt praestita, atque adeo prope nobis posita, ut in verbo Evangelii et Sacramentis habeamus praesentem Filium; in Filio Patrem et Spiritum Sanctum, cumque his omnia, et maxime Dominium in mortem et diabolum. Propter hanc tam insignem revelationem Dei per Filium, quae omnium postrema est et maxima, Apostoli et nos omnes, qui in Novum Testamentum incidimus, beati esse iudicamur prae Regibus et Prophetis, qui neque viderunt neque audierunt ea, quae optârunt. Observandum autem est, quod haec per Filium facta revelatio sit novissima; itaque vox Patris de caelo hunc unum audire iubet, atque in hoc uno se delectari testatur. Falluntur ergo, qui hac Filii revelatione non contenti, aut Synodorum placita expectant, aut novas et singulares revelationes quaerunt. Contra vero, qui simplici ac sincero corde accipiunt verbum per Filium revelatum, eoque nihil amplius ad salutem requirunt, ii falli nullo modo possunt. Nituntur enim firmissimo fundamento, videlicet auctoritate Filii Dei, non suis opinionibus, quae fundo carent. Ut qui Christum ad unum aliquem locum caeli affigunt, ut stellam, ii nequaquam certi de sua sententia esse possunt, cum verbum de hac re nullum in tota scriptura inveniant. Neque enim id significat sedere ad dextram Patris et in caelos ascendere, videlicet uni loco, tamquam carceri addictum esse. Illi autem verum suae fidei fundamentum iecerunt, qui praeter id, quod revelatum est per Filium, nihil in animum admittunt. Cum ergo Christus ipse dicat: "Si quis sermonem meum servabit, Pater meus diliget eum, et veniemus ad eum, ac mansionem apud eum faciemus." Item: "Ubicunque duo vel tres in meo nomine congregati fuerint, ibi sum in medio eorum." Nihil dubitemus eum vere praesentem esse nobiscum in terris. Quod si nunc Filius Dei haeret in uno loco, multo deterior est tum ipsius tum nostra conditio, quam tunc fuit, cum in mortali corpore versaretur. Credamus ergo revelationi Filii per omnia, sinamusque rationem potius errare ac decipi, quam ut statuamus vel tantillum a verbis Christi discedendum esse. Bene enim fallimur, cum a Christo fallimur. Quis est secundus locus? Itaque primus officium Christi descripsit, quod est ultimam Dei revelationem humano generi patefacere, sic iste locus personam eius multis verbis describit, quod sit vere Deus et Dominus omnium. Primum inquit: "Deus fecit eum haeredem omnium," alludens ad prophetiam Psalmi secundi: "Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et terminos terrae in possessionem." Et Psalmi octavi: "Omnia subiecisti sub pedibus eius," quae omnia in resurrectione Christi a mortuis impleta sunt, et toti mundo in novissimo die patefient, cum salute eorum, qui verbo crediderint, et caeterorum damnatione. Non solum autem post victoriam mortis et inferorum factus est Dominus omnium, sed habuit idem Dominium ab initio. Per eum enim Deus fecit omnia, sicut in textu sequitur. Id quod historia creationis satis ostendit. Per verbum enim Deus condidit omnia. Filius est verbum Dei. Ergo per Filium condidit omnia. Si autem per Filium omnia sunt facta, et sine eo nihil est factum quidquid factum est, quemadmodum Ioannes scribit, ergo non potest non esse Deus, Patri aequalis et coaeternus. Duobus igitur modis est haeres ac Dominus rerum omnium: Primum, quia ipse est creator ac conditor rerum, et Filius Dei unigenitus; secundo, per suam obedientiam, quam Patri per incarnationem et mortem praestitit, factus est Rex ac Dominus rerum, quod cum sua causa nihil ei necesse fuerit, totum voluit esse nostrum. Hinc divus Bernardus moriens petivit consolationem qua servatus est: "Perdite vixi," inquit, "sed scio Filium Dei dupliciter esse Dominum regni caelorum. Nam et ab aeterno habuit suum dominium, et per suam in carne obedientiam iterum est adeptus, quod totum mihi donavit." Et propter hanc consolationem iubet nos scriptura maiestatem Filii Dei contemplari, tamquam nobis commodam et beneficentiae plenam. Non vult nos haerere in illa aeterna et incomprehensibili gloria, sed intueri tum in promissiones de Filio Dei, tum in eius incarnationem, in qua tota se divinitas pro suo ineffabili amore in nos effudit. Quamobrem in ipso textu Epistolae non sola substantia Filii Dei describitur, secundum quam est splendor gloriae Dei et figura substantiae eius; sed additur de effectibus, ex quibus Deus cognosci potest, qui sunt duplices. Primi effectus ad creationem et conservationem omnium rerum pertinent. De his inquit: "Portans omnia verbo virtutis suae." Creavit enim omnia ex nihilo, per nullum aliud instrumentum, nisi per verbum, quod appellat verbum virtutis suae, quia in verbo et per verbum omnem suam potentiam ostendit Deus, iuxta illud: "Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt." Quae igitur Deus non dixit, illa non sunt a Deo facta, nec creata, ut lapsus angelorum et hominum cum suis poenis. Quae autem dixit, illa non potuerunt non fieri, eodemque verbo servantur. Cum ergo eodem verbo promittat immortalem atque aeternam vitam, necesse est eam contingere omnibus credentibus, ut exempla etiam in hac corporali vita edita testantur: ut Henoch, Moysi et Eliae. Quod ergo et conditae sunt et conservantur creaturae, id fit portante Deo per verbum, sicut onus portatur a baiulo vel infans a nutrice. Quod impiis spatium est tot iniuriis grassandi, id fit adhuc portante et sustinente Deo longanimi. Ergo illo ferente nos, iniquo animo impiorum furorem ne feramus, cum praesertim in his ipsis aerumnis dextra manu nos portet Deus atque defendat contra omnes impetus Satanae et mundi, etiam angelis suis dans mandata, ut nos custodiant. Qui sunt alii effectus Filii Dei? E his sequitur in textu: Faciens purgationem peccatorum, sedens ad dexteram maiestatis in excelsis. Hi effectus non tribuuntur Filio Dei ut creatori, sed tanquam redemptori creati et lapsi hominis, qui, ut redimere hominem ac sibi asserere ex potestate diaboli posset, factus est semen mulieris iuxta promissionem, assumens carnem humanam in utero Virginis Mariae ex Spiritu Sancto conceptam, in qua tulit omnes nostras infirmitates, easque cruci affixit, et per mortem suam expiavit, satis faciens iudicio Dei, nosque hoc modo a culpa et morte liberans. Hoc est illud omnium maximum mysterium, et longe maius quam creationis, quodque, ut Petrus ait, ne angeli quidem satis mirari possunt, sed adorant et venerantur. Denique agunt gratias Deo pro tanta misericordia in genus humanum, pessime de se meritum. Itaque et nos angelorum exemplo non ratione haec arcana scrutari, sed adorare cum admiratione et venerari debemus, atque haec immensa et nulla cogitatione comprehensibilia beneficia Dei confiteri et praedicare, eorumque memoria nos confirmare in omnibus doloribus, animi et corporis. Cogitemus Deum nequaquam hanc naturam perdere velle, quam ita extollere dignatus est, ut sibi aequalem redderet. Neque enim committet, ut suum unigenitum Filium, quem solum diligit, frustra in hunc mundum miserit, omniumque hominum servum fecerit. Nobis hoc tantum munus de caelo missum est, atque in gremium Virginis, in publicum diversorium, in praesepe denique collocatum, quo omnibus hominibus patet aditus. Itaque et Esaias ait: Puer natus est nobis, et parvulus datus est nobis. Nobis, inquam, non sibi, cui nihil potuit incommodius accidere quam quod se omnium peccatorum totius mundi reum fecit, et una cum natura humana iram Dei et totam inferorum potestatem ac rabiem intolerabilem omnibus creaturis in se unum convertit. Hinc omnes pii, tanquam ex unico salutis fonte, omnia sua solatia depromserunt. Quantum exultat Paulus, cum ait: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non donasset nobis cetera? Forsitan autem donavit eum iustis ac dignis? Quasi vero non una caro omnes simus, aeque immunda coram Deo, et digna aeternis cruciatibus. Non igitur cogitandum est Filium Dei paucis quibusdam, iisque iustis ac tanto beneficio non indignis, donatum esse, cum nemo talis unquam inventus sit, neque iis, qui adhuc se dignos hoc munere conantur reddere, quemadmodum Papistae harum feriarum operibus, vel potius horrendis sceleribus operam dant. Sed nobis peccatoribus et diaboli filiis est donatus Filius Dei. Itaque Ioannes in suo Evangelio, ad exprimendam magis humiliationem Filii Dei, non dicit: Verbum homo factum est, sed Verbum caro factum est. Homo enim conditus est ad imaginem et similitudinem Dei, propter hunc nihil fuisset opus Filium Dei assumere humanam naturam. Carne autem, hoc est, corrupta hominis natura secundum omnes vires suas, nihil est impurius, nec coram oculis Dei foedius, de qua scriptum est: Caro et sanguis non possidebunt regnum Dei. Item, Quod natum est ex carne, caro est, hoc est, res damnata, et quae sine regeneratione salvari nullo modo potest. Tales cum essemus, tamen nostris sordibus ad summum usque involuit se Filius Dei, ut sua innocentia nos purificaret. Maior est enim nostris peccatis. Sed, o nos miseros homines, qui tali tantoque beneficio accepto tam ingrati sumus, qui si magnitudinem eius caperemus, etiam in igne et atrocissimis quibusque suppliciis rideremus. Taceo quod mundus hoc tantum munus non solum non agnoscit, sed pedibus conculcat, indignum hoc aere esse iudicans. Sed non feret impune tantum flagitium. Nos igitur, qui audimus Filium Dei nobis similem factum esse, ut omnia nostra onera in se reciperet, atque a peccatis puros redderet, nosque una secum ad dextram Patris sedens caelestis regni participes faceret, amplectamur hunc nostrum Salvatorem ac Dominum, eoque solo contenti simus, sive peccatum, sive ira Dei, sive mors, sive aliae calamitates nobis negotium faciant. Alibi enim horum malorum remedia inveniri nullo modo queunt. Quid sequitur in textu? Reddit Apostolus ad descriptionem personae, in cuius consideratione latent omnia, quae ad nos consolandos prosunt. Tantò, inquit, superior factus est Angelis, quantò excellentius nomen quam illi haereditario accepit. Haec non dicuntur de divina Christi natura, quae antea quoque Angelis omnibusque creaturis superior erat, sed de humana, quod homo existens Christus tamen supra Angelos quoque est honoratus ac Deo par omnino factus. Haec dignitas autem tota nostra est, ut nos simus non modo aliarum creaturarum, verum etiam Angelorum domini, qui nobis servire coguntur propter Filium Dei, qui non angelicam, sed nostram naturam assumpsit. Idque non solum in futura vita cernemus, sed in hac quoque experimur. Nato puero Iesu serviunt Angeli pastoribus, quibus summo studio natum Dominum annunciant, etiam locum ipsum sollicite indicantes, eoque ipso facto ostendunt se semper nobiscum in terra fore, sicut Christus inquit, pueris traditos esse Angelos, qui eis servirent. Hanc tantam dignitatem et dominium vere divinum, cuiusmodi primi parentes appetiit averunt, non invident nobis sanctissimi spiritus, sicut caeteri nobis inviderunt ac lapsi sunt, sed magis gaudent nostro honore quam suo. Quaecunque igitur gloria Christo homini tributa est a Deo, eam sic intueamur, ut eam nobis communem totamque adeo nostram esse arbitremur. Allegat autem Apostolus ordine multa testimonia, quibus ostendit Christum hominem Angelis superiorem esse. Quod est primum? Cui, inquit, angelo umquam dixit Deus: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Sed ad Filium suum incarnatum haec dixit Deus. Ergo maior est Angelis. Hoc testimonium notum est ex Psalmo 2, qui utramque in Christo naturam graphice describit, etiam in his brevis verbis: Filius meus es tu. Alloquitur enim Deus illam ipsam personam, quae ex semine Abrahae et stirpe Davidis nata est, et vocat hunc ipsum hominem suum Filium, ab aeterno genitum, id quod sua propria voce bis testatus est de caelo et personam quasi digito notavit, tum in baptismo, tum in monte, cum transfiguratus est. Hoc ergo ad nullum umquam angelum dixit, sed ad hominem hunc, Iesum Nazarenum, ex Maria natum: Tu es meus Filius, in quo mihi bene complacui, quemque ego mihi ab aeterno genui. Tu ergo unicus es haeres meus, cui omnia quae usquam sunt servient; beati qui id sponte facient, caeteros enim, qui repugnabunt, tanquam vas fictile confringes. Separat igitur Psalmus Iesum Mariae Filium non solum a caeteris hominibus, verum etiam ab angelis, appellans eum Filium Dei essentialem. Non enim dicit: Tu appellaris Filius meus, sicut de magistratibus, Ego dixi, Dij estis, hoc est, appello vos Deos, cum non sitis; sed tu es meus Filius, hoc est, essentia mihi aequalis, etiamsi omnium hominum in mundo sis abiectissimus, tu es omnium bonorum meorum haeres, etiamsi in mundo non habes quo caput tuum reclines. Nos caeteri non appellamur essentiales filii, sed adoptivi, qui propter naturalem Filium in gratiam et haereditatis partem recepti sumus, non minus quam si natura essemus filii Dei. Quod est secundum testimonium? Id sumitur ex promissione David facta, de Christo ex eius semine nascitu¬ro, in qua promissione Deus manifeste vocat se patrem Christi et hunc vicissim suum Filium, id quod David facile intellexit, quemadmodum ex eius responso apparet, cum quasi attonitus mirari satis non potest se cum sua familia quasi Deum fieri, qui Deum esset ex se progeniturus. Itaque hunc suum Filium Psalmo 110 Dominum suum vocat, sedentem ad dextram Dei. Haec mysteria paucissimi capere potuerunt, quomodo Filius David vere Deus, aut Deus David filius esse possit, quae res nunc quoque Iudaeos, Turcas, totumque adeo mundum insanum facit. Quicunque autem Spiritus Sancti testimoniis adducti non dubitant Iesum esse Christum Filium Dei vivi, mirabilem huius suae fidei fructum capiunt. Hoc uno enim praesidio tuti sunt adversus mortem et diabolum, vincuntque omnia, quanquam vinci videntur. Sunt enim Christo insiti, cui necesse est omnia cedere, in caelo et in terra, quemadmodum sequentia testimonia clare ostendunt. Cuiusmodi est illud ex Psalmo 70: Adorent eum omnes angeli eius. Quod si angeli quoque eius eum adorare coguntur, quibus inter creaturas nihil est superius, quanto magis caeterae creaturae se ad pedes eius abiicient? Etsi enim mundus et regnum diaboli contra nititur, tamen id nequaquam erit perpetuum, sed suo tempore vel inviti succumbent. Additur et antithesis, eaque duplex. Una confert Christum cum angelis bonis, hi tantum vocantur in scriptura spiritus et ministri et flamma ignis, non filii pariter cum Deo regnantes. Sed Christus Psalmo 104 clare appellatur Deus habens sedem aeternam, et regnum infinitae iustitiae et dominationis. Altera antithesis confert Christum cum caeteris creaturis, et maxime cum hostibus, qui adversantes Christo Domino et Deo suo male peribunt. Nos vero demus operam, ut agnoscamus eum vere esse Filium Dei, ut una cum eo in aeternum vivamus. AMEN.

Sermo 010

EVANGELIUM LUCÆ II. Actum est autem in diebus illis, exiit decretum a Caesare Augusto, ut censeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrenio. Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilaea, de civitate Nazareth in Iudaeam, in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore, quae erat praegnans. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies pariendi. Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit in praesepio, quia non erat ei locus in diversorio. Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et excubias agentes nocte super gregem suum. Et ecce angelus Domini astitit illis, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Et angelus dixit illis: Nolite timere, ecce enim annuncio vobis gaudium magnum, quod erit omni populo. Quia natus est vobis hodie salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio. Et subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis, laudantium Deum et dicentium: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax, hominibus bona voluntas. Quis est status huius Evangelii? Narrat de opere omnium divinorum operum longe maximo. Etsi enim creatione ipsa nihil est admirabilius, cum Deus ex nihilo creavit omnia, totiusque mundi machinam amplissimam, summaque varietate rerum distinctam, mirabili ordine compositam, sine ullo fundamento aedificavit, tamen multo magis mirandum est, quod Deus immensus, infinitus, aeternus, incomprehensibilis, immortalis, fit homo mortalis. Hoc est summum omnium mysteriorum, quod ne angeli quidem cogitando assequi possunt. Itaque cum ratio humana concedit omnia, tamen hoc non concedit, quod Deus immortalis factus sit homo mortalis, nobis per omnia similis, etiam peccator, quatenus nostra peccata in se recepit, propter quae in psalmis ipse se peccatorem nominat. Nam propria peccata nulla habuit, cum nullus sit dolus inventus in ore eius, neque, si habuisset, nostris peccatis mederi potuisset, operaque diaboli dissolvere. Cum ergo nihil sit magis alienum a ratione, quam Deum fieri hominem, praesertim tam miserum, ut omnium infimus sit factus, ideo nihil est odiosius rationi. Eamque ob causam tot exortae sunt controversiae, his sesquimille annis, variaeque sectae, quarum aliae divinam, aliae humanam naturam Christo ademerunt, hortante atque instigante diabolo, qui pro sua versutia facile intelligit, actum esse de salute illorum, qui non utramque naturam Christo tribuunt, sine ulla seiunctione. Neque vero Iudaei solum et Turci, verum etiam, qui nomen suum a Christo habent, eumque ore confitentur Deum et hominem, plerique tamen re ipsa negant alterutrum. Adeo longe supra omnem humanum captum posita est vera cognitio huius operis divini, quo Deus homo factus est, ita coniuncta utraque natura, ut separari nullo modo queant. Quae cognitio si integre a nobis comprehendi posset, ne morientes quidem sentiremus nos mori, tantum abest, ut ex caeteris afflictionibus aliquid molestiae caperemus. Affert enim secum haec notitia aeternam vitam, atque adeo est ipsa vita aeterna, sicut inquit Christus: Haec est vita aeterna, ut agnoscant te solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum. Quin sancti martyres ex ipsis primitiis huius notitiae, quae in hac vita inchoatur, tantum assecuti sunt, ut laeti mortis discrimen subierint. Quid fieret, si integra esset, quemadmodum post hanc vitam futura est? Tantam enim vim habet, ut mortem et omnia caetera mala, tanquam ignis stipulam, consumat. Verum hac de re postea dicendum erit. Prius enim ipsa historia consideranda est per suas circumstantias, quarum singulae suam quandam doctrinam continent, utilem conscientiis confirmandis, ad quem praecipue finem omnia totius scripturae dicta sunt referenda. Nam frustra omnis labor omneque studium in meditatione eius collocatur, nisi ambigentes animi exemtis scrupulis a sua dubitatione liberentur. Quae est prima circumstantia, quae in historia continetur? Circumstantia temporis, quo videlicet tempore natus sit Christus. Id suo more diligenter describit Lucas, sicut in sequenti capite multis verbis commemorat, quonam tempore Ioannes suam praedicationem in deserto inchoaverit. Natus est ergo Christus regnante Augusto, cum Syriam teneret Cyrenius, exigereturque tributum per totum imperium Romanum, in quo etiam Iudaea et Galilaea comprehenditur. Multum autem interfuit tempus diligenter notari, ut res cum prophetia conveniret, quae quo est vetustior, eo plus habet auctoritatis. Nam patriarcha Iacob in Aegypto, moriens, praedixit in benedictione filii Iudae, regnum in eius stirpe duraturum esse usque ad adventum promissi Domini, qui ablato sceptro mittendus sit. Huc pertinet Esaiae quoque vaticinium, quod radix duntaxat Iesse superfutura esset, ex qua flos proditurus sit: tota enim stirps Davidis iam interierat, excepta Maria. Cum ergo tempus exactissime conveniat, necesse est Mariae filium esse Christum. Iam enim regnum a Iuda ad Romanos prorsus translatum fuerat, quorum beneficio Herodes iam in trigesimum usque annum in Galilaea regnabat, qui erat quadragesimus secundus imperii Augusti. Quodque Iudaea in huius potestate fuerit, tributum ipsum ostendit. Cum ergo tali tempore Christus nasci voluerit, cum non modo regnum ipsum a Iudaeis amissum fuit, verum etiam tota stirps regia extincta, et Iudaea in servitutem alienae dominationis redacta, satis ostendit se ad aliud quoddam regnum natum esse quam cuiusmodi regnum maiores eius habuerant. Item quod Ecclesia eius in hoc mundo in servitute futura esset, quemadmodum eventus ipse testis est. Semper enim tyrannis subiecta fuit, in quorum medio regnat Christus, donec fiat scabellum pedum eius. Haec nos confirment contra persecutionem et crucem. Quae est secunda circumstantia? Locus, in quo Christus natus est, videlicet Bethlehem, oppidum Iudaeae, et patria Davidis, ex quo proditurus erat Christus, secundum promissionem ei factam. Hic locus a Michea praedictus est, cap. 5: "Tu Bethlehem," inquit, "exigua quidem es in milibus Iuda, sed ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, cuius egressus est ab aeterno." Quibus verbis Propheta non solum locum nativitatis Christi describit, sed etiam personam eius et officium. Egredi enim ex Bethlehem, hoc est, nasci in eo loco, proprium hominis est; dominari autem in Israel est esse regem sui populi. Porro quod ait "Eius egressum esse ab aeterno" satis manifeste describit eius divinitatem et regni aeternitatem, quae cum mundano et corporali regno non cohaeret. Sicut ergo tempus aptissime convenit, ita locus quoque, in quo nasci Christus debuit, ad nativitatem filii Mariae est accommodatissimus. Qua in re dignum est admiratione, quod, cum mater habitet in Galilaea, in oppido Nazareth, quod circiter 640 stadia abfuit a Bethlehem, tamen eam in loco, qui praedictus erat, peperisse. Cui rei, sic ordinante Deo, summa potestas orbis terrarum servire coacta est, eoque tempore tributum indicere, ut esset occasio, qua Maria veniret Bethlehem. Adeo certo praestat Deus omnia quae promittit, ut ne minima quidem in re eventus a promissionibus ipsis dissentiant, etiamsi nobis et rationi nihil minus apparet quam quomodo exitus promissioni sit responsurus, cum principia et media plane contraria promissis videantur. Deinde potentia Dei inde etiam patet, quod summis monarchis, etiam invitis et repugnantibus, utitur ad suae Ecclesiae utilitatem, ut cogantur, velint nolint, servire Christo, Regi regum et Domino dominantium. Qui, cum adhuc in utero matris esset, cogit Imperatorem Augustum, cui omnes reges dicto audientes erant, sibi servire, tantamque rem, totius videlicet orbis censum instituere, ut unica prophetia, in speciem parvi momenti, impleretur. Ita simul se subiicit Christus imperio mundi, et imperat toti mundo, suo quodam et arcano modo. Necesse est enim omnia Christo subiici; beati, qui ultro hoc faciunt. Quae est tertia circumstantia? Persona matris, quae est Maria virgo, reliqua illa radix de stirpe et familia Davidis. In hac circumstantia duae promissiones concurrunt: Una est Davidis facta, quam allegat Salomon in Psalmo 132: "Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam." Necesse ergo fuit, ut mater esset ex semine et posteritate Davidis, et tamen Christum ipsum vere Deum esse oportebat, cum regnum ei aeternum sit promissum, sicut in 2 Reg. 7 et 1 Paralip. 17 scriptum est. Altera promissio est Esaiae, quod mater virgo futura esset. Verba enim Prophetae sunt: "Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel." Prima promissio etiam de virgine loquitur, cum non dicat "semen viri," sed "semen mulieris tantum" conteret caput serpentis. Hunc conceptum describit angelus, ex Spiritu Sancto factum esse, supra naturae humanae captum et consuetudinem. Non enim potuit is communi hominum caeterorum more concipi ac nasci, hoc est, in peccato, qui peccata et immundiciem humani generis tollere et naturam restituere debuit, etiamsi caeteris infirmitatibus, quae peccatum comitantur, non caruit. Sicut enim peccata nostra tulit, sicut Ioannes de eo testatus est, ita et dolores ac languores nostros portavit, quemadmodum Esaias inquit. Ostendit igitur et haec circumstantia quod haec persona, cuius mater est Maria, sit Christus, et nulla alia, quodque sit dissimilis aliorum regum omnium. Idem probant caeterae circumstantiae. Quae est quarta circumstantia? Quod Christus in summa inopia et paupertate natus est, statimque ab initio expertus est quod postea de se inquit: "Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet." Hanc paupertatem et summam miseriam describit Evangelista, cum ait: "Infantem in praesepi collocatum esse, quia nullus in diversorio locus fuerit," item pannis involutum esse. Nihil omnino potuit esse miserius. Quod minus mirum esset in alio infante, sed Dominum caeli et terrae in tantis aerumnis et laboribus nasci, hoc vero est magnum mysterium, quod, cum non capiat mundus, vehementer offenditur in suam perniciem. Pii vero intelligunt causam tantae humilitatis, scilicet ut ostenderet Filius Dei, se non ideo in carnem venisse ut dominaretur, sed ut nostra causa omne genus miseriarum sustineret, nulla ut esset tam misera hominis conditio, quin eam experiretur, non solum hic in terra, sed etiam apud inferos. Itaque se humiliauit tantopere, adeoque infra omnes homines abiecit, ut nemo esset qui merito dubitare posset, suos labores atque molestias Christum passum esse. Secundo, si regio splendore ac pompa usus fuisset, facile afflictos animos, suaeque indignitatis conscios, deterruisset, quo minus ad eum confugerent. Itaque nihil terroris prae se ferre voluit, nullamque maiestatem, quae ulli homini, quanticumque misero, metum aliquem incuteret. Tertio, nostras afflictiones, tum corporales tum spirituales, sanctificare voluit, nosque hortari, ut patienter eas feramus. Necesse est enim hominem ab omni pietate alienum esse, qui videat divinam illam maiestatem et omnium rerum Dominum, ultro se in tantas aerumnas innocentem dedisse pro nobis, nec tamen moveatur, ut aequo animo mala sua ferat, quae tamen merito patitur, cum praesertim ab aeternis malis liberatus sit. Etsi autem nihil est infirmius infante Mariae, nihilque laboriosius, tamen in illa ipsa infirmitate occultam et latentem habet tantam potentiam, ut diabolus et portae inferorum ad eam tremere cogantur, totaque angelorum multitudo suum esse Dominum agnoscat, sicut sequens circumstantia angelorum ostendit. Quid faciunt angeli? In terra infans cum suis parentibus indignus iudicatur hominum commercio, quia tenebrae hanc lucem non recipiunt, nec mundus hunc suum Dominum agnoscit, quem quibus modis adultum tractaturus esset, mox in infantia eius ostendit. O miserandum humani generis stuporem atque amentiam. O horrendam diaboli tyrannidem, qui tantopere genus humanum degenerare a sua origine fecit, ut non modo in illa caelesti luce ac maiestate, verum etiam in visibili forma hominis conditorem suum non agnoscat. Et tamen Rex caeli non caret caelestibus ministeriis. Nam angeli et patefaciunt eius nativitatem, et insigni praeconio celebrant, totum caelum replentes laetitia, quam tamen non sua, sed nostra causa capiunt ex Christi nativitate. Multis enim de causis dolere potius debebant quam laetari. Primo, propter suum carissimum Dominum, quem sua maiestate exutum in tantis miseriis contemptum ac spretum esse videbant. Deinde, quod non angelicam potius quam humanam naturam assumpserit, nosque immundos homines et hostes suos digniores angelis fecerit. Sed usque adeo nobis favent optimi spiritus, ut omnia nostrae saluti posthabuerint et gloriae sui Creatoris, quam per incarnationem Filii Dei rursus instaurari videbant. Doluerunt nostram vicem, multo magis quam nos ipsi, id quod significat Christus, cum ait: "Angelos in caelo gaudere super uno peccatore poenitentiam agente." Nam si gaudent converso peccatore, ergo dolent cum non convertitur peccator. Quidni igitur gauderent, postquam Deus, miseratus omnium nostrum, donavit nobis unigenitum suum Filium, quo nihil habuit charius neque praestantius? Illi vero serio triumphant tanto beneficio in nos collato, et priusquam nos id animadvertimus, gratias canunt Deo, qui pace inter se et humanum genus conciliata, fecit ut nos ei, ipseque vicissim nobis placeret, inter quos antea extremae fuerunt inimicitiae, quas doctrina legis non modo non minuerat, verum etiam auxerat. Hoc enim significant angeli, gratulantes et Deo de instaurata gloria, quam per hominis transgressionem amiserat, a diabolo sibi praereptam, et hominibus de constituta pace et mutua dilectione erga Deum. Cum enim canunt "Gloria in excelsis Deo," ostendunt nunc demum incarnatione Filii ex ineffabili misericordia, Deum esse recuperaturum suam pristinam gloriam, ut homines ex hoc admirabili opere vere agnoscant Deum eumque pro tanto beneficio praedicent in aeternum. Cum hac notitia coniuncta est pax et tranquillitas animi, quae aliunde quam ex misericordiae agnitione, quae in Filio patefacta est, oriri nullo modo potest. Ex hoc immenso beneficio sequitur mutua erga Deum dilectio, ut nihil sit hominibus tam grave, quin libenter propter Deum ferant, si modo pacem illam, quam dixi, in animo sentiant. Neque haec propterea non fieri putanda sunt, si carnis imbecillitatem et pugnam adversus spiritum sentiamus. Haec omnia clariora fiunt ex antithesi. Lex non modo non efficit, ut homines Deo tribuant gloriam, sed etiam iram adversus Deum operatur, sicut Paulus ait, non sua quidem natura, sed hominum, quorum natura usque adeo corrupta est. Nam in securis hypocritis parit fiduciam propriae iustitiae, quae cum summa Dei contumelia coniuncta est, hoc est, adimere Deo laudem et gloriam iustitiae. In desperantibus vero efficit indignationem adversus Deum, tam severe punientem peccata, hoc est, laudem et gloriam misericordiae Deo detrahere. Ergo neutra pars potest statuere sibi pacem esse cum Deo, multo minus ex animo possunt eum diligere, quem non sentiunt esse misericordem et beneficum, sed acerrimum persecutorem miserrimae naturae humanae. Haec fiunt in illis, qui nihil nisi legem norunt, sed qui Deum propitium in Filio incarnato agnoscunt, hi soli veram gloriam Deo tribuunt, iustitiae et misericordiae, iidemque tranquillum habent animum, quem in omni genere tentationum fide erigunt, et vicissim Deum diligunt eique obediunt. Haec illa sunt, propter quae exultant angeli gaudio. Iam vero nos nostri merito pudere ac taedere debet, cum hoc exemplum angelorum consideramus. Quid enim indignius, quam ipsos angelos in aliena causa tantopere triumphare, nos vero in nostra plus quam saxeos animos gerere, ac res vanissimas quasque pluris aestimare quam huius beneficii divini magnitudinem infinitam, in quo salus nostra et gloria sempiterna posita est, nostra inquam, non angelorum, quorum foelicitati nihil accedit nostra salute, neque quidquam detractum fuisset nostra pernicie. Sed restat adhuc una circumstantia explicanda. Quaenam? Pastorum, quibus angelus nativitatem Christi annunciat. In his enim ostensum est, qui sint capaces tanti beneficii, nempe ii, qui ab omnibus praesidiis mundanis deserti sunt. Caeteris frustra haec gaudia nuntiantur, qui affluunt omnibus rebus, qui non sentiunt se omnibus auxiliis destitutos esse, quales erant Bethleemitae, collegia Sacerdotum et Pharisaeorum, et alii. Ingenti ergo consolationi est afflictis mentibus scire, quod ipsis potissimum donatus est Filius Dei et revelatus, ne desperent, quodque in tali conditione maxime sint idonei ad credendum iis, quae de Filio Dei incarnato audiunt, cum videlicet trepidant et anguntur. Hoc enim modo affectos fuisse pastores verba angeli indicant: "Nolite timere." Atque hactenus de historia dictum est. Nunc de usu incarnationis Filii Dei pauca addenda sunt, quamquam singulae circumstantiae suum habuerunt usum. Etsi enim historiae cognitio necessaria est, tamen nisi ad usum transferatur, frustra cognoscitur. Nam quod ad historiae notitiam attinet, nihil deest diabolis, qui omnia norunt exactissime. Sed haec notitia per se damnatis magis auget damnationem. Sic autem ad usum transferetur: Singuli primum agnoscant ex animo magnitudinem suorum malorum, quae tanta sunt, ut si omnes creaturae omnia sua consilia conferant omnesque suas vires in unum colligant, tamen ne ab unius quidem leuissimi peccati sorde nos abluere coram Deo possint. Quae notitia metum ac timorem animis incutit, sicut pastores timuerunt conspecta luce angeli, ad quam non potest non trepidare homo, cum omnes simus nobis male conscii. Sed contra hunc metum deinde rursus erigendus est animus per Evangelium, quod angelus affert pastoribus, ut unusquisque illud ad se pertinere certo statuat per fidem. Tanta est enim vis huius vocis angelicae, ut ubicumque in cor admittitur, continuo illud mirabili luce impleat, omnesque tenebras et omnem mentis tristitiam repellat. Sic demum vere consequimur fructum incarnationis Domini Iesu Christi, de quo angelus concionatur. Quibus verbis? "Nolite timere," inquit, "ecce enim affero vobis laetissimum nuncium de magno gaudio, quod toti populo eveniet." Quid his verbis potest esse animis omni spe destitutis iucundius? Quidve optatius? Nam si quilibet hominum, qui omnes aeque miseri sunt atque in eodem luto haerentes, cum eiusmodi verbis nos adiret, tamen mirum in modum nos recrearet. At angelus haec verba affert, qui faciem Dei intuetur assidue, qui nihil nunciat prorsus nisi a Deo acceptum. Cuius verbo in monte Sina nihil fuit tristius nec terribilius, nunc vero, postquam Filius eius homo factus est, nihil potest esse blanditius. Tale verbum maxime requirit mens afflicta. Nam caeteris nihil opus est tam laeto nuncio, qui suis quibusdam voluptatibus praesentibus fruuntur. Est autem singulorum verborum emphasis diligenter consideranda, qua nihil potuit dici significantius. Sed addenda est ratio, quam angelus subiicit: "Quia natus est VOBIS hodie Salvator, qui est CHRISTUS Dominus, in civitate David, quem invenietis infantem in praesepi positum." Haec vox est thesaurus infinitus, continens omnia nostrarum miseriarum remedia. Quid enim amplius est, quod requiramus? Deus nascitur, hoc est, fit homo, nobis similis, idque non facit ea pompa, quae terrere vllum hominem poterat, sed fit cuilibet egentissimo similis. Neque nascitur sibi, sed nobis, ut omnia nostri sibi communia faciat, suaque omnia nobiscum communicet. Ut ipse sordes nostras in se recipiat, suum vero ornatum nobis induat, ut denique nos Deos faciat, ad dextram Patris sui nostram humanitatem collocans, ut nos dominemur angelis et omnibus creaturis, sicut ipse dominatur. Quid multa? Ipse est Salvator promissus, qui hanc solam causam habuit, cur de caelo in terras descenderet, carnemque humanam, qua nihil erat coram Deo deformius, assumeret, ut nos salvare posset, non ex levibus malis, sed aeternis. Huc ergo, quicumque salutem expetit, confugiat, spemque optimam concipiat, quando Deus suum unigenitum Filium ultro nobis obtrudit, illumque nobis, nos illi pares facit. Cui sit laus et gloria in saecula saeculorum. AMEN.

Sermo 011

LECTIO SECVNDA IN DIE NATIVITATIS IESV CHRISTI, TRANSLATA in festum Stephani. Ex 3. cap. ad Titum. CVM autem benignitas & humanitas apparuit, Salvatoris nostri Dei, Non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundùm misericordiam suam, salvos nos fecit per lavacrum regenerationis & renovationis Spiritus Sancti, Quem effudit in nos opulente, per Iesum Christum Salvatorem nostrum, ut iustificati gratia ipsius haeredes simus, secundùm spem vitae aeternae. Certus sermo est. Quis est status? TOTA HAEC LECTIO EST CONTINVA PERIODUS, & sententia, cuius haec summa est: Deus ex sola misericordia sua nos salvos fecit, nosque per baptismum Spiritu Sancto suo replevit propter Filium, ut iustificati per gratiam eius, simus haeredes vitae aeternae. Suntque haec verba argumentum Pauli praecipuum & firmissimum, quod iubet Titum suum sedulo inculcare Ecclesiae Cretensium, cuius erat Episcopus, in adhortando, ut relictis malis operibus prioris vitae, iam novam hanc vitam, ad quam vocati sunt, omni genere spiritualium virtutum ornent, in gloriam Patris caelestis, & Evangelii commendationem. Hoc enim consilio Paulus his verbis hoc in loco ad Titum usus est, ut eum rite suo doceret officio fungi, & contra carnalium hominum libertatem & falsam de Evangelio opinionem, serio pugnare, quod apud Cretenses imprimis fuit necessarium, cum prae caeteris nationibus ocio & voluptatibus corrupti essent, iuxta Epimenidis dictum: Semper Cretenses mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Neque est ulla pestis Evangelii perniciosior, quam praetextu eius libertatem carnis usurpare. Aperit enim proclivem viam ad delendam omnem ex animis notitiam spiritualem, & extinguendam fidem, & verbi studium, sicut manifesta sunt exempla tum Cretensium, tum aliorum Graecorum omnium. Sed nostra sunt multo notiora. Satis magnus est numerus eorum, qui una nobiscum strenue invehuntur in Papam & totam illius Ecclesiam, & Evangelii assertores esse volunt. Sed cum mores eorum intueris, tam procul absunt ab Evangelio, ut longius abesse non possint. Nullam enim lectionem aut concionem serio ac diligenter audiunt, ne tantillum quidem de suis commodis, & voluptatibus detrahi propter Evangelium volunt, vivunt sine omni cura & studio pietatis, sive stet, sive cadat Evangelium, modo ne iterum cogantur ad carnificinam Papisticam. Si ergo contra alias pestes est luctandum, ut contra diabolum, & mundum, mendacia & homicidia diaboli promoventem, non minus contra carnis licentiam assidue pugnare debent omnes boni pastores. Vehementer enim nocet Evangelio, ut dixi, redditque homines prorsus ineptos ad illam novam & spiritualem vitam amplectendam, eoque est nocentior, quod cum inani illa persuasione coniuncta est, quasi Evangelium nihil aliud sit, nisi utcunque errores Papisticos agnoscere, eosque damnare, etiamsi nulla sequatur renovatio, Quae tamen adeo est necessaria, ut Christus dicat: Amen amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit, non intrabit in regnum caelorum. Sedulo igitur est urgenda haec doctrina contra carnales homines, ut, etiamsi non emendentur ipsi, tamen alii, qui adhuc integri sunt, serventur, & primae aetati consulatur. Facit autem Paulus suo more, ut etiam cum docet de operibus, tamen principalem doctrinam de iustificatione coniungat, sine qua nec intelligi, nec fieri possunt bona opera, nec ea, quae fiunt, placent Deo. Totam denique summam doctrinae Christianae his paucis verbis complectitur Paulus, ita perspicue, ut nihil amplius requiri possit, & insignem iniuriam faciunt Spiritui Sancto, qui doctrinam Christianam aiunt esse longiorem & perplexiorem, quam ut percipi queat. Quid primum monet Paulus? Principium huius lectionis ad causas pertinet: Constituit enim Paulus veram causam iustificationis, & removet falsam. De vera causa inquit: Benignitas & humanitas Salvatoris nostri Dei apparuit. Quod enim accepti sumus Deo, id soli benignitati & humanitati divinae debemus, qua Deus ultro nos complexus est, cum non modo immundi & polluti peccato essemus, sed etiam coniurati hostes cum diabolo adversus Deum, fugientes, atque odio habentes Deum, & verbum eius, & approbantes ea, quae sunt Deo maxime contraria, denique diabolum adorantes pro Deo. Haec omnia nihil secum reputans Deus, suaeque bonitatis & humanitatis maiorem habens rationem, animum suum ad nos complectendos adiunxit. Est enim non solum bonus, sed fons ipse bonitatis, a quo, ut Ecclesia canit, bona cuncta procedunt, non solum, quia nihil nisi bonum ab aeterno cogitat, dicit, ac facit, iuxta illud: Vidit Deus omnia, quae fecerat, & erant valde bona, verum etiam: quia illis ipsis bonis, quae condidit, nihil nisi bene facit, ab omni mala voluntate alienissimum animum gerens, & incredibili desiderio semper & plurimum benefaciendi laborans. Imo si quid a corruptore diabolo perditum est, id quoque ex eadem sua bonitate & benignitate restituere, ac pristinae bonitati reddere omnibus modis conatur. Ideo vocatur a Paulo Deus Salvator, non perditor: Perditoris enim titulus diabolo convenit, qui perdit & corrumpit, quantum potest, opera Dei. Sed Deus pro sua immensa bonitate tantum ad salvandum intentus est, quemadmodum imago substantiae eius, Dominus IESVS CHRISTVS de se inquit: Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Quid significat humanitas Dei? Etsi Deus per se bonus nihil facit, nisi bonum, & malo resistit, suasque bonas creaturas servat atque defendit contra diabolum, tamen singulare quoddam eius studium est erga homines, quos ad suam imaginem condiderat. Hoc studium & admirandam erga homines benevolentiam in Deo significat φιλανθρωπία, quod non satis significanter per latinum nomen humanitatis reddi potest, cum sit ambiguum, & aliquando significat naturam duntaxat hominis. Sed tamen in vere latinis auctoribus accipitur pro tali animo, qui miro studio hominum afficitur, eorumque commodis gaudet, atque incommodis dolet, aeque ac suis, quemadmodum ille senex comicus inquit: Humani nihil alienum a me puto. Si autem haec virtus in hominibus vel praecipuam laudem obtinet, quanto maior est illa gloria Dei, cui natura nihil cum homine convenit. Nihil enim est dissimilius, quam natura Dei & natura hominis, qualis nunc est. Pugnant enim omnia ex diametro, ut nihil sit in homine, quin illud extreme odisse Deus debeat, nedum amare. Et tamen hunc ipsum hominem, qui, quantum potest, avertit se a Deo, & sectatur hostem Dei diabolum, ita amavit Deus, ut eum ultro sit complexus, nihilque tam charum habuerit, quin ei ultro detulerit. Si igitur omnium aliarum creaturarum φιλανθρωπίαν ad hanc, quae in Deo est, conferas, nulla prorsus erit comparatio. Haec enim amplior multo est, quam ut a quoquam hominum, imo etiam angelorum, comprehendi cogitando possit. Mansisset autem perpetuo obscura & ignota, quantum ad homines attinet. Hi enim ex summa sua sapientia nihil aliud statuere potuerunt, nisi quod Deus sine ullo modo irasceretur omnibus. Et quanquam hypocritae securi censent Deum sibi favere opinione quadam iustitiae & meriti sui, & quia res sunt eis secundae, tamen in seriis animorum angustiis haec inanis opinio facile eis excutitur, & succedit communis omnium hominum dubitatio & desperatio. Addit ergo Paulus φιλανθρωπίαν Dei & bonitatem de improviso hominibus apparuisse, & quasi diem ex nocte illuxisse, aut ex horribili tempestate solem clarissimum. Adae enim fugienti, ac nihil nisi iudicium ac mortem praesentem sentienti, cum verbum Dei in memoria teneret irrevocabile, Quacunque die ex hoc ligno comederis, morte morieris, ecce de improviso convertit Deus mortem aeternam in afflictiones ad tempus durantes, ut in sudore & labore victum quaereret, Eva vero sub mariti potestate esset, & magno cum dolore pareret, caetera relaxat, promisso semine ex muliere, quod serpenti caput, & mortem contereret. Haec nova & insperata lux subinde in promissionibus denuo exorta est, hominesque illuminans servavit adversus mortem & desperationem. Sed omnium maxime splenduit haec lux, cum Deus implens promissiones re ipsa praestitit semen benedictum, natum in hunc mundum, quod primum per suam praedicationem apparuit in Galilaeae finibus, ut Esaias praedixit, & Matth. 4. Scriptum est, deinde in reliqua Iudaea, donec impleta scriptura, & consummato opere redemptionis sparsa est haec lux per totum orbem terrarum praedicantibus Apostolis. Ac de hac summa ac novissima apparitione loquitur Paulus in hoc loco, cum inquit, bonitatem & φιλανθρωπίαν Salvatoris nostri Dei apparuisse vel illuxisse. Nulla enim in re magis ostendere eam Deus potuit, quam in unigenito suo Filio, iuxta illud: Sic Deus dilexit mundum, ut suum unigenitum Filium daret, &c. Item hoc maxime commendat amorem Dei erga nos, quod Christus pro nobis mortuus est, Rom. 5. Dixi de vera causa iustificationis, nunc etiam de falsa breviter audiamus. Quae nam illa est? Aulus addit manifeste: Non ex operibus, quae nos fecimus in iustitia. Quid, obsecro, potuit dici clarius, & minus ambiguum? Neque enim contentus est dixisse de operibus, sed addit: quae nos iam fecimus, & fecimus in iustitia, id est, fecimus secundum legem Dei iustam & sanctam, nihilque aliud, nisi iusta, praecipientem. Illa ergo iusta & sancta opera a Deo praecepta, iam a nobis facta, tamen nequaquam nobis saluti fuerunt, neque nobis Deum bonum & propitium fecerunt. Haec adeo sunt aperta, ut nullis sophismatis in dubium vocari possint. Assentiamur ergo huic certissimo testi divinae voluntatis Paulo, neque aliam opinionem admittamus, etiamsi non modo Papae defensores, verum etiam Augustinus & Ambrosius & alii patres, ad quos isti patroni falso provocant, aliter sentirent. Sola enim haec sententia nos servare potest in morte & iudicio Dei, sola tribuit Deo & filio eius veram gloriam, sola nos certos reddit, & solide confirmat de voluntate Dei, quod videlicet nulla nostra iustitia, aut merito, sed per solam bonitatem & φιλανθρωπίαν Dei servati sumus. Quod si vero per opera iusta & sancta, quae secundum legem Dei fecimus, non placemus Deo, quanto minus aliquis placebit Deo per iniusta opera, vel sine mandato Dei vel contra illud suscepta? Cuiusmodi sunt omnes humanae traditiones, sive illae sint Pharisaicae, sive Mahometicae, sive Papisticae, Anabaptisticae. Si Adam, Seth, Enoch, Noë, Sem, Abraham, David, & alii, iustissimi atque sanctissimi, non sunt iusti coram Deo per suam iustitiam, secundum legem Dei factam, quomodo nos iusti erimus, qui indigni sumus, qui summorum illorum sanctorum calceos portemus? Sicut Ioannes de se inquit, cum Christum respiceret. Ut igitur omnis gloria penes bonitatem & φιλανθρωπίαν Dei sit, eamque faciat illustriorem, etiam operibus a Deo praeceptis iustitia detrahitur, quanto magis detrahitur non mandatis? De prohibitis nihil opus est dicere, tametsi his pessimis temporibus plerique se haec magis decere arbitrantur, quam concessa & mandata. Hac ergo remotione causae hoc vult efficere Paulus, ut omnibus aliis rebus detrahat iustificationem, etiam legi Dei, eamque soli bonitati & φιλανθρωπίαe tribuat: non quod non sint facienda opera in lege Dei praecepta, sicut calumniatores clamitant, sed quod non iustificent coram Deo. Sic demum verus honos Deo & filio eius tribuitur, & certitudo manet, qua consistimus adversus ea, quae nos terrere aut de voluntate Dei incertos reddere possent. Remota autem falsa causa, Paulus redit ad veram, exponens bonitatem Dei eiusque erga homines studium ardentissimum. Quae sunt illa verba? Secundùm misericordiam suam salvos nos fecit. Quae verba ut exclusive intelligantur, prior sententia negativa necessario cogit. Si enim id tollitur, quod maxime debuit ac potuit iustificare, quanto magis caetera? Ergo iustificatio soli misericordiae Dei relinquitur. Cumque haec sola fide accipiatur, necessario sequitur, nos sola fide iustificari. Haec doctrina est caput & arx totius negotii Christiani, quam necesse est nos tueri, etiamsi caelum ipsum, non modo terrarum orbis, ruat. Plus enim nostra id refert, ut hanc doctrinam certam & firmam retineamus, quam si omnia caetera salva essent. Interest & gloriae Dei, ut misericordia, bonitas & φιλανθρωπία eius illustretur. Minus autem illustria haec essent, si ullus locus nostrae dignitati relictus esset. Quaerat autem aliquis: Vbi nam haec beneficia Dei offeruntur, de quibus hactenus est dictum, ad iustitiam coram Deo necessaria? Id in sequentibus verbis Pauli ostenditur, videlicet: Per lavacrum regenerationis & renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos largiter. In baptismo enim offert Deus nobis suam illam infinitam misericordiam, bonitatem & caritatem erga nos. Ibi accipit nos immundos, turpissime deformatos per diabolum, conceptos & natos in peccato, obnoxios morti & damnationi aeternae. Sed lavat, purgat, renovat, vivificat, & sanctificat nos, ut simus coram eo immaculati, iusti & sancti, quemadmodum Paulus Eph. 5. de Ecclesia inquit: Mundans eam lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet ipsam sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta & immaculata. Atque ideo ad hoc Sacramentum, in quo nos sibi purificat, aquam sumere voluit, ut manifesto signo nos admoneret sui beneficii, quo nos per baptismum afficit, qui est lavacrum, quo totius naturae nostrae immundities tollitur, & quo natura reparatur, ut sit sancta, & Deo placens, non vi solius aquae, sed quia aqua per verbum vitae sanctificatur, & simul datur Spiritus Sanctus, mortificans veterem naturam, eamque magis magisque instaurans ac renovans. Sed nimis longum esset hoc in loco omnia persequi, quae ad dignitatem baptismi, & maximas eius utilitates pertinent, quod non solum ad nostram doctrinam & consolationem esset pernecessarium, verum etiam ad redarguendos furores fanaticorum spirituum, qui huius & aliorum Sacramentorum dignitatem & usum non modo extenuant, sed audacissimis & impudentissimis blasphemiis suis incessunt. Postquam autem de causa impulsiva nostrae salutis dictum est, videlicet de misericordia Dei, item de causa instrumentali, quae est baptismus, circa quem & caetera sacramenta intelliguntur, restat ut etiam de causa, propter quam, aliquid adiungam. Quae est illa? De hac quoque Paulus docet, cum inquit: Propter IESVM CHRISTVM Salvatorem nostrum. Etsi enim Deus est bonus, clemens, pius, misericors, ad ignoscendum paratus, tamen necesse fuit aliquem mediatorem esse, per quem maledictio prius tolleretur. Nam sententia Dei revocari non poterat: Maledictus eris, quocunque die ex hoc ligno comederis. Huic sententiae necesse fuit satis fieri, antequam homini misericordia contingeret. Cumque hoc per nullam creaturam fieri posset, filius Dei volente patre hanc provinciam subiit, ut pro nobis victima maledicta fieret, omnemque maledictionis sentinam exhauriret. Sic placata ira patris in filio, misericordiae fores nobis ita apertae sunt, ut quasi mare quoddam bonitas & caritas Dei in nos redundaret, quemadmodum paulo ante dixit Paulus Spiritum Sanctum in nos largiter effusum esse. Omnia enim sunt largissima, sicut necessitas postulabat. Quia peccatorum nostrorum amplius est, quam arena maris, ergo & misericordiam Dei oportuit esse amplissimam, ut exuberaret supra peccatum. Quanta est potentia Satanae, mundi & carnis? Quid sunt omnium hominum vires, si ad hanc comparentur? Rursum ergo necesse fuit, Spiritum Sanctum largissime in nos effundi. Haec tanta beneficia propter solum filium a Deo conferuntur. Unde sequitur, quod iis demum contingunt, qui filium Dei agnoscunt, & credunt in eum, iuxta illud: Qui credit in filium, is habet vitam aeternam. Qui autem incredulus est filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. Haec est igitur unica ratio consequendae salutis, agnoscere filium Dei, & credere, quod propter hunc Deus sit factus propitius. Abstulit enim peccata totius mundi sua oblatione & satisfactione, suamque innocentiam & iustitiam distribuit per lavacrum regenerationis omnibus, qui eam accipiunt. Certus autem effectus iustitiae Christi est vita aeterna, sicut in fine lectionis sequitur: Ut iustificati illius gratia, fiamus haeredes vitae aeternae secundum spem. Nondum enim apparuit, sed speramus, sicut haeredes nondum adulti, id quod in pacto & adoptione nobis promissum est. Et haec spes nequaquam nos fallit, si eam non abiecerimus, sicut Paulus affirmans inquit: Hic sermo certus est, ac fide dignissimus. Atque hactenus de verbis Pauli, quae continent summam totius Evangelii, ita brevem, perspicuam, & mira verborum suavitate conditam, ut nihil dici potuerit iucundius neque disertius. Est autem antecedens argumenti omisso consequente, quod pium lectorem & auditorem addere oportet. Non solum enim illud hinc colligendum est, ad quod principaliter haec doctrina divinitus est revelata, ut ad immensam Dei caritatem, & misericordiam, per baptismum oblatam propter filium confugiamus in omnibus nostris molestiis, & maxime cum de morte aeterna angimur, sed etiam ut haec patris caelestis erga nos caritas incredibilis nos hortetur, ut iam conemur ei gratificari vicissim, quemadmodum magnitudo meritorum eius postulat, ut priori & veteri immundiciae sedulo repugnemus, & novam vitam ac Deo placentem sectemur, ut in omnibus rebus gloria eius per nos innotescat, & propagetur. Propterea enim hoc in loco Paulus amplificat amorem Dei erga nos perditos homines, ut ad bene operandum & obediendum Deo nos hortetur. Quod studium peramus omnes in nobis accendi & augeri, donec perfecti sistamur Deo patri, qui una cum filio & Spiritu Sancto vivit ac regnat in aeternum. AMEN.

Sermo 012

EVANGELIVM IN FESTO STEPHANI PROTOMARTYRIS. Matth: XXIII. Ideo ecce, Ego mitto ad vos Prophetas & sapientes & scribas, Et ex illis occidetis & crucifigetis, & ex eis flagellabitis in synagogis vestris, & persequemini de civitate in civitatem, ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram, a sanguine Habel iusti, usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum & altare. Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam. Ierusalem, Ierusalem, quae occidis Prophetas, & lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum congregat gallina pullos suos sub alas, & noluisti? Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico enim vobis: Non me videbitis a modo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini. Quis est status huius Evangelii? Hae feriae cum nativitate Christi non sine gravi causa coniunctae sunt, in quibus tum doctrina, tum exemplis confirmaremur adversus ingens & omnium maximum scandalum, quo turbantur hominum animi, sonante in mundo voce angeli, qui annunciat toti populo ingens gaudium, propter natum Salvatorem. Quid enim minus consentaneum est veritati, si rationem spectare velimus, quam totum populum gavisurum esse de nato Christo, cum maxima multitudo, & flos populi non solum ipse non gaudeat, verum etiam gaudentes omni genere suppliciorum persequatur? Itaque opus fuit confirmatione adversus eiusmodi scandalum humanae rationis, ut nihilo minus crederemus angelum vera nunciasse, etiamsi rationi non videantur vero convenientia esse. Neque enim propterea falsum est nuncium Angeli, si maxima pars populi recuset hoc gaudium, quod certe sine ullo discrimine omnibus offertur, sicut non continuo Deus non est Deus quod a paucis agnoscitur: neque continuo magistratus non est magistratus, si magna pars civium mala est & seditiosa: neque donum non donum, si repudietur ab eo, cui donatur. Hanc ergo ob causam hae feriae proxime cum feriis nati Christi coniunctae sunt, ut exemplo Stephani, qui primus post Christum iam declaratum regem per resurrectionem est a populi principibus supplicio affectus, propterea quod confessus est Mariae filium esse Christum. Idemque testatur ipse Dominus in hodierno Evangelio exemplis omnium Prophetarum, qui Christum venturum praedicarunt, eumque unum salutis humanae authorem fecerunt, contra impias hominum opiniones, qui se absque Christo salvari posse confidunt. Hinc illa distinctio necessaria sumi debet. Omnibus quidem annuntiatur gaudium de nato puero Iesu, sed magna pars hominum, praesertim summorum, recusat hoc gaudium tum errore naturae, tum a diabolo impulsa, qui captivam tenet humanam naturam. Pauci vero, iidemque miseri homines, audiunt Evangelium ab angelo allatum de caelo, tantoque studio amplectuntur, ut non dubitent totius mundi odia, omniaque pericula, mortem denique ipsam adire, freti hoc gaudio, quod ex puero Iesu ceperunt. Quo in genere fuit Stephanus & alii martyres. Imo inde usque ab initio tales semper fuerunt aliqui, qui etiam ex venturo & nascituro Christo tantam ceperunt laetitiam, ut mortem oppetere ausi sint. Itaque ab Abel, qui primus inter homines mortem obiit, exempla repetit Christus in hac severissima admonitione, quae est hodierni Evangelii, qua merito terreri debebant hostes Christi, nisi pectora haberent quovis adamante duriora, quae non modo non molliri possunt, sed tractando multo magis indurescunt. Ita Pharisaei hac castigatione magis irritati sunt, ut de morte sui Salvatoris cogitarint, eamque tertio post die perfecerint. Est ergo summa huius Evangelii: Sicut pastoribus, eorumque similibus, nihil nisi gaudium annuntiatur, quia laetissimae angelorum voci assentiuntur, ita Pharisaeis, eorumque similibus, qui nuncium gaudii repudiant, eiusque suavitatem horribili crudelitate persequuntur, eaque ratione se indignos caelesti atque aeterna laetitia reddunt, nihil aliud restat, nisi nuncium tristissimum, quod in aeternum a Deo reiiciantur. Neque id iniuria. Cur enim Deum ultro offerentem sua beneficia tam superbe contemnunt? Haec distinctio necessaria est. Nam in veris tentationibus diabolus obtrudit nobis terribilem Christum & mera fulmina loquentem, & suavem ac blandum, qui laboriosos & afflictos homines ad se vocat, eisque auxilium suum promittit, longissime removet ex conspectu. Hic opus est hac prudentia, ut sciamus Christum iis tantum irasci, qui recusant eius beneficia, tam prompto atque parato animo oblata, ut nihil praetermiserit, quod ad commendandum sui in erga nos amorem facere arbitratus est. Sed iam ad ipsum Evangelium veniamus. Quis est primus locus? Est insignis commendatio amoris Christi, quo etiam eos complectitur, quos sciebat suos capitales hostes esse, qui non modo ipsum, verum etiam ab eo misso interfecturi erant. Hunc amorem ostendit his verbis: Ecce ego mitto ad vos prophetas & sapientes & scribas, hoc est: Ego filius Dei aequalis patri ab aeterno, qui vestra causa naturam hominis assumpsi, omniaque onera vestra in me recepi, non expecto, ut vos ad me nuncios mittatis, qui meam gratiam, meumque auxilium precibus atque muneribus impetrent, sed ultrò ad vos mitto, non qui vos vestraque exhauriant, sed qui exhaustos omni gaudio, omnique caelestium bonorum copia expleant. Quorum ex numero primi sunt Prophetae, qui me unum omnes spectant, me agnoscendum praebent. Quos si qui non intelligunt, mitto & sapientes, qui prophetarum dicta, me auctore, ipsa luce clariora faciant. His adiungo scribas, qui literis mandent, atque ad omnem memoriam conservent tum prophetarum oracula, tum sapientum interpretationem. Hi omnes uno ore fatebuntur, me esse promissum Dominum & Salvatorem, neque ullum alium fore. Monebunt vos omni contentione animi, ut meam fidem sequamini: ut, omissis falsis praesidiis, me unum esse credatis, cui salus vestra recte committatur. Hoc modo testari suum erga nos amorem maximum voluit. Quid enim potuit facere amplius, quam quod etiam invitus obtrudit sua immortalia beneficia? Qui potuit totum populum funditus delere, pro sua potentia, priusquam ab eo crucifixus est, is non modo suam necem non cupit ulcisci, sed etiam promittit eos, qui ultro polliceantur veniam tanti sceleris, si qui resipiscant. Hoc admirabile studium in Christo, quo etiam in pessime de se meritos amantissime affectus est, omnes piae mentes diligenter meditari debent. Nullum enim est praesentius remedium adversus desperationem. Quis est secundus locus? Verela Christi de horrenda mundi ingratitudine, quae cum per se magna est, tum vero multo est atrocior, quod fit ab eo populo, quibus prae caeteris omnibus Christus promissus est. Neque est usitata ingratitudo, qualis vulgo benemeritis contingit, sed quae nullum prorsus simile exemplum habet. Quid enim est atrocius, quam persequi de civitate in civitatem, flagellare, crucifigere, & occidere: non homicidas, fures & latrones, aut eos, qui nocendi aliquam saltem voluntatem habeant, sed eos, qui a Deo missi sunt, qui gratiam Dei, qui veniam omnium delictorum, qui divinitatem & vitam aeternam hominibus pollicentur, cum hoc ne in illis quidem tolerandum sit, quibus vel levissimum aliquod officium, aut etiam nullum maleficium obtigisse videtur, ut facile appareat, homines non tantum horribili corruptione depravatos esse, verum ab ipso diabolo instigari extremo furore, ut Deum pro suis immortalibus beneficiis tanta cum atrocitate persequantur in suis ministris, per quos pacem mundo annunciat, ut Esaias & Paulus commendant hoc beneficium summa cum admiratione: Quam speciosi, inquiunt, pedes sunt Evangelizantium pacem, evangelizantium bona? Istam speciem & pulchritudinem, quam etiam Psalmus 68. mirifice praedicat, quia non incurrit in oculos humanos, pauci, qui spiritu Dei illuminati sunt, vident. Reliqua multitudo nihil sentit esse deformius, habetque tales nuncios Evangelii divini pro eiusmodi sordibus, quibus totus orbis terrarum videt ur contaminari, nec repurgari posse, nisi haec pericula & scandalum e medio tollantur. Huc pertinet querela Pauli 1. Cor. 4. Cùm ergo ab initio semper Ecclesia perpessa sit hanc conditionem, quod ab impiis, qui dominantur in mundo, vexata est omnibus modis, atque adeò caput ipsum Ecclesiae, videlicet filius Dei, qui stat in acie, & primos ac maximos ictus, verè lethales excipit, necesse est nos quoque sic animos nostros instituere, ut ad patiendum, non ad dominandum parati simus, praesertim si in docendi officio versamur, quod diabolus multis oneribus quotidianis reddit molestissimum, intus & foris ministros Christi fideles assidue fatigans, multosque etiam euertens, sicut res ipsa ostendit. Quis est tertius locus? Ravissima comminatio Christi, quae testatur, quanta sit poena futura tantae ingratitudinis, quanta est mundi in contemnendo Ministerio, quo beneficia Dei, in filio promissa & exhibita omnibus hominibus offeruntur. Omnis sanguis, inquit, qui effusus est ab Abel iusto usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum & altare, recidet in caput vestrum. O miserrimam conditionem impiorum, & eorum omnium, qui aut non norunt Evangelium, aut si audiunt, aversantur, aut etiam acerbi­ssime persequuntur, siquidem omnis sanguis iustorum in eos redundaturus est. Exempla licet sumere ab iis, qui vnius alicuius homicidii sibi conscius sunt, sive illud facto, sive consensu admiserunt, etiam in hominem, Deo non coniunctum. Poëtae fingunt eos furiis, quae ardentibus facibus armatae sunt, agitari, neque usquam quiescere posse. Atque hoc commentum non est inane: sed reverâ omnes homicidae intus sentiunt horrendos stimulos, quibus assidue cruciantur, longe vehementius, quam ullis torturis carnificum, ita ut nusquam consistere, nunquam animo sibi constare queant, semper metuunt, semper poenam & carnifices se à tergo habere arbitrantur, adeò, ut saepe compertum sit, homicidam ulterius se indicare, ut vita quam primum defungatur potius, quam eiusmodi cruciatus diutius sentiat. Quod si non fit, tamen, quod multo est miserabilius, semel gustato humano sanguine, ruit ex alia caede in aliam, ut non dubitet omnes homines occidere, si posset. An hoc non est furiis agitari? An hoc non est humanam mentem naturamque omnem penitus exuere, ac prorsus in diabolum transformari? Idque etiam externa signa ostendunt, toruitas in vultu, oculorum deformitas, insidiose dicta & facta, & id genus alia. Quòd si cuiuslibet homicidae talis conditio est, quid accidat iis, qui non solum vacuos omni crimine, non vulgaria beneficia afferentes, nec ab homine aliquo missos, sed à Deo, cum tantis beneficiis, quanta nec angelorum quidem mentes satis mirari possunt, persequuntur, flagellant, occidunt? Atque in aliis iniuriis, quae sunt civiles, tantum earum crimen subeunt homines, quas ipsi perpetrarunt. Sed cùm nunciis divinis fit iniuria, quicunque eius auctor vel approbator est, is omnium iniuriarum se reum facit, quascunque Sancti ab initio perpessi sunt à mundo, una cum Christo suo principe. Quantam inundationem, quantum diluvium sanguinis sentiet is in novissimo iudicio in se redundare? Haec si nobiscum cogitemus, tantum aberit, ut hostium iniuriis ad vindictam impelli nos patiamur, ut etiam miseraturi simus ulterius vicem eorum. Quare cùm Iesum ad crucem euntem deplorarent mulieres Hierosolymitanae, Nolite, inquit, flere super me, sed super vos & filios vestros. Si enim hoc fit in viridi ligno, quid fiet in arido? Et in cruce pendens orat pro suis crucifixoribus, quorum horrenda supplicia instare videbat. Sic Stephanus misericordia motus orat pro iis, à quibus lapidabatur, videbat enim, quam dira & atrocia mala hostes sibi accerserent tali facinore. Quae cùm satis gravia fuerint in excidio populi, tamen multo graviora futura sunt post hanc vitam, sicut testantur illae comminationes: Vae tibi Capernaum, vae tibi Bethsaida & Corozaim, quia tolerabilius erit Tyro & Sidoni & Sodomis in die iudicii, quam vobis. Quòd si tantae poenae manent eas urbes, quae audierunt verbum Prophetarum & sapientum, nec egerunt poenitentiam, quid fiet Hierosolymis, in quibus omnes Prophetae sunt interfecti, tandemque ipse Dominus prophetarum cum caeteris suis ministris? Quid fiet nostris tyrannis, qui consitentur Iesum esse Christum, & tamen eius ministros omni genere suppliciorum persequuntur, tantisque odiis, quanta in naturam hominis cadere posse nemo unquam credidisset, nisi iam oculis magnitudinem furoris cerneremus in hostibus Evangelii, qui quo plus fundunt sanguinis, eo plus sitiunt sanguinem iustorum, quemadmodum hydropici aquam. Quae est causa, cur vnius iusti reus omnium iustorum culpam ferre cogatur? VNA & eadem est Ecclesia omnium piorum ab initio mundi usque ad finem, ita inter se coniuncta cum capite suo Christo, nullius ut corporis membra magis coniuncta esse queant. Vt ergo is, qui unum aliquod membrum laesit, totum corpus revera laesisse putatur; totum enim corpus, laeso uno membro afficitur. Ita quicunque unum hominem, Deo charum, iniuria afficit, is totam piorum multitudinem offendit, quemadmodum parabola de servo nequam ostendit, in qua conservi illius, cui vis facta erat, aeque afficiuntur illius malo, ac suo proprio. Nec minus ad filium Dei, qui est caput Ecclesiae, talis iniuria pertinet, qui ait: Qui vos audit, me audit: qui vos recipit, me recipit. Item: Quidquid fecistis uni ex minimis meis, id mihi fecistis. Qui autem Christo vim facit, is Deo vim facit. Est enim unus & idem Deus cum patre & Spiritu Sancto, sicut inquit: Ego & pater unum sumus. Qui me recipit, is recipit eum, qui me misit. Idemque in propheta inquit: Nolite tangere Christos meos, Tangitis enim pupillam oculi mei. Sicut autem nihil hac concione terribilius est iis, qui Evangelio adversantur, ita multum consolationis affert omnibus, qui Evangelio verè assentiuntur, & credunt se esse filios Dei charissimos propter Christum Mediatorem. Quid enim iucundius est, quam audire nos non solos esse, qui patimur, sed in omnibus, vel minimis malis, una nobiscum pati omnes sanctos, qui ab initio fuerunt, ipsumque Dei filium, cuius sanguine redemti sumus, in eius propriam haereditatem, ut Psalmo 16. ipse gloriatur? Denique Deum ipsum, qui non pedem, non manum, non ventrem, non caput aut capillos, non ipsos oculos, sed pupillam oculi, qua nihil est delicatius, tangi dicit, cùm nos tangimur, qui verbum eius amamus. Tanto nos in precio sumus apud Deum, quibus coram mundo nihil est contemtius, adeò, ut etiam mors nostra sit preciosa in conspectu Dei, & ossa nostra divinitus summa cura conserventur, ne vel unum ex eis intereat, ut psalmus 34. inquit. Hac spe sancti omnibus temporibus se sustentarunt in suis malis. Eadem nos quoque nostros animos confirmemus in nostris molestiis, ut non modo non desperemus, sed etiam gloriemur in nostris afflictionibus, sicut ad Romanos scribit Apostolus, multo minus irascamur hostibus, qui nos persequuntur. Cur ergo David in Psalmo inquit: Perfecto odio odi illos, simulque petit eos à Deo puniri? Necesse est nos diligenter examinare cogitationes piorum, quid spectent potissimum. Ita demum contrarios eorum affectus recte diiudicabimus. Cùm enim immediatè cum Deo agunt, cuius gloriam omnibus creaturis anteponunt, & intuentur insignes blasphemias mundi adversus Deum, & persecutionem verbi Dei longè atrocissimam, non possunt non vehementer commoveri in authores talium scelerum. Ex hac indignitate & zelo oriuntur exsecrationes adversus eos, qui contumacissime laedunt gloriam Dei, ut cupiant sancti eam defendi, & blasphemos puniri. Haec fidei sunt cogitata in animis sanctorum, quando cum Deo agunt. De hoc affectu loquitur scriptura, cùm ait: Zelus domus tuae comedit me, ex quo zelo Christus eiicit ementes ac vendentes è templo, & impios hypocritas gravissime obiurgat. Idemque in Psalmo 109. pessima quaeque imprecatur Iudae proditori, & populo Iudaeorum. Ex eodem motu animi Petrus interficit Ananiam & Saphiram. Hoc motu Stephanus misericordia motus gravissime invehitur in Pontifices. Et Paulus in Pontificem Ananiam, cùm ait: Perdet te Deus, tu paries dealbate. Sed cùm pii tantummodo poenas impiorum aeternas intuentur, non quatenus per eos laeditur gloria Dei, tum charitate vincuntur, ut ulterius deplorent suorum hostium miserrimam conditionem, ac pro eis interpellent apud Deum, cùm praesertim videant, eos non modo nihil proficere persequendo, verum etiam magis promovere pios ad vitam, suamque ipsorum causam reddere deteriorem. Defenduntur enim sancti à Christo, qui pro Ecclesia sua diligentissime excubat, id quod post occupatum regnum suum duabus maximè conspicuis apparitionibus significavit. Cùm enim Stephanus staret coram iratis iudicibus, vidit Iesum stantem à dextris virtutis Dei, sibique annuentem. Quo viso facies eius angeli speciem referre visa est. Sic Paulum minas spirantem uno verbo de coelo repressit, ne amplius Ecclesiam persequeretur. Porrò in utranque partem vota sanctorum efficacia sunt. Nam oratio Christi in cruce habita multis saluti fuit. Sic Stephani preces, Pauli & aliorum conversionem impetrarunt. Contrà verò imprecationes Christi perdiderunt Iudam & sectatores eius. Imprecatio Davidis perdidit Saulem, Doëg, Absalonem, & alios coniuratos. Imprecatio Zachariae filii Barachiae vel Ioiadae, cuius mentionem hic facit Christus, perdidit regem impium, cuius instinctu lapidatus est in atrio templi. Historia extat 2. Paralip. 24. Quòd autem resistit in eo Zacharia, neque citeriores Prophetas interfectos adiungit, hoc facit propter emphasin exempli. Nihil enim simile in caeteris accidit. Hoc verò facto nihil potuit esse atrocius. Homo enim propheta reprehendens idolatriam & impietatem regis ac populi, in templo concionabundus lapidatus est. Etsi verò multis saeculis elapsis hoc scelus admissum fuit, tamen ad eos, qui tum vivebant, ait Christus, Vos occidistis eum, eadem de causa, quam paulò ante dixi. Nam qui unum sanctum occidit, aut occidentibus consentit, facitque similia, is omnium caedium, quae in sanctos omnium temporum admissae sunt, reum se facit. Horrenda est haec sententia in nostros adversarios, qui vel ipsi manus iniiciunt in pios ministros & auditores Evangelii, vel talia facta approbant. Quis est quartus locus? Strepetitio superiorum trium, & quasi epilogus totius capitis, quod acriter invehitur in persecutores. Primus locus, ad amorem Christi pertinentis, repetitur verbis mirum in modum significantibus: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis Prophetas, & lapidas eos, qui ad te mittuntur, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas? Haec verba sunt manifestum testimonium, Deum nolle, ut quisquam hominum pereat. Quid enim potest addi ad hunc amorem Dei, quem in filio suo ostendit, qui dies noctesque nihil aliud cogitat, quam ut nostram salutem omnibus modis promoveat, seque pro nobis opponit hosti insidianti, sicut gallina accipitri & miluio, cùm suis pullis insidias fieri videt? Eat nunc aliquis, & Deum accuset, si ipse perit sciens volensque. Secundus locus repetitus est, cùm ait Christus, Et noluisti: Id quod facile declararunt Iudaei, caede & persecutione prophetarum, sapientum & scribarum, per quos ad salutem invitati sunt. Tertius locus repetitur his verbis: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta: Quae poena non modo illam corporalem vastationem complectitur, sed etiam aeternam, qua nihil est horribilius. Est enim hic populus desertus: Deo, qui nullum ei amplius prophetam, nullum sapientem, nullum scribam mittit, nihil cum eo loquitur: sed diabolo totum tradidit, quemadmodum ex eius furore atque insania satis apparet. In fine additur epiphonema, quo prorsus aeternum vale dicit suis hostibus, de quorum salute iam desperat, quasi dicat: Non videbitis me, id est, Non agnoscetis me, vestrum esse Dominum, dum vobis commodum est, sed veniet tempus, quando cum vestro aeterno malo me dicetis talem esse, qui à Domino missus sim, per quem omnes erunt benedicti, qui in me crediderint. Quo in numero nos quoque ut simus, omni studio conemur. AMEN.

Sermo 013

LECTIO TERTIA IN DIE NATIVITATIS IESV CHRISTI, TRANSLATA in festum lohannis Euangelistae. Ex 2. cap. ad Titum. Apparuit enim gratia Dei & salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem & mundana desideria, modestè, iustè & piè vivamus in praesenti saeculo. Expectantes beatam spem & apparitionem gloriae magni Dei, & salvatoris nostri Iesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, & mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum. Haec loquere & exhortare, & argue cum omni imperio. Quis est status? ALIA QVIDEM HVIVS EPISTOLAE VERBA sunt, quam proximae, sed consilium Apostoli & status prorsus idem est. Praescribit enim discipulo suo Tito, Cretensium episcopo, ut Ecclesiam suam assiduò moneat, ne gratiam Dei per Evangelium revelatam frustra acceperit, eamque apud se ociosam esse patiatur, sed in omni spirituali & nova obedientia sedulò se exerceat, quemadmodum opera ipsa singulorum ordinum atque aetatum propria ordine recensuit. Huic doctrinae addit etiam praecipuum argumentum ad hanc causam pertinentem. Etsi enim multae sunt rationes, quae nos ad bene operandum hortantur, videlicet mandatum Dei, exercitium timoris & fidei, quod in iis existere non potest, qui indulgent sibi omnia, item evasione poenarum, seu mitigatio, & praemia pro bonis operibus promissa, corporalia & aeterna, tamen hae rationes omnes tantum non valent, quantum haec Paulina: sine qua parum valent caeterae, nec possunt Deo placere ulla opera, quantumuis bona, nisi propter hanc rationem fiant. Nam omittere mala metu poenarum, & facere bona spe praemiorum, hoc est, se & sua commoda magis amare, quam Deum, sicut primi operarii in vinea faciunt, & in novissimo die fatebuntur pii suorum operum ignorationem, quod ea non fecerint spe praemiorum adducti, quemadmodum hypocritae, sed iuxta praeceptum Christi, nesciente sinistra, quid faceret dextra, non tam ut ipsi de Deo bene mererentur, manent enim pueri inutiles servi, etiam cùm omnia fecerunt, quam ut Deum iam optimè de se meritum agnoscerent, & quantam possent gratitudinem ei praestarent. Ex tali animo, qui verè ardet amore Dei, profecta opera, quantumuis tenuia, placent Deo, multò magis, quam aliorum facta quantumlibet ardua & difficilia, sicut patri unum verbum, aut syllaba balbutientis infantis, à quo scit se amari, multò magis arridet, quàm servorum opera difficilima. Imò quod plus est, aequiori animo fert se caedi & capillis ab infante trahi, siquidem hoc ex amore stulto & puerili proficiscitur, quàm aliorum blanda oscula pateretur. Eiusmodi animo vult Paulus fieri bona opera ab auditoribus Evangelii. Sic enim verè placent Deo, sic nihil est periculi, ne obrepat animis opinio de iustitia & meritis operum, quae doctrinae de gratuita iustificatione adversatur. Porrò studium bene operandi augetur, si etiam mandatum Dei, & causae finales considerentur, videlicet incrementum donorum spiritualium, verae notitiae Dei, veri timoris, fidei, dilectionis, invocationis, confessionis, item bona conscientia, & praemia huius & aeternae vitae. Sed venio ad verba Pauli, quibus nihil potest tradi ad bene operandi studium evidentius. Quid igitur sibi volunt? Ut propter immensam Dei gratiam, in filio promissam atque exhibitam, secundùm Evangelii revelationem, deinceps ea faciamus, quae Deus, optime de nobis meritus, à nobis vult fieri. Vult enim Paulus animos nostros primùm calefieri, atque incendi, commemoratione immortalium beneficiorum Dei, ut primùm nos pudeat nostrae ignaviae & ingratitudinis, & ut quandam adversus nos ipsos indignationem concipiamus, quod tantorum beneficiorum parum memores fuimus; deinde culpam priorem deprecando excitemus nos ad mutuam erga Deum charitatem ostendendam. Haec est causa, propter quam Paulus tam accuratè inculcat Dei beneficia, ut & pudorem nobis incutiat, & excitet nos, ut aliquando maiore studio & cura nostram libidinem, & cupiditatem frenemus, à mundi pravis moribus animos avertamus, diaboli impulsionibus resistamus, omniaque nostra consilia ad voluntatem Dei dirigamus. Nam quid sunt haec omnia, quae facimus & patimur volente & mandante Deo, si cum Dei beneficiis, etiam minimis, quanquam omnia sunt maxima, conferre illa velimus? Quod autem adeò videntur nobis difficilia, quae propter Deum & gloriam eius sunt facienda, nulla alia causa est, nisi quod parum studiose nobiscum beneficia Dei meditamur. Quanto ardore animi etiam barbari pro se mutuo praesentia pericula adeunt, levissimis quibusque officiis provocati, quid non faceremus pro innumerabilibus Dei beneficiis, si pro dignitate sua à nobis aestimarentur? Sed mirum in modum frigidos animos gerimus, etiam si quid de eis legimus, audimus, cogitamus, alia nos magis stimulant, quae ad corporis & huius infelicissimae vitae curam pertinent. Quo magis autem abducimur à studio meritorum Dei per carnis ignaviam & fastidium, per mundi impietatem, & diaboli versutiam, eo magis instandum est, legendo, audiendo & omnibus modis exercendo verbo Dei, & luctandum adversus omnia impedimenta, quae occurrunt, ea fortitudine, quae Christianis digna est. Nam si incerti lucri causa homines luctantur adversus imbres & tempestates, pericula itinerum, aestum, frigus, aliaque incommoda plurima, quidni certemus fortiter pro gloria Dei & aeternis ac certissimis bonis? Haec vult Paulus, nos assiduè meditari, cùm de beneficiis Evangelii concionatur, quorum ubique mentionem facit, etiam in doctrina operum, non potest se continere, admirabili studio, ac necessitate huius doctrinae impulsus quin plurimis verbis utatur. In hoc enim sita sunt omnia, ut hunc articulum de beneficiis Dei, in filio exhibitis, ita nostris pectoribus inseramus, ut nihil aliud nec scire, nec cogitare velimus. Haec exhortandi causa dicta sunt, nunc sententiam Pauli breviter videamus. Quid is docet? Primum quod gratia Dei apparuerit, quae verba, ut proximè quoque dictum est, cum singulari emphasi accipienda sunt. Etsi enim in promissionibus quoque gratia Dei apparuit, ut cùm patribus semen benedictionis promissum est contra terrores irae & iudicij Dei, tamen Paulus propriè loquitur de impletis promissionibus & exhibito Christo, & opponit Novum Testamentum veteri, in quo multum fuit legis & parum gratiae. Tantùm enim promissa fuit, & in Novum Testamentum reiecta, in quo iam omnia sunt in facto, & praedicantur in clara luce sine vlla lege, nisi quatenus nobis commoda est ad utendum iis beneficiis & gratia, quae in Evangelio revelata est. Ergo Iohannes inquit: Lex per Mosen data est, Gratia & veritas per Iesum Christum facta est. Quam gratiam petiuit populus ad montem Sina, cum voce legis ad necem usque territus esset. Haec ergo gratia tunc maximè apparuit, cùm Iesus Christus venit in hunc mundum, natus ex Maria virgine, cùm angeli canerent pastoribus, omnium hominum miserrimis, & nullam omnino rem habentibus, cui possent confidere. Ecce vobis natus est Christus Dominus, item, Gloria in altissimis Deo, & in terra pax, hominibus beneplacitum. Huic apparitioni, qua gratia Dei revelata est, quid unquam simile est auditum? Sed tamen multò clariora fuerunt illa, cùm baptizato Domino in Iordane aperti sunt coeli, & Spiritus Sanctus in columbae specie super eum visus est, item vox patris audita est: Hic est filius meus dilectus, in quo sum placatus, quod idem postea ante passionem in transfiguratione accidit. Quid hac apparitione potuit esse illustrius? Iam enim non patres, non prophetae, non angeli, sed pater ipse sua propria voce palàm de coelo fatetur: se esse placatum propter filium Mariae, qui idem postea seipsum ostendit docendo, miracula edendo, à mortuis resurgendo, Spiritum Sanctum mittendo, qui omnibus portis inferorum repugnantibus per verbum Apostolorum, aliorumque infirmissimorum hominum colligit Ecclesiam Christo, eamque ex mera gratia per remissionem peccatorum sanctificat. Hoc modo apparuit gratia Dei, quam Paulus meritò salutarem vocat. Tantùm enim haec gratia Dei in Christo salutem affert hominibus, qui nulla praeterea ratione salvi esse poterant. Sed quò magis quaerebant salutem, eo minus eam consequi poterant, & magis magisque augebant suam damnationem. Quibus autem prodest haec gratia? Ratio etiamsi concedit Deum esse misericordem & pronum ad gratiam, idque in filio nobis donato potissimùm ostendisse, tamen facit hanc gratiam Dei particularem, & paucis duntaxat vtilem, vel quos Deus arcano consilio sibi elegit, vel qui praeter caeteros benè de eo sunt meriti. Sed utrunque hoc de gratia Dei cogitare, est perniciosum, eamque prorsus irritam facit. Arcana enim electio incerta est, & nemo est omnium hominum, qui ex suo merito Deum placare queat. Contra hos igitur longè maximos errores, & maximè astutata tela Sathanae singulari consilio addit Paulus universalem particulam. Ait enim: Apparuit gratia Dei salutaris omnibus hominibus. Qui casus, omnibus hominibus, communis est ad utrunque. Nam & apparuit omnibus, quia Evangelium vocat omnes ad participationem huius gratiae, ne vno quidem homine excluso. Est & salutaris omnibus haec gratia, quicunque eam modò non reiciunt, sicut diabolus eam reicit, & homines quoque ad reiiciendum impellit. Qua de re Deus passim in verbo suo gravissimè conqueritur, quod tanta sit hominum insania, ut non modò in paradiso obsecuti sint diabolo, verumetiam in remedio illius lapsus auersando, obsequantur. Nota est querela Mosi (Deut. 32) et Christi (Matth. 11 & 23), unde facilè intelligi potest, non esse voluntatem Dei, ut quisquam hominum pereat. Sed idem vult ab hominibus ita agnosci, & suo verbo credi, non repugnare. Quicunque ergo ex animo assentiuntur verbo Dei, offerentis sua beneficia, gratis omnibus credentibus, iis omnibus gratia Dei, quae apparuit in filio, est salutaris, iuxta illud: Evangelium est potentia Dei ad salutem omni credenti. Hic est praecipuus effectus gratiae Dei, quod impertit salutem omnibus hominibus, siquidem eam non aversantur. Sed dicat aliquis: Sunt ne homines adeò mali, ut salutem nolint? Omnes quidem optant se salvos esse, sed hunc modum saluandi, qui in Evangelio ostenditur, plerique recusant. Iudaei per Iudaicam, Turcae per Mahometicam, Papistae per Pontificiam legem salvari cupiunt, avari sine incommodo divitiarum, libidinosi absque libidinis suae omissione, commessatores sine ventris defraudatione. Non sufficit ergo salvari velle, sed necesse est hanc viam saluandi ingredi, quam monstrat Evangelium, videlicet, ut agamus poenitentiam, ut omnibus desideriis carnalibus renunciemus, eisque omnibus modis resistamus, denique ut nos ipsos abnegemus, & sic credamus, nos salvos fore, quia sumus in gratia Dei, quae in filio apparuit. Et quanta sit, in verbo filii, & factis omnibus satis perspicuum est, si quis modò vult intelligere. Non expectat, dum ad se veniamus, sed ultrò quaerit nos miseros peccatores, ut, sicut gallina, pullos suos sub alas congregat, sic nos ipse in sinu suo foveat laborantes & oneratos. Porrò, quod nunc dixi de modo, & ratione saluandi, quemadmodum in Evangelio praescribitur, id Paulus ipse in sequentibus verbis dilucidè exponit. Quibus? Gratia Dei, inquit, instituit, sive castigat nos, ut abnegantes impietatem & mundana desideria, honestè, iustè & piè vivamus in hac vita. Hoc est: Evangelium primum omnium praedicat poenitentiam, arguens mundi impietatem, revelando iram Dei super omnem iniustitiam hominum, veritatem in mendacium mutantium. Sicut & Christus inquit: Spiritus Sanctus cùm venerit, arguet mundum de peccato. Sed Paulus, magnum habens delectum verborum, tali verbo utitur, quod significat, sic arguere, ut pater filium, aut discipulum praeceptor: primùm monens, quid in filio aut discipulo sit vitii, ut hoc intellecto caveat sibi, neque ei indulgeat. Sin huic admonitioni non acquiescit, nonnihil eam exasperat. Quod si prorsus contumacem & incorrigibilem videt, excludit, sicut Christus Matthaei 18. praecipit discipulis. Haec pulcherrimè conveniunt ad praedicationem poenitentiae, quam in Ecclesia primam esse oportet, ut non solùm illi arguantur, qui suo ipsorum testimonio & ratione convincuntur, ut manifestis flagitiis obnoxii, verumetiam, qui sibi iusti, innocentes & sancti videntur. Hi enim coram Deo praecipuè impietatis rei sunt, propterea quod eam gloriam, quae soli gratiae & misericordiae Dei debetur, sibi arrogare non verentur. Hos quoque cum caeteris vocat Evangelium per gratiam Dei, ut suam impietatem intelligant & abnegent. Quod si obsequuntur, ut Paulus obsecutus est, beati sunt. Sin minus, audire coguntur deinde: Vos serpentes & genimina viperarum, quis vos certiores fecit, quod iram Dei evadetis? Si ne hoc quidem audiunt, postrema concio est: Haber Deus ventilabrum in manu sua. Item: Securis ad radicem arboris posita est, ut excindatur & in ignem coniiciatur: Domus vestra relinquetur vobis deserta: Non gustabitis coenam meam, & id genus alia. Vult ergo Evangelium, ut veterem hominem, impium, & mundanis desideriis cum lege Dei pugnantibus, exuamus & mortificemus, nosque renasci postulat, quotquot sumus, non solùm Zachaeum, Matthaeum, adulteram, & alios, sed etiam Nicodemum, Paulum, &c. Novae autem naturae effectus sunt, honesta, iusta, & pia vita in hoc mundo. Nam qui nunc lucem negligit, pergens in suis tenebris, hoc est, qui nunc non obtemperat vocanti Evangelio ad poenitentiam, ut abnegaret impietatem & concupiscentiam veterem, quae ex diabolo est, studeat honestè, iustè ac piè vivere secundùm Deum, quemadmodum in baptismo singuli promittimus, is tempus gratiae praeterire sinit, quo praetermisso nullus saluti locus est relictus. Quidamplius facit gratia Dei? Non solùm iubet nos inchoare poenitentiam, verumetiam perseverare, & fortiter urgere vocationem, ut magis magisque abnegemus impietatem cum aliis concupiscentiis, & crescamus in honesta, iusta & pia vita, confirmati spe beatitudinis, quae revelabitur in apparitione gloriae magni Dei, & salvatoris nostri Iesu Christi. Est enim assidua poenitentia necessaria, cùm in hac vita semper in nobis haereat peccatum, quod est cum vetere homine mortificandum, & novus homo, ad vitam destinatus, tantum inchoatus sit, & in hac vita perfici non possit. Ut autem possimus perseverare, magno animi robore opus est, quod ex certitudine promissarum rerum capitur, sive ex spe & expectatione illius beatitudinis, quae nobis in coelo reposita est. De hac spe inquit Paulus, quod expectet beatitudinem revelandam, cùm Iesus Christus in gloria apparebit, quem appellat magnum Deum, non modò, quia natura talis est, ut sit magnus inter Deos, sicut psalmus 82 eum celebrat, sed etiam propter res magnas quas ad salutem nostram gerit. Nunc enim in forma invisibili nos defendit sedens ad dexteram Dei contra portas inferorum, adhuc valentes, cùm verò apparebit in gloria, re ipsa liberabit nos ab omnium potentium potestate, ut solus sit magnus, eaque magnitudo, aliis, ut diabolo & impiis terrori, nobis sit saluti. Propterea cum magnum Deum dixisset, Iesum Christum, subiicit salvatorem nostrum. Saluando enim vult magnus esse & videri, non perdendo. Modum autem saluandi describit Paulus in sequentibus verbis. Quibus? Qui seipsum pro nobis tradidit, ut nos redimeret ab omni iniquitate, &c. Sic enim ab eo saluati sumus: Nos pleni eramus omni iniquitate, & natura corrupti, praeterea regebamur ab iniquissimo tyranno, qui ex alio peccato in aliud nos praecipitabat, ut quò magis conati sumus mederi peccato, eo magis peccaverimus, quemadmodum exempla idolatriae ostendunt omnium aetatum, inde usque ab initio. Ab hac igitur miseria longè maxima Christus nos redemit, ut non modò à nostra iniquitate liberi essemus, sed ab authore quoque iniquitatis, in cuius potestate eramus. Neque id fecit auro & argento, cuius pretium magni fit inter homines, sed apud Deum nullius est ponderis, verùm sui proprii sanguinis effusione, quo nihil potuit esse apud Deum pretiosius. Cùm autem iniquitas sit per hanc victimam sublata, quemadmodum per Danielem praedictum fuit, necessariò sequitur, nos etiam ab ira Dei & morte esse per eundem salvatorem liberatos. Ubi enim nulla est culpa, ibi nec poena ulla manet. Ut autem ingens salvatoris erga nos studium nobis commendaret Paulus, ideo inquit, Tradidit seipsum pro nobis, sicut & ipse in Ioanne suam voluntatem declarans: Ego, inquit, animam meam à meipso pono pro ovibus meis. Non solùm ergo nunc sedet ad dextram patris interpellans pro nobis, sed lapso homine continuò se interposuit, ne subita ira Dei in aeternum perderet hominem, idque tanto cum amore, ut maluerit se morti aeternæ subiici, quàm genus humanum. Hanc filii Dei voluntatem qui fortiter tenet, is nihil ad salutem efficacius facere potest. Non solùm autem est redemptor, verumetiam iustificator, qui ex peccatoribus à se redemptis, & cum Deo reconciliatis re ipsa quoque iustos facit, purificans eos verbo, Spiritu Sancto, & fide. Haec enim sunt instrumenta purificantia, iuxta illud: Mundi estis propter verbum, quod audistis. Item, Spiritus Sanctus ducet vos in omnem veritatem. Item, fide purificans corda eorum: Hoc modo facit sibi populum peculiarem, vel acceptum, vel novum. Pro his omnibus enim rectè exponitur verbum Pauli, αeii, et hic populus Christi, qui est eius Ecclesia, mirifico studio sectatur bona opera, sicut Graeca dictio zelotes significat, à zelo facta. Ita Paulus rursum pulcherrimam totius Evangelii summam tradidit, dum causam praecipuam benè operandi & novae obedientiae ostendit. Omnes enim partes Evangelicae doctrinae ordine recensuit, poenitentiam, fidem in Christum, & effectus seu fructus fidei. Eamque doctrinam semper vult urgere, docendo, monendo, & cum authoritate castigando. Si quis eam contemserit, cum impunè non laturum. Suum igitur quisque officium faciat, ut & docentes hanc salutarem doctrinam summa fide tradant, & discentes non fastidiant, ut laeti expectemus gloriam magni Dei & salvatoris nostri Iesu Christi. AMEN.

Sermo 014

EVANGELIUM IN FESTO IOHANNIS EVANGELISTAE. Johannis XXI. Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: Simon Iohanna, diligis me plus quàm hi? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis, quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei iterum: Simon Iohanna, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis, quia amo te. Dicit el iterum: Pasce agnos meos. Dicit ei tertio: Simon Iohanna, amas me? Contristatus est Petrus, quod dixit ei tertiò: Amas me? & dicit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis, quod amo te. Dicit ei: Pasce oves meas. Amen amen, dico tibi: cùm esses iunior, cingebas te, & ambulabas, ubi volebas. Cùm autem senueris, extendes manus tuas, & alius te cinget, & ducet, quò tu non vis. Hoc autem dixit, significans, qua morte clarificaturus esset Deum. Et cùm hoc dixisset, dicit ei: Sequere me. Conversus Petrus, vidit illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui & recubuit in coena super pectus eius, & dixit: Domine, quis est, qui tradet te? Hunc ergo cùm vidisset Petrus, dicit Iesu: Domine, hic autem quid? Dicit ei Iesus: Si eum volo manere, donec veniam, quid ad te? Tu me sequere. Exiit ergo sermo inter fratres, quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Iesus, non moritur: sed, Si eum volo manere, donec veniam, quid ad te? Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his, & scripsit haec: & scimus, quod verum est testimonium eius. Sunt autem & alia multa, quae fecit Iesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi forent libros. Quis est status huius Evangelii? Magno iudicio institutum est, ut hoc Evangelium proximis coniungeretur, contra aliud scandalum, quod facilè exoritur post doctrinam de cruce & persecutione, cui subiecta est Ecclesia & populus Christi in hoc mundo. Sicut enim proxima Evangelia nos confirmarunt ad dextram, ne offenderemur, admodum deformi specie regni Christi, quae cum amplitudine promissionum non videtur consentire, ita hoc Evangelium munít animos nostros, ne ad sinistram declinent, hoc est, ne cogitemus omnes simpliciter eadem conditione esse oportere, nec quenquam aliter salvari posse, nisi cruenta morte intereat. Quo in errore sunt stulti Anabaptistae. Itaque sinvocatione vltro se obiiciunt periculis, ac de industria violentum mortis genus sibi accersunt. Nam in hoc Evangelio Christus manifestè discernit vocationes, nec vult Petrum & Iohannem per omnia similes esse, sed utrunque suae vocationi obtemperare. Alterum vocat ad mortem violentam & vitam breviorem, alterum ad mortem necessariam, quam natura secum affert, & vitam longiorem. Idque propterea facit Christus, ut suam potentiam reddat illustriorem, ut magis appareat, quod mors simul & vita suorum in sua manu sit, non in arbitrio mundi & tyrannorum. Sicut enim ipse tum demum vitam suam posuit, mortemque subiit, cùm sibi, non cùm hostibus visum est. (Sic enim inquit Iohannis 10: Nemo tollit animam meam à me, sed ego pono eam à meipso, potestatem habeo ponendi eam, & potestatem habeo iterum sumendi eam.) Ita nec suorum quenquam in diaboli & mundi potestate esse permittit, qui si voluntatem suam explere possent, totam Christi Ecclesiam vno temporis puncto funditus delerent. Sed habet omnes suos in manu sua, singulis suam vitam & mortem distribuens, non pro mundi & principis eius, sed pro suo arbitrio, quemadmodum eius gloria, singulorumque piorum salus requirit. Siue igitur viuant pij & credentes in Christum, siue moriantur, Domino suo vivunt & moriuntur. Haec doctrina necessaria est Ecclesiae, ut singuli in sua vocatione Christo serviant, eique obtemperent, neque propter dissimilitudinem conditionum alius in maiore, alius in minore gratia se apud Deum esse arbitretur, neque alii aliis invidiant. Sed vnusquisque suam conditionem optimam, & convenientissimam sibi esse statuat, sicut eam à Domino suo, cui servit, accepit. Eius sapientiae & seipsum & omnia sua permittat in vita & morte, nec secum rationem curiosius ineat, quare Deus aliter secum, aliter cum aliis agat, quae summa est stultitia. Contra verò summa sapientia est, omnibus in rebus ex solius Dei iudicio pendere. Quare psalmus III. vocat timorem Domini initium sapientiae. Si mundus eam ridet, quid tum postea? Res ipsa tamen loquitur sapientiam Dei certam esse, omnemque mundi sapientiam stultissimos habere exitus, etiamsi haec initia habet splendidissima, illa verò eiusmodi, nihil ut videatur esse magis absurdum, minusque expectationi consentaneum. Quot locis constat hoc Evangelium? In quatuor membra commodè dividitur, ut primum sit probatio Petri, secundum narratio de morte Petri, tertium confutatio curiositatis eius, quartum conclusio totius Evangelii. Quod ad primum membrum de probatione Petri attinet, rem apprimè necessariam facit Christus pro sua divina sapientia: Norat enim omnia, & quae evenitura essent suis discipulis, & quanta esset eorum infirmitas, ac si non novisset, quod tamen ignorare non potuit. Facilè intelligere id potuisset, suae passionis tempore, cùm Petrus eum ter negavit, caeteri fugerunt, deserentes suum Dominum, cùm antea cum eo vnà in carcerem & mortem se ituros promisissent. Quòd si in alieno periculo tam infirmi fuerunt, quantò minus in suo proprio perseverassent, nisi alio firmiore animo, atque in Christum ardentiore instructi fuissent post eius resurrectionem. Erat enim commissurus eis rem maximi negotii, ut essent instrumenta regni sui, per orbem terrarum patefaciendi. Quantum hic certamen futurum videbat? In quo diabolus omnes suas machinas adversus suos discipulos, quibus nihil erat infirmius, prolaturus erat, totiusque mundi vires contra hos paucos & inermes, omni humana ope carentes, commoturus. Hanc ob causam prius animum Petri tentat Christus, non quòd eum ignoret, sed ipsius Petri & caeterorum causa. Quòd autem Petrum nominatim interrogat, duabus de causis facit. Primùm, quia meritò plus eum diligere debuit, quàm caeteri, cui plus remissum fuit, sicut de muliere peccatrice inquit: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Deinde quia inter caeteros velut in acie futurus erat, quemadmodum actorum liber ostendit. Neque verò semel interrogasse eum contentus est, sed ter eandem interrogationem repetit, donec ei sollicitudinem quandam & curam iniicit, qua si sibiipsi diffidens Petrus, Domino totum de se arbitrium & iudicium relinquit modestissimè, nequaquam simili arrogantia, qua antea usus turpissimè deinde lapsus est, cuius proculdubio nunc Petro in mentem venit. Atque ita significavit Dominus Petro, quòd nunc demum sit idoneus ad subeundum munus apostolicum, posteaquàm vera dilectione erga se arderet, non illa hypocritica & arroganti, qua antea, cùm ausus est suum Dominum mendacii arguere, nimiumque suis viribus tribueret. Nunc ergo, inquit, pasce oves meas, siquidem me verè diligis. Neque enim mediocri dilectione opus est ad sustinenda odia totius mundi, ad ferendos terribiles impetus satanæ, quibus & animam & corpus adoritur, in tanta praesertim naturae imbecillitate. Etsi enim omnes, qui Christo dant sua nomina, variis procellis sunt expositi, tamen ej, qui docent, praecipuè affliguntur, cùm latere non possint. Hos praecipuè urget diabolus, omnibusque suis artibus aggreditur, si fortè ab officio desistant, aut commodis, quae ostenduntur, inescati, aut malis deterriti. Quod si perficit satan, actum est de verbo Dei. Cùm enim desunt doctores, facilè deinde aufert verbum ex mentibus hominum, tum quia per se sunt proni ad errorem, tum quòd in locum piorum doctorum subiicit authores falsorum dogmatum, quibus sine magno negocio omnes veras opiniones de Deo in animis hominum extinguit. Cùm ergo Petrus ad onus longè difficilimum subeundum electus sit, monet eum Dominus, ingenti quodam studio atque ardore animi opus esse ad sustinendas difficultates, & pericula, quae munus docendi Evangelii secum affert, cui omnia se opponunt, non solùm extra nos, sed etiam in nobis, quidquid est naturalium virium, quasi dicat: Hactenus praeludia tantum quae malorum sensisti, Petre, neque tamen par fuisti illis ferendis, quid facies deinceps, cùm non ancillam aliquam, aut domum Caiphae, sed orbem terrarum omnem tibi inimicum esse videbis? Quare longè alio animo indiges, si officium tuum non vis deserere, meque fortiter confiteri. Necesse est enim, ut me meumque nomen omnibus rebus, adeoque tibi ipsi praeferas, atque in eo ipso tibi nihil arroges, sed conscius tuae infirmitatis meo unius auxilio nitaris, qui tecum futurus sum, meum enim negocium ages, non tuum. Quod autem Petro dicit, hoc ad omnes eius muneris socios pertinet, quos omnes necesse est ingenti studio Christi & verbi eius affectos esse, nihilque arrogare sibi, sed ex amore, ac defensione Christi totos pendere, ut suas vires semper suspectas habeant, & sola potentia Christi confidant, eademque fiducia, quidquid agunt, suscipiant, non suis viribus freti. Hoc animo praediti, semperque consci la sua infirmitatis, sola que Christi benevolentia confisi, sunt verè idonei ad functionem docendi Evangelii, non temerarii spiritus, quibus initio nihil est alacrius, in periculo verò nihil formidolosius, sicut Petro accidit ante mortem Christi. Neque tunc quidquam ei negotii dedit, sed nunc demum, postquam eum ad sustinendum onus paratum esse intelligit, committit ei pascendas oves suas. Quibus verbis nihil praetermisit, quod ad officium Apostolorum, & caeterorum, qui docent Ecclesias, pertiner. Primùm enim debent esse pastores, qui pascant, qui non de suis commodis, sed de ovcum salute atque incolumitate solliciti sint, ut eas in fame pascant, in siti potum praebeant, aegras refocillent, ducant in pascua & reducant, assiduò pro eis vigilant contra luporum insidias, hoc est: vt omnem curam, studium, operam, laborem, omnem denique cogitationem suam conferant ad verbum Dei rectè tradendum, vt veram Dei notitiam animis instillent, vt eos consolentur, ac recreent, vt moneant, hortentur contra pericula, vt adversus lupos defendant, qui clam insidiantur, venenav sua spargentes ad sauciandos animos. Atque hoc officio debent fungere pastores non erga contumaces hircos, sed erga oves, quae obtemperant, omnemque suam spem in veris pascuis & salutaribus, quae afferuntur à Christo, collocant, hoc est, erga mentes afflictas, & perterrefactas sensu peccati & irae Dei, quae se dociles praebent, atque summo cum desiderio Evangelium gratiae Dei amplectuntur: neque alia, quàm Christi voce delectantur. Postremò pastores cogitare debent, oves non suas, sed Christi esse, qui magno & inaestimabili precio eas redemit, sibique proprias fecit, quarum unam duntaxat si quis offendit, huic melius fore ait, si vivus in medium mare coniiciatur. Huc conferri possunt lupi, qui non pascunt, sed deglubunt miseras oves, quae sanguine filii Dei redemptae sunt. Sicut autem pastores ovis Christi debent de salutaribus pascuis providere, ita vicissim oves victum & amictum debent pastoribus. Dic de secundo loco. Christus vaticinatur Petro, quale praemium à mundo recepturus sit pro suo labore maximo. Sicut autem officium suum Petrus cum multis commune habuit, ita & praemium officii, quod utrunque à se reiecit Romana bellua, quae Petri successionem sibi impudenter vendicat. Neque enim laborat pascendo, sed sibi suisque voluptatibus indulgendo sibi vivit, ac pro eo regna mundi praemij loco sumit. Denique non patitur quidquam pro nomine Christi, sed praetexens nomen Christi, quoscunque vult, interficit. Verùm omisso hoc monstro, quo nullum vnquam fuit tetrius, ad Petrum, verum pastorem, & fidelem Christi ministrum, redeamus. Huic dicit Dominus: Hactenus magna libertate usus es, omniaque tibi ex animi tui sententia successerunt. Nunc verò alia erit vita, alii mores, vt cogaris crucem tuam tollere, ac me sequi: Id longè erit difficilius, quàm pisces venari. Ne igitur in animum inducas, te principem mundi fore, sicut sperasti, sed omnium hominum servum, sicut ego, magister tuus, fui, Neque enim decet discipulum esse supra magistrum, & servum supra dominum. Cunque summa fide servieris, hoc praemium pro labore tuo sufferes, odium, plagas, carcerem, contumelias, mortem denique ipsam. Haec omnia expertus est Petrus, sicut exempla in actis declarant. Hoc fuit illud tempus, de quo dixerat Dominus: Amici sponsi non lugent dum adest sponsus, sed cùm auferetur ab eis, satis erit, quod lugeant: Nihil enim potuit miserius, nihilque laboriosius dici aut cogitari, quàm Apostoli fuerunt, eorumque sectatores, verèque de cis dici potest, quod scriptura de Moyse inquit, Numeri 12, quod nemo hominum eo fuerit calamitosior, quicunque fuerunt in terra. Id quod facilè ex historia Apostolorum & scriptis eorum intelligi potest. Quamobrem ex hoc secundo loco obseruandum est, quòd eum, qui munus Petri appetit, oporteat paratum esse, non ad regnandum, & honores ambiendos, aut vitam otiose degendam, quam vitæ conditionem vulgus monachorum & sacrificulorum in Papatu sectatur, vt suo vivat arbitrio, in summo ocio, nemini obnoxium, immune ab omnibus oneribus communis societatis: sed ad assiduos, & sine vllo intervallo ferendos labores, quibus Christo & Ecclesiae eius serviat. Praeterea ad tolerandam mundi ingratitudinem, & pericula infinita. Neque enim vult Deus, vt sui ministri à mundo, eiusque principe diabolo, sed de coelo praemia suorum laborum expectent. Neque verò haec admonitio Christi ad eos duntaxat pertinet, qui iam sunt in ministerio, verumetiam ad nos, qui olim Ecclesiae serviemus, ovesque Christi aliquando pascemus. Nunc quidem, dum iuvenes sumus, & paternae disciplinae, vel paedagogo subiecti, suavem admodum ac tranquilam vitam vivimus, sine magno labore ac sollicitudine, qualem parentes aut præceptores boni pro nobis dies noctesque sustinent, cuiusmodi fuit libertas & conditio discipulorum ante ascensionem Christi, & missionem Spiritus Sancti, ad prædicandum Evangelium. Cùm verò hanc disciplinam egressi fuerimus, aliisque docendo præibimus, tum demum ingentia certamina & pericula experiemur, quae sine magna charitate erga Christum & verbum eius sustinere nemo potest. Ad haec ergo mature nostros animos praparemus, ne imparatis plus fit negotii & difficultatis. Dic de tertio loco? CVM Petrus de passione sua audisset, nequaquam eam animi alacritatem praese fert, quam paulò ante, cùm se praeter caeteros discipulos virum fore promittit, atque adeò re ipsa quoque strenuum se militem praebet, cùm servus Pontificis auriculam gladio amputat. Usque adeò feruebant initia. Nunc verò longè aliter est affectus, mortemque sibi praedictam aversatur. Ubi iam est dilectio illa erga Christum, de qua in primo loco dictum est? Haec omnia faciunt ad naturalem praesumtionem reprimendam. Caro enim priusquam intelligit pericula, confidentissimè rem aggreditur, nihil sibi non arrogans; sed in vero discrimine nihil est infirmius. Quam imbecillitatem, vt caeteras, filius Dei pro nobis tulit, cùm diceret: Tristis est anima mea usque ad mortem: item in hortoo, cùm ad mortis conspectum adeò turbatus est, vt sanguinem sudarit, ter rogans patrem, vt hoc onus gravissimum à se tolleret. Spiritus quidem promptus erat, caro autem infirma. Ne igitur discipulus esset supra magistrum, & servus supra dominum, coactus est Petrus quoque similem infirmitatem experiri, mortemque secundùm carnem aversari, tametsi spiritus diligebat dominum suum, eumque confiteri paratus erat. Cum hac infirmitate coniuncta est altera, quòd suam sortem detrectans, de alterius conditione curiose inquit. Nam hoc quoque est contra dilectionem ac fidem, quam Petrus Christo debebat: Adeò nihil aliud est in potestate Petri, omniumque hominum, nisi ex alio peccato in aliud labi, vt nullum sit punctum temporis, quin indigeamus gratia & misericordia Dei in Christo ad remissionem peccatorum. Quid enim aliud est, quòd dicit Petrus: Domine, hic autem quid? quàm dicere, An ego de te minus benè meritus sum, quàm iste, quòd meam conditionem vis grauiorem esse? Hoc est pessimè de Christo eiusque fide suspicari. Non ergo frustra accusat Christus hanc curiositatem in Petro: Quid, inquit, hoc ad te? Tu me sequere, id est, obtempera meae vocationi & voluntati, tuamque sortem pro mea gloria feras aequo animo, neque intuêre limis oculis in alterius conditionem, quae tibi videtur commodior quàm tua. Sed meae voluntati, ita vt aequum est, omnia permitte, meumque iudicium tuae stultitiae anteponito. Haec admonitio magnam vim habet ad reprimendam vulgarem curiositatem, quae quidem in omni administratione nocet plurimùm, maximè verò in Ecclesiae ministerio, si quis officii sui pertaesus (quod commune vitium omnium hominum est, vt gentium quoque literae testantur) alienam vocationem appetit, quam sua meliorem esse iudicat. Quod malum horribiles Ecclesiae vastationes, & haereses perniciosissimas peperit, quibus Ecclesiae plus damni datum est, quàm omnium tyrannorum caedibus. Exemplorum plenae sunt historiae tum veteres, tum recentes. Hinc apparet, quàm necessaria sit haec virtus cùm omnibus hominibus, tum maximè iis, quibus Ecclesiarum & ovis Christi cura commissa est, vt suae quisque vocationi maximè intentus sit, neque alienam sua commodiorem putet, cùm praesertim altioribus gradibus etiam maiora pericula contingant. Sed caro nihil nisi dignitatem & commoda, si quae insunt rebus, intuetur, non labores & pericula. Sicut Petrus existimat Ioannem esse fortunatiorem, cui non praedicebatur mors atrox, qui tamen in sua vita tot molestias vidit, tum ex horribili interitu populi, tum ex Cherinthi aliorumque haereticorum blasphemiis, vt millies à tyrannis crucifigi maluerit potius, quàm illos animi cruciatus, quos sensit, perferre. Sed Deus voluit eum suae Ecclesiae tam diu superstitem esse, vt esset aliquis ex Apostolis, qui haeretico­rum technas ad omnem posteritatem confutaret. Pro quo beneficio Ecclesia meritò gratias agit Deo, qui omnia sapientissimè administrat. Quare nihil nos movere debent vocationum discrimina, sed suam quisque boni consulat, Deique iudicio omnia permittat. Iuxta illud: Commenda Domino viam tuam, & ipse faciet. Quòd si quis aliter sentit, is sciat se grauiter peccare aduersus Deum, eiusque iudicium reprehendere. Deinde ut maximè angitur, tamen nihil proficit: Nemo enim voluntatem Dei mutare potest. Dic de quarto loco. IOannes concludens suum Evangelium, affirmat se omnia vera scripsisse, vt qui non aliunde audierit, sed coram viderit atque cognouerit omnia de Christo, de duabus naturis eius in vna persona coniunctis inseparabiliter, item de eius officio, de doctrina & factis eius, quantum ad veram Christi notitiam & salutem nostram satis fore animaduertit, omniumque haereticorum colluviem refutandam, quam Iohannes in spiritu secuturam esse facilè intellexit. Nam qui huic testimonio loannis fidem non adhibet, is nihilo magis crederet, etiamsi tot libri de Christo scriberentur, quot hic mundus capere non posset, quibus tamen non omnia comprehendi potuissent. Ita voluit Iohannes modum metamque figere humanae curiositati, vt contenti simus hac eius doctrina de Christo, quae Prophetarum scriptis consentanea est: neque arbitremur quidquam praetermissum esse, quod ad salutem nostram sit necessarium. Neque assentiamos aut nostrae rationis opinionibus, aut aliorum impurorum spirituum, qui ipsis Prophetis, Christo filio Dei, & Apostolis sapientiores magisque spirituales esse volunt, in excogitandis aliis rebus, extra verbum à prophetis & apostolis traditum, tanquam hae sint ad salutem humanam necessariae. Quo in genere videmus satis multas Romanae curiae ineptias, A quibus nos Deus ex infinita sua clementia & bonitate liberavit, reuocatis in lucem scriptis Prophetarum & Apostolorum ex veteri caligine. Quod beneficium omnes pii agnoscere, ac Deo grati esse debent, sedulo illud meditando & exercendo, denique inuocando auxilium Dei, vt in hac luce ad finem vsque perseuerare possint. AMEN.

Sermo 015

EPISTOLA PROXIMAE DOMINICAE POST FERIAS NATIVITATIS Galatas IIII. DIco autem, quanto tempore haeres paruulus est, nihil differt à servo, cùm sit dominus omnium: sed sub tutoribus & procuratoribus est vsque ad praefinitum tempus à patre. Ita & nos cùm essemus paruuli sub elementis mundi eramus seruientes: At vbi tempus completum est, misit Deus filium suum, natum ex muliere, factum sub legem, vt eos qui sub lege erant redimeret, vt adoptionem filiorum reciperemus. Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus Spiritum filii sui in corda vestra, clamantem: Abba pater. Itaque iam non est seruus, sed filius, quòd si filius, & haeres Dei per Christum. Quis est status? PAVLVS ACCVRATISSIME DISPVTAT de usu legis Mosi, quam disputationem in fine proximi capitis inchoauit, aduersus eos, qui legem Mosi nunquam abrogandam esse censebant, eamque ob causam Galatas, & alias gentes, quae Euangelio obediebant, legem & circumcisionem accipere oportere docebant, nisi & Euangelium irritum, atque inane facere vellent. Argumenta aduersariorum fuerunt: Primùm testimonia scripturae perperam intellecta, qualia sunt vsitata omnibus pseudoprophetis, vt de circumcisione allegabant ex 17. cap. Gene. quòd in foedus sempiternum data sit circumcisio, quemadmodum & hoc nostro tempore Iudaei disputant, tametsi res ipsa convincit eos, quòd lex sublata sit: Facilè autem apparet error, cùm non de circumcisione, sed de foedere dicatur, vt sit aeternum, aut certè, si de circumcisione omnino intelligendum esset, aeternum non pro infinito, sed pro continuo, & nunquam intermisso opere capi, reipsa cogente, oportet: vt duraret circumcisio & lex vsque ad impletas promissiones, sicut & lacob ait: Non auferetur sceptrum de Iuda, donec veniat, qui mittendus est. Deinde afferebant & alia argumenta ex ratione sumta, quod est alterum fundamentum haereticorum, inter quae hoc fuit praecipuum: Si lex non iustificat, frustra data est. Sed impossibilè est frustra datam esse, quemadmodum ex historia ostendi potest, res maximas ante legem, & postea, & inter promulgationem legis gestas esse cum populo legis; Ergo videtur iustificare. Ad hanc obiectionem hactenus respondit Paulus, ac legis vsum praecipuum ostendit, quòd non iustificet. Sic enim promissio irrita fieret, sed quòd Christo iustificanti serviat, & quasi paedagogia sit ad Christum, quemadmodum in die circumcisionis doceri solet. Proximum argumentum est: Si lex nunc rectè praetermittitur. Ergo etiam in veteri testamento potuit omitti, quia quod vno tempore ad salutem non est necessarium, id aliis quoque temporibus non est necessarium. Ad hanc rationem in hodierna lectione respondet Paulus, negans consequentiam: Neque enim sequitur, legem olim omitti potuisse, quia nunc est abrogata. Tunc enim habuit mandatum, nunc nullum habet mandatum. Idque Paulus pulcherrima similitudine ostendit. Quanquam autem hoc tempore videntur aliae contentiones esse in Ecclesia, tamen genere conveniunt. Nam quid est his obiectionibus frequentius, quòd opera prorsus nullum habeant vsum, si facientes nihilo fiunt iustiores coram Deo, quàm si nulla opera fecissent? Item, Si nunc non sunt ad salutem necessaria, cur ergo antea sancti benè operati sunt? Hae opiniones partim ex perperam citatis testimoniis scripturae, partim ex ratione confirmantur. Quare ad nostri quoque temporis litigatores redarguendos vtilissimum est has Pauli disputationes benè multumque meditatas habere de vsu & duratione legis, & eorum operum, quae Dei mandatum habent. Nam in aliis facilima responsio est, cùm tota scriptura prophetica & apostolica manifestè damnet cultus humana authoritate institutos. Sed audiamus Paulum aduersus legis Mosi assertores argumentantem, quòd non ideo data sit, vt semper duraret. Quod est igitur eius argumentum? A Simili. Vt enim haeres bonorum corporalium non semper est sub imperio & potestate parentum siue tutorum, ita nec haeres aeternorum & spiritualium bonorum semper est sub lege. Haec sunt ita plana & perspicua, nihil supra: Quis enim ignorat hunc morem communissimum, quo haeredibus nondum adultis interdicitur vsus paternarum facultatum, ne per stultitiam ante tempus eas dissipet? Sed vt maneant integrae, donec haeres eis per aetatem rectè vti possit, is sub disciplina parentum, paedagogorum, tutorum & oeconomorum, aequè ac servus, continetur, & prius ita instituitur, vt fiat idoneus ad administrationem bonorum, suaque libertate olim non ad perniciem, vt prima & stulta aetas solet, verùm ad salutem vtatur. Haec pulcherrimè conveniunt cum spirituali servitute & libertate, quibus à patre coelesti suum tempus est praefinitum, sicut pater carnalis certum tempus praescribit filio adeundae & possidendae haereditatis, atque interea eum servituti ac freno subiicit, ne suo, sed alieno viuat arbitrio, sed maximo suo commodo. Tempus igitur libertatis constitutum fuit à Deo, cùm liberator ipse impletis promissionibus iam exhibitus esset. Interea voluit populum sub disciplina contineri, & eò graviùs eum frenauit, vt maiore desiderio expectaret tempus libertatis, sicut patres pii expectarunt, de quibus Christus liberator ait: Multi reges & prophetae optarunt haec videre & audire, quae vos videtis & auditis. Sed populus adeò stultus fuit, vt servitudinem mallet quàm libertatem: & legem retinere, quàm liberatorem accipere, Cuius rei documentum olim in deserto dederat, cùm redire vellet in Aegyptum ad ollas carnium, illamque durissimam servitutem libertati anteferret. Vocat autem Paulus disciplinam legis elementa mundi, quia sicut in artibus necesse est initio quaedam principia tradi, tanquam literas, ita in moribus necessaria est primùm disciplina ad ferociam primae aetatis redurendam, vt in officio contineri, & ad solidam virtutem assuefieri possit. Iam si quis adeò stultus esset, vt etiam post praefinitum tempus vellet manere servus, aut in disciplina, is meritò careret libertate, sicut per servum in lege Mosi significatum est, qui non vult manumitti: Ita in vita spirituali nemo fit liber, qui per Christum liberatorem non vult liberari, sicut Iudaei noluerunt, iuxta parabolam: Nolumus hunc regnare super nos. Item, Non habemus regem, nisi Caesarem. Sed si voluissent, non amplius fuissent obligati ad circumcisionem & alias leges servandas, quas à Mose acceperant, postquam tempus impletum est, exhibito liberatore. Iuxta illud: Lex & prophetae usque ad Ioannem. Quod cùm intellegerent apostoli, nequaquam coëgerunt gentes ad legem servandam, imò manibus pedibusque restiterunt iis, qui legem ad Christi beneficia consequenda necessariam putabant, quemadmodum ex actis Apostolorum, & ex hac Pauli epistola satis constat. Quid haec ad nos pertinent? Videntur quidem hac quodammodo inania esse, cùm nos, qui ex gentibus orti sumus, nunquam sub lege Mosi fuerimus, nec periculum sit, ne Mosi legem recipiamus, quanquam id multum conentur Iudaei. Sed profectò magnum haec usum habent in vita spirituali, & doctrinam de iustificatione verè intelligendam. Primum, vt tuti simus aduersus hypocriticam doctrinam, quae semper in mundo dominatur cum magno applausu. Cùm enim legi diuinitùs latae in populo Dei regendo detrahatur iustificatio, quantò minus caeterae leges iustificant coram Deo? Omnium verò minimè potest iustificare lex pontificia Romana, quae cum lege diuina & naturali pugnat, & solo tituli praetextu fucata est. Secundò hinc discimus verum vsum legis, quae ad omnes pertinet propter naturae à Deo conditae authoritatem. Est enim necessaria ad huius mundanae & ciuilis vitae gubernationem, propter quam à Paulo praecepta legis elementa mundi vocantur. Nam sine disciplina, quae lege regitur, haec ciuilis societas conseruari non potest, quemadmodum manifestè imperiorum ruinae & calamitates ostendunt, quae sequuntur neglectam aut corruptam disciplinam. Tertio, vt rectè sciamus vti lege spiritualiter, cùm videlicet nos terret, ostendendo ac reuelando peccatum. Per legem enim est agnitio peccati, & irae operatio, &c. Tunc enim territi non debemus resistere in terroribus, qui ex magnitudine peccati, irae & iudicij diuini sequuntur in animis, sed intelligere, quòd lex iam sit in suo termino, nec diutius durare debeat, sed cedere locum ei, qui iam exhibitus est, ad nos liberandos, iuxta promissionem: Si vos filius liberauerit, tunc verè liberi eritis. Tunc nobis in mentem veniat similitudo Pauli de haerede, qui non diutius manet sub disciplina, nisi dum ineptus est ad haereditatis administrationem. Cùm verò adultus est, & aptus ad haereditatem adeundam, emancipatur, hoc est, dimittitur ex potestate tutorum: Ita dum homines sunt securi, tantisper manent sub lege, & iure legis. Cùm verò iam deposuerunt stultam securitatem, atque intelligunt magnitudinem peccati & maledictionis diuinae, iam non amplius debent haerere sub lege, sed libertatem à Christo accipere ad potiunda beneficia, per eum nobis parta. Sic in usu rectè secernere legem ab Euangelio, & per Euangelium consequi libertatem à iugo & servitute legis adeò est necessarium, vt sine eo saluus esse nemo possit. Solus enim Christus liberat à lege, quem praedicat Euangelium, sicut ipse inquit: Nisi in me credideritis, moriemini in peccatis vestris. Item, Venite ad me omnes, qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos, quasi dicat: Nemo vestrum est, qui à suo onere aliter, quàm per me liberari possit, quantumuis id non solum ipse, verumetiam omnes creaturae conentur. Nam si id fieri potuisset, nihil opus fuisset hoc liberatore, quem misit Deus impleto tempore, quod Deus praefiniuerat ad mittendum eum, & ad liberandos eos, qui heredes sui futuri erant, quemadmodum sequitur. Quid hac de re inquit Paulus? QVM venisset plenitudo temporis, hoc est, cùm tempus impletum esset, quo iam illa, quae promissa fuerant, praestari oportebat, tunc misit Deus filium suum, natum ex muliere, & subditum legi, vt subiectos legi redimeret. His verbis Paulus & liberatorem ipsum, & liberandi modum describit. Liberator est vnigenitus filius Dei, cùm alius nemo hoc onus subire posset. Idem autem natus est ex muliere, iuxta promissionem de semine mulieris, quae, vt sequentes promissiones testantur, ex stirpe Abrahae, nouissimè verò ex stirpe Dauidis futura erat. Est igitur verè Deus & verè homo in eadem persona. Modus liberandi fuit, quòd se submisit oneri legis, idque à nostris ceruicibus sublatum sibi imposuit, qui satis habebat virium ad ferendum, aliis omnibus huic grauissimo oneri succumbentibus, quemadmodum Petrus in Actis ait: Quid vultis ceruicibus discipulorum hoc onus imponere, quod neque nos, neque patres nostri ferre potuerunt? Quidquid autem per hoc onus legis ei fuit impositum, hoc totum impleuit largissimè, & per hoc ademit legi ius suum, vt fieret dominus legis. Nacto autem Dominio in legem praecepit ei, ne quam vim faceret iis, qui in se credunt. Sicut postquam vicit peccatum, mortem & diabolum, omnibus his pro suo in illos hostes nostros imperio edicit, ne amplius in nos saeuiant, aut si id nondum prorsus omittunt, tamen in manu sua tenet eos, & quasi freno coercet, ne plus suae libidini in nos indulgeant, quàm nobis est commodum & salutare. Hinc intelligi potest, quomodo liberatio per Christum verè Deum & hominem facta sit, vt iam ij, qui credunt in eum, non amplius sint sub lege accusante ac damnante, sed sub gratia ignoscente, quae lex non ignoscit, sed acerrimè exigit usque ad extremum quadrantem. Ex hoc fonte necessè est hauriri omnes consolationes, quibus nitamur tanquam muro aheneo, siue nos peccati conscientia, siue legis acerbitas, siue iudicij diuini seueritas, siue mortis crudelitas, siue diaboli & inferorum furor nos terret. Contra haec enim potissimùm mala misit Deus filium suum, natum ex muliere, & legi subiectum. Caeteris in rebus, aliis liberatoribus omnia consequi potuissemus: Sunt enim, qui à morbis, ab inopia, ab ignominia liberare possunt. Ab his autem malis, quibus totum genus humanum per se in aeternum obnoxium est, aliunde liberatio expectari non potest, nisi à Christo, qui solus fortem armatum conterit, eiusque spolia distribuit. Neque is, à veteri legis onere liberatos, noua lege onerat, vt alij liberatores faciunt, neque nouis exactionibus torquet. Sed ex seruis verè & in aeternum facit liberos, eisque ius filiorum confert, vt sequitur. Quæ sunt verba Pauli? VT adoptionem filiorum acciperemus. Nos enim antea non eramus filii Dei, sed filii diaboli, ad quem à Deo defeceramus. Nunc autem postquam missus est naturalis Dei filius, & onus legis tollendo nos liberauit, iam per eum facti liberi, iam sumus filii Dei, sicut & Iohannes inquit: Quotquot receperunt eum, iis dedit potestatem, vt fierent filii Dei, qui credunt in nomen eius, filii inquam, non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis aut viri, sed ex Deo nati, perque verbum acquisiti, quod factum est caro. Hic rursum excluduntur omnia omnium hominum merita, & opera, etiam secundùm legem Dei facta, nihilque aliud requiritur, nisi fides, non Papistica, quae fingit Christum iratum, & nostris benemeritis placandum: sed fides prophetica & apostolica, quae se coniiciat in Christum redemptorem, eiusque in gremio suavissimè conquiescat, amplectens promissiones, quae propter eum offerunt omnibus credentibus propicium patrem in coelis, multò magis ipse Christus vacat omni ira, odio, & acerbitate, sed plenus est amore, & benevolentia erga omnes afflictos, vt voces eius quolibet melle dulciores ostendunt. Non est opus medico valentibus, sed aegrotis: Misericordiam volo & non sacrificium: Venit filius hominis saluare, quod perierat. Neque verò salvatos & liberatos deserit, sed patri commendat, tanquam filios, eosque non minus ab illo, quàm seipsum, vult diligi. Sumus ergo per eum filii Dei, qui non vt servi lege & verberibus onerantur, sed à quibus nihil aliud postulatur, nisi vt patrem diligant, & profiteantur esse patrem suum. Cur ergo, dicat aliquis, in Euangelio Christus legem docet, multò severiùs, quàm illi, qui se doctores legis esse profitebantur? Ideo, quia, vt dictum est, sine legis intellectu, & officio praecedente, homines sunt inepti ad apprehendenda beneficia, quae ipse affert, Cuius maximè proprium officium est, liberare postea & redimere à lege, & maledictione eius, atque adeò filios Dei ex hostibus Dei facere. Sicut medicus morbi periculum ostendit, non vt aegrotum in morbo perire sinat, sed vt accendat eum ad medicinae petendae studium: Et sicut pater exaggerat filii peccatum, vt magis accendatur ad veniam petendam. Vt autem pater carnalis non relinquit nudos aut sine defensione & cura, sic pater coelestis quoque nos ornat, curat atque tuetur, postquam filii eius facti sumus. Quomodo id facit? HOC Paulus in sequentibus verbis ostendit, vt fructus Euangelii omnes persequatur, pro singulari sua diligentia in hac doctrina tradenda. Ait enim: Quia estis filii, misit Deus spiritum filii sui in corda vestra, quasi dicat: Sicut antea misit filium redemptorem, per quem à servitute acerbissima liberati estis, iam propter hunc facit caetera omnia, neque solum filium cum opere redemptionis vult esse vestrum, sed spiritum quoque eius misit vobis, qui non caput, aut manus, aut pedes, aut aliam corporis partem occupauit, sed intima corda vestra, in quibus antea regnauit spiritus nequam, angens & crucians vos, primùm reddens ociosos & securos, qui contemto iudicio Dei in summa licentia viuebant: Deinde in immensum aucto aceruo peccatorum terrens, atque ad desperationem adigens. Nunc ab eodem spiritu liberi per filium Dei, qui destruit opera diaboli, donati estis alio & meliore hospite, videlicet Spiritu Sancto. Si autem prior ille spiritus non fuit ociosus, sed efficax, ad perniciem operandam, multò minus spiritus Christi in cordibus nostris dormiet. Efficit enim motus contrarios prioribus affectibus, vt non simus securi & contemptores iudicij Dei, sed vt vere timeamus Deum. Item ne territi desperemus, pro placato patre iratum Deum metuentes, sed vt fiducia misericordiae propter Christum erigamus animos nostros aduersus terrores & desperationem, sicut omnes verè sancti fecerunt. Cunque haec effici in nobis sentimus, conscientia ipsa testatur nos habere Spiritum Sanctum in nobis habitantem, etiamsi non descenderit in nos visibili specie, sicut in Christum à Ioanne baptizatum, aut in apostolos, & alios inter principia praedicati Euangelij, vt essent manifesta testimonia, quòd omnibus illis donetur Spiritus Sanctus, quicunque hoc verbum audiunt, eique assentiuntur ex animo, quemadmodum apostoli & alii tunc assensi sunt. Illustrissimum autem & maximè conspicuum Spiritus Sancti testimonium est, quod sequitur. Quodnam? QVòd in cordibus nostris clamat: abba pater. Cætera enim testimonia fine hoc facile nobis excuterentur, qui adhuc ingentes infirmitates in nobis sentimus, prae quarum magnitudine vix animaduerti possunt, imò nonnunquam penè extingui videntur illi noui motus, qui proprij sunt effectus Spiritus Sancti in nobis. Addit ergo Paulus nominatim hoc testimonium, quòd labascenti fidei medetur: Manere enim inuocatione maner & Spiritus Sanctus, cùm inter varias easque non exiguas infirmitates ingemiscimus, veniam precamur, & opem aduersus legem carnis nostrae & diabolum, sicut Paulus clamat: Miser ego homo, quis me liberabit ab hoc corpore mortali? Cupio dissolui, & esse cum Christo. Item, Ter rogaui Dominum, vt me ab angelo cædente eriperet. Hoc igitur inuocationis testimonium etiam atque etiam consideremus, sciamusque nos certò habere Spiritum Sanctum, cùm in nostris angustiis ingemiscentes clamamus ad Deum, fiducia paterni eius erga nos animi. Nam hoc in loco Paulus ait, non nos, sed spiritum Christi in cordibus nostris, non mussitare, sed clamare, abba pater. Vt autem spiritus ipse maior est coelo & terra, sic & clamor eius maior est coelo & terra, & implet omnia, etiamsi nihil hoc clamore etiam apud nos ipsos est occultius. Quantumuis ergo terremur aliis clamoribus, cùm conscientia vocem legis audiens, instigante praeterea diabolo, ad desperationem nos impellit, nequaquam contemnendi sunt occulti illi gemitus cordium nostrorum, quibus suspiramus ad patrem coelestem, atque ab eo auxilium petimus & expectamus. Quae suspiria in nostro quidem sensu penè nulla sunt, at in sensu Dei sunt maiores clamores, quàm si omnes buccinae, & machinae bellicae sonarent, magisque pulsant aures Dei, quàm muri à bombardis pulsantur. Ideo in Romanis vocat Paulus hos gemitus inenarrabiles, Audiuntur enim à Deo, qui secreta cordium scrutatur, magis quàm maximi clamores impiorum, ad quos Deus prorsus surdus est. Sic ad Mosen inquit: Quid clamas ad me? cùm ad mare rubrum staret attonitus. Sic Christus Lucae 18. clamores vocat, cùm electi ingemiscunt ad Deum. Hoc itaque gemitu manente in cordibus nostris, certum habemus testimonium, quòd Spiritus Sanctus sit in nobis, cùm pro nobis clamet, Abba pater. Iam si Deus pater est, non tyrannus, necessario sequitur nos non esse servos, sed filios & haeredes, idque propter Christum, qui vnà cum patre & Spiritu Sancto viuit ac regnat in aeternum. AMEN.

Sermo 016

EVANGELIVM PROXIMAE DOMINICAE POST FERIAS NATIVITATIS Christi. Lucae II. ET erant pater & mater eius mirantes super haec, quae dicebantur de illo. Et benedixit illis Simeon & dixit ad Mariam matrem eius: Ecce positus est hic in ruina & in resurrectionem multorum in Israël, & in signum cui contradicetur. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, vt reuelentur ex multis cordibus cogitationes. Et erat Hanna prophetissa filia Phanuel de tribu Aser, Haec processerat in diebus multis, & vixerat cum viro suo annis septem à virginitate sua: Et haec vidua usque ad annos octoginta quatuor, quae non discede­bat de templo ieiuniis & obsecrationibus servientes nocte ac die. Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino, & loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemtionem in Ierusalem. Et vt perfecerunt omnia secundum legem Domini, reuersi sunt in Galilaeam, in ciuitatem suam Nazareth. Puer autem crescebat & confortabatur plenus sapientia, & gratia Dei erat in illo. Quaenam doctrina ex hoc Euangelio petenda est? SVMMA DOCTRINAE EST, VT VNA CVM loseph & Maria discamus, puerum Iesum agnoscere, quòd verè sit Christus Dominus & saluator, quemadmodum angelus ad pastores dixit. In hoc enim sita est gloria Dei omnis, in hoc pax, qua terrae donatur de coelo, in hoc etiam est bona voluntas seu beneplacitum hominum, sicut angeli cecinerunt, audientibus pastoribus, brevissime complexi summam beneficiorum omnium, quae filius Dei de coelo in carnem attulit. Ad huius ergo notitiam, & in parentum, & omnium nostrum animis magis confirmandam, accedunt ad angelorum & pastorum testimonia etiam haec duo, Simeonis & Hannae, quorum authoritas non erat mediocris, tum propter aetatem, tum propter religionis ac pietatis singulare studium. Atque in his exemplis rursum id videmus, quod maximè nos videre necesse est, quòd natiuitas pueri Iesu tantum iis reuelatur, qui magno desiderio aduentum eius expectauerant, Nam Simeonis tantum fuit desiderium, vt singularem impetrarit à Spiritu Sancto reuelationem, quòd ante mortem suam oculis suis saluatorem esset visurus. Et de Hanna inquit Euangelista, quòd ex illis una fuerat, qui redemtionem Israël expectarunt: Haec exempla nos admonent, vt credamus, nobis quoque Christum magis magisque notum fore, si eum nosse desiderabimus, qui securis & nihil de eo cogitantibus manet ignotus, Imò, qui eum iam agnouerunt, & crediderunt esse Dominum ac Deum suum, tamen hanc notitiam & fidem per ocium ac securitatem amittunt, sicut exempla in verbo Dei passim proposita. & nostra ipsorum experientia tum in aliis, tum in nobis ipsis satis ostendit. Quod cùm ita sit, omnes, quibus pietas & salus sua curae est, ocium ac securitatem, vt pestem omnium maximam, cauere debent, hac praesertim aetate, qua nihil potest esse magis securum, minusque studiosum, Quae communis securitas etiam verè pios negligentiores facit. Secundò, personarum varia conditio declarat, Christum sine vllo discri­mine omni hominum generi natum esse. Quid enim est dissimilius, quàm pastorum, Simeonis, & Hannae conditio? Illi greges suos in agris pascunt, hi templo adhæerent. Deinde Simeon vir, & forsitan maritus est, Hanna vero mulier, & vidua, Sed tamen Christum inter se communem habent omnes, neque pastores sine templo minus habent de Christo, neque Simeon & Hanna amplius, qui in templo assidui erant, longè plus externorum cultuum praestantes Deo, quàm pastores. Etsi ergo varia sunt vocationum ac donorum discrimina, tamen omnibus idem est Christus, dominus ac saluator, quicunque credunt in eum, sapientibus, insipientibus, doctis, indoctis, viris, mulieribus, senibus, iuvenibus, urbanis, agrestibus, &c. Contra verò quales cunque sunt externae conditiones impiorum, & non credentium in Christum, omnes pariter damnantur. Dic iam de testimonio Simeonis, quod perhibet puero Iesu. DE hoc Euangelista sic scribit: Simeon benedixit parentibus, & ait ad Mariam, Ecce hic positus est in ruinam & resurrectionem multorum in Israël, & in signum, cui contradicitur, tuamque animam pertransibit gladius, vt reuelentur cogitationes multorum cordium. Authoritas huius testimonii commendatur his verbis, Simeon benedixit. Nam benedicere est solius Dei, qui in suo verbo facultatem benedicendi sibi vni assignat, sicut etiam contrariam maledicendi. Significat igitur Euangelista, Simeonem diuinitus impulsum haec dixisse, sicut antea manifestè de eo scribit, eum ex Spiritu Sancto locutum esse. Neque verò potuit vllo humano iudicio videre in infante Iesu omnia quae de eo euentura erant. Habuit hic Simeon in animo, ex instinctu Spiritus Sancti, omnia prophetarum dicta, & Moysi testimonia de Christo, quae in vnum quasi fasciculum colligit, ostendens, cuiusmodi esset conditio futura in mundo huius pueri, nempe vt totus mundus collatis viribus, quasi ad scopum aliquem sagittarii, omnes artes in eum delendum comparet, atque hic populus imprimis, cui praecipuè missus fuerat, quemadmodum & Ioannes ait: In propria venit, & sui eum non receperunt. Videbat Simeon initia ipsa pulchrè huic rei convenire, in summo contemtu populi, qui neque suo, neque aliorum testimoniis credebat, propter pueri infirmitatem atque inopiam. Quo repudiato, contendebat maxima pars populi alium Christum expectandum esse. Habuit Simeon in conspectu ingentia odia pontificum, impietatemque eorum, nihil à profanis mundi opinionibus differentem, quibus non religio, sed ambitio & luxus curae erant. Hos videbat nequaquam authores fore populo, vt miserum & inopem Christum agnoscat, sed vt eum crucifigat. Hinc secuturum horribilem interitum totius populi, & vastationem perpetuò duraturam, vt vix reliquia quadam saluentur, sicut ex Esaia citat Paulus Rom. 9. Haec omnia vidit Simeon in spiritu, in quae fixis cogitationibus suis ait, hunc puerum esse positum in ruinam & resurrectionem multorum in Israël. Nec dissentit Simeon ab Esaia & Paulo, qui de resurrectione paucorum scribunt ex Israel, quia Simeon coniungit vocationem gentium, quae conuersae sunt per paucos illos, qui ex Iudaeis Christum agnouerunt. Id quod ex cantico eius manifestè apparet, in quo Christum appellat lumen ad illuminandas gentes, postquam à Iudaeis repudiatum est, quorum ruina peperit gentibus resurrectionem. Non solùm autem de persona Christi loquitur Simeon, sed de omnibus, quicunque eum prositentur esse Dominum & salvatorem. Nam in hos quoque totus orbis terrarum conspirat, Christumque in eis persequitur & crucifigit. Quicunque enim audet professorem Christi occidere, is Christum quoque ipsum interficeret, si habere posset. Duratque haec prophetia Simeonis omnibus temporibus usque ad finem mundi, vt Christus cum suo verbo sit positus in ruinam & resurrectionem multorum. Sicut enim populus Iudaeorum corruit, & gentibus salus contigit, sic & nunc ruunt imperia persequentia Christum in eius Ecclesia, atque interea quidam resurgunt, & credentes in Christum saluantur. Est autem ridiculum, quòd mundus arma capit aduersus inermem, imò infantem Christum, omnesque suas vires colligit in eum, quo nihil est infirmius. Sed hoc ipso facto mundus ignorans testatur, in Christo, etiam crucifixo, mortuo & sepulto tam magnam potentiam esse reconditam, vt non vnius atque alterius, sed omnium regum armis in vnum collatis opus sit ad eum e medio tollendum. Nos verò habemus consolationem, quòd mundum necesse est falli, Nam qui habitat in coelis, irridet conatus eius maximos, sicut Psalmus ait, eumque persequentem, vt vas fictile, confringit, cùm ira eius exardescit. Neque enim perpetuò concedit hostibus sui filii, quos ad tempus furori suo patitur indulgere, vt fideles sui probentur, sed tandem eos aeternae damnationi subiicit. Quid ergo commodi habent hostes Christi ex sua persecutione, si nihil aliud, nisi suum exitium & ruinam lucrifaciunt? Quid verò nos amittimus, si in coelesti vita in aeternum victuri sumus? Iam facilè apparet, cur Simeon addat de Maria: Tuam animam pertransibit gladius, hoc est, tantum ex tuo filio dolorem capies, cùm videbis eum in maximo odio esse, cùm cogêris propter insidias Herodis fugere in Aegyptum, cùm præter alios labores maximos videbis ad turpissimam mortem duci eum, quem ad salutem humani generis peperisti. Tunc optabis teipsam potius omnibus gladiis peti, quàm haec videre. Caeterum non solùm de Maria haec verba intelligi debent, sed de omnibus, quibus Christus cordi est, Nam hos quoque suas matres, fratres & sorores appellat Matthæi 12. Omnium enim istorum animas gladius penetrat, hoc est, ingens dolor inuadit, cùm vident, Euangelium, in quo Christus cum omnibus suis coelestibus atque aeternis beneficiis gratis nobis offertur, miserrimè rideri, blasphemari, & conculcari. Quam ob causam mundus tantopere odit Christum, cùm is optimè de eo mereatur? QVia est regnum diaboli, qui est capitalis hostis filii Dei, quem per se ab initio summo odio prosecutus est, ac propterea de coelo & reliquorum angelorum societate eiectus est. Nunc verò multò magis odit, postquam in mundum venit, atque assumta humana carne opera eius dissoluit, caput eius conterit, idque facit in medio regno eius. Quare non patitur hoc inultum, vicissimque eius, à quo conteritur, calcaneum mordet atrocissimè. Quod primùm in ipsius persona ostendit, deinde in omnibus, qui se illi tradunt, seque ex regno mortis ac diaboli liberari patiuntur, hoc est, qui de omnium creaturarum praesidiis desperantes, in vno Christo spem omnem salutis suae ponunt. Sicut ab initio Cainum impulit, vt fratrem suum Abel necaret, Deinde incendit animos populi aduersus Mosen virum Dei, omnesque deinde prophetas, qui de Christo venturo praedicarunt. Qui cùm exhibitus est, multò magis, quàm antea suum furorem omnem diabolus euomit, sicut videmus. Nam vt apostolorum & martyrum & haereticorum tempora omittam, quantum nunc furit in Turcica rabie, & eorum immanitate, qui Pontificiam factionem sectantur, aduersus Ecclesiam, quae Christum confitetur? Nostros verò homines, qui ab Euangelio non videntur esse alieni, tamen in horribilem securitatem, vel potius caecitatem impellit, vt nemo cogitat, quomodo Euangelium & Christi mediatoris notitia ad posteros conseruari queat. Quid est, quòd Simeon ait de reuelandis multorum cogitationibus? HAEC verba loquuntur de effectibus Euangelij. Nam hoc aperit mentes tac sensus hominum, eosque quasi in speculo spectandos proponit, vt palàm fiat, quid quisque de Deo sentiat. Euangelium enim, quod affert Christus, arguit omnes homines, etiam eos, quos humana ratio sanctissimos, ac prorsus inculpatos esse iudicat, docetque nihil prorsus tam iustum, tam sanctum atque integrum esse, quod Deus approbet. Itaque omnes homines, sine vllo discrimine, reiici à Deo. Hac voce nil potest durius atque odiosius cogitari in auribus eorum hominum, qui praestant virtute, iustitia, potentia, sapientia, & vitae sanctimonia. Sed his multò plus accedit molestiae, cùm audiunt, omnes homines exaequari, atque, vt Paulus ait, omnia concludi sub peccatum & maledictionem, nec magis iustum esse coram Deo sanctum aliquem pharisaeum, quàm meretricem aut publicanum, quibus nihil est flagitiosius. Quid quòd docet Christus, faciliorem aditum ad salutem esse meretricibus & publicanis, quàm pharisaeis, quibus, si ratio iudicet, nihil ad sanctitatem addi potuit. Denique, quod omnium longè odiosissimum est, exaequatis omnibus hominibus, & conclusis sub iugum peccati & mortis, nullum aliud remedium proponit contra peccatum, mortem, diabolum, & iram Dei, nisi Christum, hominum omnium, qui vnquam fuerunt, sunt, & futuri sunt, miserrimum & abiectissimum, à suo ipsius populo cruci affixum, in hunc si quis credit, vt eum agnoscat verè Deum esse, & victorem diaboli, authoremque salutis humanae, eum propterea Deo placere, & iustum reputari, atque idoneum ad vitam aeternam. Hic demum se aperiunt corda hominum, vt vera & falsa sanctitas, quae antea prorsus ignotae fuerunt, palàm fiant. Quòd sanctus aliquis pharisaeus, angelicam magis, quàm humanam speciem praeseferens, neque timet Deum, neque diligit, neque confidit Deo, sed angue peius odit, quando verbum eius & filium de coelo missum, vt pestem auersatur. Interea latro in cruce, aut mulier peccatrix, item adultera, cananaea, publicani, vt Matthaeus & Zachaeus, & alij, cupidissimè amplectuntur Deum in filio suo. Quorum vera sanctitas in corde externa vitae turpitudine vsque ad Christum delituerat omnibus ignota. Quis ante haec tempora credidisset tantum odium Dei in iis esse, qui se vicarios eius & apostolorum successores appellant? Si quis Lynceis oculis praeditus fuisset, tamen in tanta specie sanctitatis, diabolum ipsum, hostem Dei latere non perspexisset: Contra verò sancti & iusti apparent, qui nequaquam tales habiti sunt, atque ab illis, qui soli putabantur sancti, salutem expe­ctarunt. Nunc verò audito Euangelio Christi, cupidè eum agnoscunt suum Dominum & salvatorem, fructusque dignos poenitentia ferunt, Christus enim est lux in tenebris lucens, & abditissima quaeque per verbum suum illuminans. Atque hactenus de testimonio Simeonis dictum est, qui praedixit miserabilem statum pueri Iesu in mundo fore, omniumque eorum, qui in eum credunt. Est enim lapis offensionis, in quem impingit, quidquid in mundo habet aliquid dignitatis, Quo scandalo vulgi quoque maximam partem à Christi notitia satan abducit, propter authoritatem eorum, qui Christo & verbo eius adversantur, vt pauci sint, qui verè & ex animo Christum diligant, eiusque notitiam omnibus rebus & creaturis anteponant. Quale est testimonium Hannae? HOC non exprimit Euangelista nominatim, sed in genere tantùm significat, eam quoque puero Iesu testimonium dedisse, quòd esset promissus ille Dominus, ad redemtionem Israëlis, gratiasque egisse Deo, sicut paulò ante Simeon fecerat, quòd hunc puerum sibi videre licuisset. Quàm latè autem vagatum sit Hannae testimonium, id ex circumstantiis, quas Euangelista diligenter recenset, colligi potest. Nam si à templo nunquam discessit, quò quotidie magna multitudo populi convenit, ergo quotidie, dum vixit, testata est, Regem expectatum iam apparuisse, natum ex Maria, ex stirpe Dauid secundùm promissionem. Neque enim credendum est, Hannam semel tantùm hoc confessam esse praesente puero, sed vnà cum Simeone & caeteris latissimè hanc famam sparsisse, Ac nominatim in textu additur, omnibus dixisse de puero, quicunque expectabant redemtionem Hierusalem. Praeterea fuit prophetissa, hoc est, habens spiritum Dei, quo futura praedixit, Habuit ergo authoritatem apud pios, quòd iudicio non falleretur, quando in cæteris non fefellit. Multos ne existimas Simeonis & Hannę testimoniis credidisse? EVangelista neminem prorsus nominatim appellat, Tantùm de Ioseph & Maria ait, quòd mirati sint ea, quae de puero audiebant. Verùm exempla similia facilè ostendunt, quid maxima pars hominum senserit, quamque fidem his testibus adhibuerit. Nam si Iohanni & ipsi Christo, qui multò plus habuerunt authoritatis, non est creditum, quantò minus Simeon & Hanna profecerunt? Hos proculdubio scribae & pharisaei, totumque sacerdotum vulgus, delirare prae senio dixit. Neque enim verisimile esse, tam miserum infantem, ex parentibus obscuris, nullaque planè dignitate praeditis, ortum, posse regum omnium regem fieri. At si Pilatus, Herodes, Annas, Caiphas, omnesque summi ordines hunc puerum ad se recepissent, summaque cura & studio educassent, ibi verò omnes eum maximi fecissent, imò per vim eripuissent parentibus, tanquam indignis tali filio. Haec opinio à summis & sapientissimis profecta, propter authoritatem etiam illos decepit, qui testimoniis Simeonis & Hannae crediderunt. Quomodo enim poterant sentire, senem & anum plus videre ac sapere, quàm totum collegium sacerdotum, scribarum & pharisaeorum, Deo quotidie servientium? Si enim nostrae aetatis homines usque adeò mouentur authoritate suorum episcoporum & sacrificulorum, qui nullo modo cum illis sunt conferendi propter omnium rerum inscitiam, & summam morum turpitudinem, quid tum accidisse putamus, cùm populus longè maiores illecebras habuit ad assentiendum suis sacerdotibus? Vt autem Simeon & Hanna perseverarunt in sua confessione, nihil offensi vulgi iudiciis & primorum suorum, pluris enim faciebant Spiritus S. testimonium, quàm omnium sapientum toti­mundi, Sic & nos confirmati esse debemus, ne hominum sinistris iudiciis de Christo, à fide & confessione nostra abducamur. Qui enim à Christo deficiunt, ij petram vnicam suae salutis deserunt. Neque vllas, quantumuis splendidas rationes, tantùm apud nos valere patiamur, quantùm Spiritus S. testimonia, in verbo Dei proposita de Christo, à quo ne iota quidem in tota scriptura, de eo testificante, dissentit, vt maximè adversaria pars iactet suam authoritatem, & nostram, quibus nihil est abiectius, extenuet. Quid amplius ex hoc Euangelio petendum est? HActenus ea sunt dicta, quae praecipua sunt, & faciunt ad fidem nostram de Christo confirmandam, id quod est caput & summa salutis nostrae. Nunc illa quoque consideranda sunt, quae ad bonos mores pertinent. Eò pertinet exemplum Hannae, sobriè ac piè viventis, castitatem servantis tum in coniugio, tum postea, incumbens precibus, & serviens templo. Quae omnia tam diligenter Euangelista persequitur, vt essent exemplum singulare cùm caeteris, tum omnibus honestis ac piis matronis. Praecipuè autem, vt testimonium eius de Christo plus haberet authoritatis, ad quem finem omnia caetera sunt referenda. Sicut Ioannes Baptista tam duram vitam in deserto vixit, nullam aliam ob causam, nisi vt eius testimonium, quod perhibebat de Christo, plus apud populum authoritatis haberet. De hoc fine principali bonorum morum loquitur Christus, cùm ait: Luceat lux vestra coram hominibus, vt glorificetur pater vester, qui est in coelis, hoc est, vt homines credant, vos verè esse filios Dei, cùm naturam eius imitamini. Falsa est ergo opinio illorum, qui hinc probare volunt, iustitiam operum mereri gratiam apud Deum. Qua in opinione Hanna ipsam, cuius exemplo impiè abutuntur, nequaquam fuisse, ex ipso Euangelio clarè sequitur. Nam si expectavit redemptionem per Christum, manifestum est, eam suis illis operibus non tribuisse iustitiam, seque propterea dignam iudicasse, quae à Deo approbaretur. Atque hunc ipsum Christum assiduis suspiriis votisque petiuit à Deo, quemadmodum Simeon & caeteri pij. Neque solùm ipsa spem suam in venturo salvatore suo collocauit, verumetiam cæteros omnes hortata est ad eum agnoscendum. Cur igitur exercuit se in bonis operibus, si non credidit se iustam fore coram Deo per haec opera? Usitata haec quaestio est, ad quam rectè instituti facilius respondere possunt. Etsi enim opera non iustificant, tamen sunt necessaria, tanquam effectus iustificationis, ad praestandam Deo obedientiam, & ad exercendam fidem & charitatem, pro singulorum vocatione. Sic Hanna, cùm esset iusta propter fidem, qua Christum expectabat, fecit opera in lege praecepta, sicut Maria & Ioseph, serviens templo, sacerdotibus, & pauperibus, cùm alioqui sola esset, neminemque haberet, cui praeesset, sicut Paulus praecipit viduis, quae solae sunt, vt pauperibus & ministris Ecclesiae serviant in rebus necessariis. Quare exemplo Hannae, Mariae & Ioseph, primùm omnium agnoscamus puerum Iesum, nostrum Dominum, etiamsi totus mundus in eo offendantur. Deinde demus operam, yt fides nostra luceat per bona opera, vt glorificetur pater noster coelestis. AMEN.

Sermo 017

IN DIE CIRCVMCISIONIS DOMINI, EPISTOLA Galatas III. PRius autem quàm veniret fides, sub lege custodiëbamur conclusi, in eam fidem quae revelanda erat. Itaque lex paedagogus noster fuit in Christum, vt ex fide iustificemur. At vbi venit fides, iam non sumus sub paedagogo. Omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est per Christum Iesum. Quicunque enim per Christum Iesum baptizati estis, Christum induistis. Non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus neque foemina, Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu. Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis, & secundum promissionem haeredes. Quis est status? VIDETUR HAEC EPISTOLA, VT PLERAEQUE ALIAE, propter collationem cum hodierno Euangelio coniuncta esse, quia loquitur de abrogatione legis, cuius praecipuus ritus fuit circumcisio, & de institutione nouae ceremoniae, videlicet baptismi, qui in locum circumcisionis successit, nec relinquit amplius discrimen inter homines, sed omnes simul exaequat. Quocunque autem consilio hic textus in hunc diem translatus est, dignus certè est, qui in Ecclesia sit notissimus. Docet enim de praecipuis articulis Christianae & spiritualis doctrinae, de usu legis, de discrimine legis & Euangelii, quomodo beneficia Euangelii consequamur: de baptismo: de universali vocatione omnium hominum ad unicam Ecclesiae societatem, &c. Haec ita scitu necessaria sunt, vt sine his ignorentur omnia, quae salutis nostrae sunt fundamenta. Nam hanc vnam ob causam Iudaei, ad quos promissiones maximè pertinebant, salute exciderunt, quia nec legem, nec Euangelium intelligere voluerunt, nec Christum eiusque beneficia agnoscere, nec ferre, vt gentes incircumcisae, & sine lege, communia cum Iudaeis beneficia consequerentur. Eademque causa est, cur omnes alij pereant, quicunque Christum cum sua doctrina non admittunt, ex qua sola & verus usus legis intelligitur, & quare Christo, & Euangelii gratuitis beneficiis omnino opus fuerit. Quare haec doctrina solius Ecclesiae Christi propria est, quae vocem Christi audit, ac totum mundum aliter sentire sinit, qui lucem filii Dei fugit, ac tenebras suas defendit. Est enim caecus, & caecorum more tenebris magis gaudet, quàm luce. Nos verò omnibus rebus relictis, hanc Pauli doctrinam amplectamur, quae sola nobis veram ad salutem viam ostendit. Quid primùm docet? GRAuissimè disserit de iustitia, quae est ex fide Iesu Christi sine operibus legis, quae doctrina, cùm sit caput & cardo salutis humanae, maximè urgetur à Paulo, maximè verò Rom. 4. & Gala. 3. vbi praecipuas demonstrationes colligit, quibus hanc doctrinam confirmat. Etsi autem per eam non tollitur lex, sed potius stabilitur, tamen hic valde lubricus est Satan, cum mundo suo, fingitque obiectionem qua elabi, & hominibus suo more imponere conatur, quemadmodum facit, siquidem eos incautos atque oscitantes deprehendit, quo artificio decepti Galatae quoque à Pauli doctrina defecerant. Si, inquit, hoc verum est, quòd sine lege homines fiunt iusti coram Deo, quorsum igitur data est lex? Nonne & absurdum & manifeste impium est, dicere, quòd Deus legem suam frustra dederit? Hic est ille angelus lucis, valde religiosus, qui verbum Dei per verbum Dei tollere novit, apud eos, qui distinguendi artem non didicerunt. Sic & hoc tempore cum operibus detrahitur iustitia coram Deo, continuò obiicitur, opera damnari, quando ad iustificationem nihil valeant. His ergo obiectionibus ut occurratur, discrimen legis & Euangelii necessarium est, non propter diabolum & ministros ac sectatores eius, qui calumniandi, non discendi studio fingunt obiectiones, sed propter infirmos, & nondum satis institutos, vt hi vtriusque doctrinae vsum rectè intelligant, nec adversariorum argutis sophismatis offendatur. Neque enim possunt non moueri, cùm audiunt legi Dei detrahi per doctrinam Euangelii. Quis enim, si timet ac diligit Deum, aequo animo ferre potest, legem Dei contemni? Propter hos igitur instituendos necesse est discerni legem ab Euangelio, deque vtriusque doctrinae vsu disertè doceri in Ecclesia. Quis est ergo vsus legis? PRimùm non est ille vsus, quem homines suo iudicio fingunt: quòd videlicet data sit, vt per eam coram Deo iustificemur. Neque enim auditores, sed factores legis iustificantur. Nemo autem facit legem, ergo nemo per legem iustificari potest. Si enim faceremus legem, nihil omnino in nobis vitii reliquum esset, quod manifestè falsum est. Praeterea frustra datae essent promissiones de Christo, cuius hoc vnum est officium, vt ipse pro nobis legi satis faceret, nostrorum peccatorum onus in se reciperet, iustitiam suam nobis donaret, &c. Horum nihil omnino opus esset, si per legem esset iustitia, Sicut & Paulus argumentatur Gala. 2. Si per legem est iustitia, Christus frustra mortuus est: Aut Christus est causa iustitiae, aut lex. Sed solus Christus est causa iustitiae cum suis beneficiis, ergo lex non est causa. Secundò cùm lex non sit data ad iustificandum, non sua quidem culpa, sed hominum, quorum natura legi repugnat, quaerendae sunt aliae causae, cur data sit. Neque enim potest fieri, vt frustra data sit, praesertim tanta cum pompa & ingentibus miraculis, quae circa legis promulgationem acciderunt. Has igitur causas Paulus exponit, ac de principali causa antea dixit, quòd data sit propter transgressiones, hoc est, ad ostendendas & arguendas transgressiones. Haec enim phrasis ex aliis locis exponenda est, vt ex prima ad Timotheum primo, vbi dicit Paulus, legem iniustis positam esse: & Rom. 3. Per legem cognitio peccati, ad arguendam & confundendam mundi iustitiam. Hinc duplex vsus legis colligitur. Primùm enim data est ad coërcendos improbos civiliter, ne pro libidine sua praecipites ruant in omnia scelera, & civilis disciplina conseruandae humanae societati necessariam labefaciant, quemadmodum videmus fieri, vbi non severè puniuntur delicta. Secundus vsus legis est spiritualis, cùm intus arguitur conscientia plena transgressionibus aduersus legem Dei, vt agnoscat eas, & magnitudinem irae Dei intelligat, quae notitia nequaquam est ociosa, sed parit in animis ingentes terrores, & nequaquam tolerabiles, si diu durent, nec in tempore succurrant solatia ex promissionibus gratiae petita. Præter hos duos vsus, peculiaris quidam fuit apud Iudaeos, de quo in principio hodiernae epistolae Paulus loquitur, scilicet politia populi usque ad Christum. Ait enim: Priusquam veniret fides, sub lege custodiebamur, conclusi in eam fidem, quae revelanda erat. Hoc est, Lex ante exhibitum Christum, quem respicit fides, veluti sub custodia continuit populum, ne dissiparetur ante Christum, atque ita ignoraretur, vnde Christus expectandus esset. Postquam igitur Christus exhibitus est, lex quoque abolita est, vt non amplius concluderet populum, tanquam carcer, fide iam revelata, hoc est, Christo ex- hibito, qui per fidem expectabatur. Iam enim erat tempus, vt diruta maceria, quae antea Iudaeos & gentes seiunxerat, omnia fierent communia. Quia ergo lex ad tempus data fuit, & ad illud tempus, quo Christus revelatus est, sequitur, non oportere eos, qui sunt ex fide Christi, cogi sub iugum legis, quemadmodum apostoli in synodo Hierosolymis habita pronunciarunt. Errarunt ergo pseudoprophetae, qui Galatis persuaserunt legem Mosi esse necessariam, & manere etiam post Christum. Quomodo nos rectè vtemur his verbis Pauli? NON solùm in historia certum tempus praescriptum est finiendae legis, & inchoandi Euangelii, quae res tantùm ad Iudaeos pertinebat, verumetiam in usu, qui ad omnes homines attinet, quicunque saluantur. Nam in horum quoque animis principio per legis vocem excitari necesse est sensum peccati, irae Dei & maledictionis aeternae. Quòdque hoc ita sit, exempla sanctorum ostendunt, vt Iob, Hieremiae, Dauidis, & aliorum in psalmis, qui pleni sunt miserabili gemitu, qui oritur ex conspectu peccati & irae Dei. Et Paulus exclamat: O me miserum hominem, quis me liberabit à corpore mortis huius? Nam quod volo, non facio, & quod nolo, hoc facio. Sed in hoc sensu tristissimo nequaquam est resistendum: efficit enim meram desperationem, quae est murmuratione & impatientia aduersus Deum. Postquam igitur lex apud nos efficit animum, cognitione peccati & irae Dei perterrefactum, tempus est, vt meta ei praescribatur, quam ne transiliat, Euangelium è regione addendum est, quod contra terrores legis rursum erigat nos & consoletur promissione gratiae in Christo. Hoc modo tempora legis & Euangelii in usu distingui necesse est. Quod quidem in docendo ac discendo non est magni negotii, sed tum, cùm in terroribus per legem incussis versamur, idem praestare, hoc opus, hic labor est. Et tamen omnino praestandum est, si salvi & incolumes esse volumus: Nam ideo perit Cain, Saul, Iudas & similes, quia in legis effectibus resistunt, nec contra terrores se erigunt fiducia mediatoris Christi, qui serpentis caput contriturus erat. Sed Dauid non resistit in suis terroribus, semper enim attollit se, & misericordiam Dei apprehendit: vt cùm ait, Apud Dominum misericordia & copiosa apud eum redemptio. Cùm ergo anguntur sancti & trepidant, ibi legem sentiunt, & iudicium eius iratum, ac terrore plenum. Cùm autem erigunt se, & spem optimam concipiunt, freti misericordia Dei, tunc legis iudicio opponunt iudicium Euangelii contrarium. Deus enim propter filium promisum & exhibitum sustulit illam maledictionem, qua lex totum genus humanum damnauerat. Ex his omnibus apparet, legem oportere praecedere iustificationem, sed non esse causam iustificationis, quae tota in fide promissionum de Christo sita est. Sine lege enim arguente nemo intelligit, quantopere indigeamus Christo, multò minus optare eius auxilium potest, sed arbitrantur homines, se esse iustos externa disciplina, aut si sentiunt se peccasse nonnihil, tamen sperant se suis viribus Deum facilè placare posse. Quare Paulus vocat legem paedagogum in Christum? VT verum usum legis tam apta similitudine magis ostendat. Est enim idem planè officium legis, quod paedagogi. Is enim adhibetur puero, vt eum doceat, moneat, & coerceat, sua sponte propter rationis & ingenii imbecillitatem nihil intelligentem. Non ergo perpetuum est paedagogi dominium in puerum, sed dum puer est, seque ipsum regere non potest. Cùm ergo per aetatam & rationem doctrina confirmatam aptus est ad obeundam haereditatem, tum remoto paedagogo fit liber, haeres ac dominus bonorum, à patre acceptorum. Ita Deus nos stultos, quod ad carnalem naturam attinet, subiicit legi, tanquam paedagogo, instituendos, monendos, & coërcendos, non ut semper in hac servitute simus, sed vt hoc modo quasi domiti, abiecta naturali ferocia, apti simus ad amplectenda beneficia patris coelestis, quae nobis in filio offeruntur. Quamobrem libenter ferendum est iugum legis ad tempus, propter tanta commoda, quae ex ea capimus, quamvis sit durum, & penè intolerabile carni, sicut nihil est puero molestius, quàm paedagogus, quem si in sua potestate haberet, caederet eum potius, quàm ab eo caederetur. Sed si verè intellegeret, quantos fructus ex paedagogi officio caperet, tanto eum amore prosequeretur, quanto in odio nunc sunt paedagogi apud pueros, suo, non paedagogorum vitio, si modo verè sunt paedagogi, sicut legem odit caro, suo, non legis vitio. Nihil autem potuit amplius excogitari hac similitudine ad verum usum ac finem legis declarandum. Sicut enim paedagogus, si verè hoc nomine dignus est, tunc cùm maximè irasci videtur, revera non irascitur, facit enim hoc studio pueri, vt eum servet, ne libidini suae indulgens male pereat. Ita & lex cùm accusat, arguit, damnat, nequaquam hoc facit perdendi nostri causa, sed servandi. Sic autem nos servat: tradit nos Christo, sic informatos, vt omni ferocia deposita, libenter eum cum suis beneficiis amplectamur, simusque apti ad bona, quae per eum nobis parta sunt, administranda, vt remissione peccatorum, iustitia, donis spiritus, & aliis coelestibus beneficiis non abutamur, vt ij faciunt, qui securi, & lege nunquam territi, vixerunt. Omnino aurea est haec sententia, & usum legis ita describit, vt meliùs non possit. Et tamen à paucissimis intelligitur, quomodo lege rectè vtendum sit, qua totus mundus abuti solet, vel ad statuendam iustitiam hypocriticam, vel ad desperandum. Contrà vtrunque errorem notandum est, quod Paulus de causa finali addit. Quænam est illa? VT ex fide justificemur. Hæc verba ostendunt, etiam ipsius legis divinae voluntatem & sententiam esse, vt à Christo petamus auxilium contra maledictionem, qua nobis veluti calcar addit ad quaerendum eum, in quo benedictio promissa est, quae sola fide apprehendi potest. Ac propterea inquit Paulus, vt ex fide iustificemur. Lex enim, quasi manu ducit nos ad Christum, vt hunc fide amplectentes consequamur eius iustitiam, qua accepti simus Deo. Hoc modo enim benedicitur nobis à Deo, contra maledictionem, nec vllo praeterea, vt nihil intersit inter haec dicta: fide iustificamur & sola fide iustificamur. Nam etiamsi exclusiua particula, declarandi causa addita, omittatur, tamen eadem erit sententia. Paulus enim opponit iustitiam fidei iustitiae legis, sive operum, & illam solam valere significat apud Deum. Hinc apparet stultitia istorum, qui nos ex alto rident, quia dicimus, solam fidem iustificare coram Deo, hoc est, per solam misericordiam, quae fide apprehenditur, nos acceptos fieri Deo. Nam qui hoc negant, ij negant nos per solum Christum placere Deo, & iustos reputari, qui cum esset aequali potentia & maiestate cum patre, tamen se inter patrem & nos miseros homines, volente patre, cùm omnia cum eo communia habeat, interposuit, ac recepta in se omni culpa nostra, iudicio patris satisfecit in suo corpore immolando, nobisque iustitiam suam donavit, & vitam pro morte, gratiam pro ira impetravit. Hanc fidem cùm adepti sumus, tum adeò non sumus sub paedagogo nostro, hoc est, sub lege, vt ipsa lex ulterius pronunciet sibi satisfactum, seque nihil amplius requirere, cùm nos ad Christum, eiusque iustitiam & obedientiam adduxit. Idem in hodierno Euangelio docetur ipso facto: Puer enim circumciditur, seque legi nostra causa subiicit. Deinde imponitur ei nomen Iesus non ab homine datum, sed à Deo patre, vt hoc auxiliatore liberi essent omnes, quicunque eum agnoscerent, à legis paedagogia. Nam ideo circumcisus est, & caetera omnia in lege mandata perfectè impleuit, vt ipse legi finem imposuerit. Quicunque ergo sunt in Christo, eumque vnum auxiliatorem suum constituunt, ij non sunt sub lege, sed iam sub gratia Rom. 6. Quanquam enim ea, quae legis sunt, faciunt, tamen id non fit ex coactione legis, eiusque paedagogia, sed per spiritum adoptionis, in Christo Iesu, non vt servi, metu aut spe mercedis adducti, sed vt filii & haeredes Dei, vt sequitur. Quomodo hanc tantam dignitatem adepti sumus? VTrunque docet sequens sententia, & quòd simus filii Dei, & quomodo. Ait enim Paulus, ideo nos non esse sub paedagogo, quia sumus filii Dei, sumus autem filii Dei, quia in Christo sumus. Sumus autem in Christo, quia in eum baptizati sumus. Haec pauca verba inexhaustum fontem omnium consolationum spiritualium continent: Nam vt maximè vellet lex, paedagogus noster, crudeliùs nos tractare, pro nostro merito, tamen cùm Deus sit pater, & paedagogum in sua manu habeat, facilè prohibebit eius saeuitiam, suum in gremium nos recipiens. Sic nec caetera mala vllam in nos potestatem retinent, nam mors, infernus, diabolus, solius paedagogi opera nos captare possunt, in gremium patris isti carnifices venire non audent: Neque enim alibi, quàm in iudiciis, quibus lex praeest, locum habent. Ex manu igitur iudicis reum damnatam accipere possunt, ex manu patris nullo modo. Itaque & Christus ait: Nemo eripiet quemquam ex manu patris mei. Sumus autem filii Dei, non quia digni, iusti, potentes, nobiles, sapientes, circumcisi, aut incircumcisi, viri aut foeminae sumus, sed quia sumus in Christo, quod fit per fidem, vt Paulus ait, hoc est, cùm credimus eum esse unigenitum Dei filium, & propter hunc nos quoque in gratiam receptos esse pro filiis. Sic & Iohannes ait: Quotquot autem receperunt eum, iis dedit potestatem, vt fierent filii Dei, credentibus in nomen eius. Sed ô nos lapides, omnique ferro duriores, qui haec nequaquam tanti facimus, quanti fieri debebant: Quis enim hanc dignitatem verbis consequatur, quòd nos natura filii diaboli sine nostro labore facti sumus filii Dei, per unigenitum eius filium, siquidem in eum credimus? O insaniam & caecitatem hominum, qui hoc beneficium recusant, & sua ipsorum opera id consequi volunt, vt sint filii Dei, non per fidem in Christum, quem Paulus ita dicit nostrum factum esse, vt in baptismo cum induerimus. Quid autem potest nobis esse propius, quàm vestis nostra? Hac non solùm vndique cingimur, sed etiam tegimur, ornamur, calesimus, nullo inter vestem & corpus spacio relicto. Sic Paulus illustri metaphora nos monere voluit, vt crederemus, omnia, quae in Christo sunt, nostra esse. Potentia eius infinita cingit nos adversus diabolum, Innocentia & iustitia eius tegunt nos aduersus aestum irae & iudicii Dei, Vita eius conseruat nos contra horrorem mortis, Donis spiritus sui ornat, corroborat nos ad vitam aeternam. Haec omnia fiunt in baptismo, in quo hoc pactum nobiscum initur, non nostro, sed Dei instituto, sicut olim per circumcisionem cum Iudaeis, quibus in circumcisione promittebat Deus, quòd vellet esse Deus & protector eorum, & pro maledictione eis conferre benedictionem in semine venturo. Vtrique autem, & veteri & nouo testamento, suum signum aptè convenit. Circumcisio enim acerba fuit, baptismus amabilis. Hinc sequitur id quod Paulus addit de sublata robailia. Cùm enim baptismi nullum sit discrimen, sed eodem baptismo omnes baptisentur, necessariò sequitur inter baptisatos nullam esse praerogatiuam, sed omnes pariter fieri participes beneficiorum Christi, & filios Dei. Deus enim est indivisus, Christus est indivisus, idem est Euangelium, eadem fides, idem baptismus omnium. Quare haec discrimina sexuum, aetatum, generum, nationum, ordinum, officiorum, quae sunt in hoc mundo, nihil omnino pertinent ad illam vitam, in qua omnes per legem territi, per Euangelium erecti, per fidem Christo insiti, eiusque donis in baptismo ornati vnum sumus. Quaecunque igitur sit nostra in hoc mundo conditio, ea nec promovet, nec impedit nos ad salutem, sed in solo Christo sunt omnia. Is est saluator omnium, quicunque credunt in eum, cuiuscunque sint generis, ordinis, sexus, aetatis, &c. Vt ergo iustitia, sapientia, dignitas, & alia dona nostra nihil ad hoc conferunt, vt fiamus filii Dei, ita iniustitia, insipientia, indignitas, & aliae infirmitates nostrae non debent nos deterrere, quò minus credamus nos propter Christum esse in gratia, & propter eundem esse haeredes benedictionis, non minus, quàm si ex Abraham, cui haec promissa est, nati essemus. Nam sine hac fide nihil profuit Iudaeis, quod fuerunt posteri Abrahae. Credamus ergo promissioni, vt haereditatem Abrahae promissam consequamur. AMEN.

Sermo 018

EVANGELIVM IN DIE CIRCVMCISIONIS DOMINI. Lucæ II. ET postquam consummati sunt dies octo, vt circumcideretur puer, vocatum est nomen eius IESVS, quod vocatum erat ab Angelo, priusquam in vtero conciperetur. Quis est status huius Euangelij? SIMPLEX QVIDEM ET BREVIS EST HISTORIA, sed res magnas continet, sicut omnia, quae in sacris literis simplicissimè narrantur, sine vllo cultu orationis, cuius simplicitate ratio decepta, minus attentè rerum magnitudinem considerat. Duo autem sunt loci praecipui, quos in hoc Euangelio diligenter meditatos habere convenit. Vnus de circumcisione & usu eius, Alter de nomine Iesu, quod inditum est puero non humano arbitrio, sed diuino mandato. Vterque autem locus explicat officium Christi, ad quod missus est in hunc mundum. Quod officium rectè intelligere, est caput salutis humanae. Quicumque enim officium Christi novit, is Christum novit, quae notitia est ipsa salus & vita aeterna, vt saepe iam dictum est, sicut Christum non nosse, eiusque personam & officium non intelligere, est causa mortis & damnationis aeternae. Quamobrem summum operae precium est, hanc historiam de circumcisione, qua nihil potuit esse breuius, non ex sua simplicitate metiri, vt vulgus hominum solet, sed ex rerum magnitudine, quas Spiritus Sanctus tegit verborum exilitate, vt sapientiam mundi pudefaciat, bonosque ac simplices animos, qui summa cum humilitate libenterque se ei subiiciunt, erudiat. Ac si in caeteris artibus parum utilliter is discit, qui suo potius iudicio nititur, quàm magistri, multò minus in his mysteriis, extra mundi captum positis, proficimus, nisi absque vlla dubitatione, & controversia, magistro horum mysteriorum, & interpreti Spiritui Sancto assentiamur. Quid fuit circumcisio? Fuit cerimonia, diuinitus instituta, & Abrahae posterisque eius secundùm carnem mandata, in testimonium, quòd Christus ex semine Abrahae venturus esset, in quo omnibus gentibus benediceretur. Quemadmodum in novo testamento, cuius populus nos sumus, spiritualis posteritas Abrahae, baptismus est cerimonia à Deo per filium eius, verum Deum atque hominem, instituta, vt sit certum testimonium eius pacti, quod Deus nobiscum in filio suo incarnato pepigit, quòd velit nobis esse propicius propter filium suum, & donare nobis Spiritum Sanctum, qui nos renouet in sanctificationem & vitam aeternam. Sicut & coena Domini est cerimonia, diuinitus per filium Dei instituta, in certum testimonium, quòd corpus suum pro nobis tradiderit, & sanguinem suum pro nobis effuderit in remissionem peccatorum. Sicut autem humana ratio in impiis hac nostra aetate offenditur cerimoniis novi testamenti, vt nihil magis absurdum esse putet, quàm res tantas eis tribui, cùm in baptismo nihil nisi paululum aquae videat, in coena nihil nisi parum vini & panis: Ita olim circumcisio, qua, si rationem consulas, nihil deformius fingi potuit, totum orbem terrarum offendit, vt Iudaei omnium gentium ludibrio essent expositi, quòd rem per se turpem facerent, deinde pro singulari & praecipuo cultu Dei haberent. Sed quemadmodum Iudaei freti mandato Dei libenter tulerunt gentium ludibria, ita nos quoque impiorum hominum subsannationes contemnere debemus, & mandato Dei suum honorem tribuere. Usitatum est enim mundo, qui hanc sapientiam à suo principe diabolo didicit, ridere omnia opera Dei, suaque duntaxat admirari, atque in summo precio habere. Ac mirum est, homines usque adeò sibi non constare, vt in caeteris rebus non tam res ipsas, quàm autores earum intueantur, easque pro autorum dignitate metiantur; sed in operibus Dei non Deum authorem magis, quàm opus ipsum contemplentur, sub quo tamen latet infinita virtus Dei, ad confundendam potentiam mundi & diaboli. Vbi instituit Deus circumcisionem? GEnesis 17. scriptum est multis verbis, quemadmodum Deus apparens Abrahae foedus cum eo pepigerit, de multiplicatione seminis eius, & defensione, & hoc pactum per circumcisionem adhibitam confirmauerit. Neque verò vlli hominum tale quiddam in mentem venire vnquam potuisset, imò ne angelis quidem in coelo, sed Deus ex sua sapientia pactum, quod cum Abraham fecit, confirmare hoc modo voluit. Cunque is in summa stultitia sit longè sapientior, quàm nos in summa sapientia, meritò profectò hunc ei honorem tribuimus, vt statuamus nihil planè deesse operibus eius, nihilque his melius, nihil sanctius, nihil sapientius, nihil denique humano generi salutarius cogitari posse, quidquid vel nostrae, vel aliorum hominum rationi videatur, quae ne suas quidem proprias vires, aliaque longè minora intelligit, quantò minus summa Dei opera assequi potest? Cedendum est iudicio Dei, eique simpliciter obtempe-randum. Sic fecit Abraham, cui nos nullo pacto conferendi sumus virtute, sapientia, & aliorum donorum magnitudine. Neque enim coepit secum disputare accepto mandato de circumcisione, sapienter ne an stultè id fiat, si circumcidatur, sed dictum factum, abiit, se omnemque familiam suam circumcidens, sicut Deus praeceperat. Itaque propter hanc insignem obedientiam erga Deum tantopere hunc virum commendat scriptura, quem Deus omnibus piis exemplar esse voluit, & patrem omnium in se credentium. Hunc ergo potissimum nobis proponamus, quem omni studio imitemur, nec assentiamur fanaticis spiritibus, qui magnam quandam sapientiam ostentant in suis blasphemiis, quibus indignissimè afficiunt sacramenta & ordinationes diuinas, cùm id stultissimo cuique & agrestissimo sit facilimum. Illa verò sapientia digna est pio & Christiano homine, libenter in gloriam Dei suam ignorantiam fateri, verboque eius simpliciter assentiri, cuius veritas neminem vnquam fefellit, sed propriae imaginationes quàm plurimos. Quis fuit vsus circumcisionis? Sus principalis fuit, vt retineret in omnibus posteris Abrahae memoriam eius pacti, quod Deus fecit cum Abraham, atque vt singuli foedus illud ad se pertinere crederent, quo promiserat Deus, se fore Deum ac defensorem Abrahae, totiusque seminis eius in sempiternum. De hoc vsu manifesta sunt verba in Genesi: Circumcidetur inter vos omne masculinum, & circumcidetis carnem praeputii vestri, vt sit in signum foederis inter me & vos. Item, Masculus, cuius praeputii caro non fuerit circumcisa, delebitur cum anima sua de populo, quia pactum meum irritum fecit. Habuit ergo magnam vtilitatem circumcisio in semine Abrahae carnali, siquidem Deus damnauit incircumcisos, & circumcisis promisit se defensorem fore. Quicunque igitur huic promissioni, cui adhibita est circumcisio, crediderunt, hi Deum habuerunt propicium eiusque misericordia, in semine Abrahae, hoc est, Christo, saluati sunt. Nam sine fide, quae apprehendit promissionem, circumcisio nihil profuit, quemadmodum nec nostra sacramenta prosunt iis, qui promissioni non assentiuntur, quae omnium sacramentorum praecipua pars est. Hanc enim sacramenta debent in animis confirmare. Sicut de coena inquit Dominus: Accipite & comedite, item bibite, & facite hoc in mei commemorationem, qui pro vobis corpus meum trado, & sanguinem meum pro vobis fundo in remissionem peccatorum. In hanc sententiam scribit & Paulus de circumcisione Rom. 4. Abraham, inquit, iustificatus est apud Deum, cùm promissioni credidisset. Sigillum autem circumcisionis accepit in obsignationem fidei, quae imputata est ei ad iustitiam, quam adhuc in praepucio habuerat. Tulit igitur circumcisio iis, qui promissioni crediderunt, fructus longè maximos, vt fierent filii Dei, iusti, sancti, omniumque bonorum coelestium haeredes, quae olim per Christum reuelanda erant mundo. Quae immensa beneficia omnia in nostris quoque sacramentis, ac multò clarius, offeruntur iis, quicunque promissioni, cuius illa sigilla sunt, vera fide assentiuntur. Atque hic rursum obstandum est argumentis carnalibus, quibus ratio omisso verbo Dei multos euertit, eôque redigit, vt dubitent, quomodo res tantae tam leuibus, vt apparet, instrumentis effici in nobis possint. Nos verò laeti esse debemus, & Deo gratias agere, quòd sua beneficia nobis communicat, tam modico & exiguo labore nostro atque impendio, idque propterea, vt magis verbum & promissionem eius, quàm pompam cerimoniæ intueremur. Itaque Deus consultò fugit omnem splendorem in oculos incurrentem, in suis beneficiis longè maximis. Nam quid minus splendidum est, quàm filii eius conditio, in carne revelati? & tamen in hac infirmitate latent res tantae, quantas nec coelum, nec terra comprehendit. Fide igitur opus est, quae non externam pompam, sed verbum Dei, res magnas promittens, intuetur. Atque vt plus auctoritatis habeat promissio, minas etiam addit adversus eos, qui non credunt. Vt in circumcisione: Omnis masculus, cuius praeputium circumcisum non fuerit, tolletur de populo, quia irritum fecit pactum meum. Cunque sit eadem ratio omnium sacramentorum, idem de nostris intelligi debet, quod Deus aeternam poenam minatur omnibus, quicunque sacramenta eius negligunt, atque contemnunt. Hic enim contemptus duo ingentia peccata continet: Vnum, quòd mandatum Dei contemnitur, Alterum, quòd promissio eius irrita sit, hoc est, quòd Deus in suo verbo mendacii accusatur. Quid significauit circumcisio? Significatio est vsus eius minus principalis. Est autem in hoc quoque vsu circumcisio non dissimilis baptismo, in quo mersio mortificationem significat veteris hominis, quo abolito nouus homo succrescit, Deo placens. Ita circumcisio significauit, veterem illam carnem, quam à parentibus propagatam accepimus, amputandam & abolendam esse, totamque naturam restitui ac renovari oportere. Deinde significauit effectus mortificationis, totamque poenitentiam, qua repugnant pii affectibus carnis, & erigunt se fiducia pacti diuini ad obediendum Deo. De hoc vsu extant multae passim sententiae in Mose, prophetis, & alibi, quibus iubemus circumcidere corda, hoc est, poenitentiam agere, & omissis studiis carnalibus obedire verbo Dei. Porrò in hoc quoque vsu necessario apprehenditur promissio de Christo, ex semine Abrahae nascituro, sine cuius notitia & gratia mortificatio veteris hominis, & instauratio naturae non procedit. Ad hoc enim promissus est humano generi, tandemque exhibitus, vt impleret illud, quod in pacto circumcisionis promisum fuit, & quod circumcisionis typus significauit. Quocirca Christo exhibito iam desiit circumcisio, totusque ille cultus veteris testamenti, qui continuit populum suis legibus vsque ad Christum, sicut Paulus ad Galatas copiose disputat, vbi legem appellat paedagogum vsque ad Christum; qui locus, quanquam rectè accommodatur in genere ad disciplinam, tamen primè loquitur de lege Mosi, sub qua vixit populus veteris testamenti, tanquam sub paedagogo, vsque ad Christum, qui sublato iugo legis in libertatem nos asseruit, ne amplius illis vinculis teneremur, etiamsi Iudaei essemus, multò minus, cùm simus gentes. Sicut autem illius populi, sub lege contenti, durior fuit conditio, ita etiam duriorem habuit ceremoniam circumcisionis; nos verò molliores ac suauiores habemus, vt sacramenta respondeant doctrinae, qua nihil est miseris conscientiis delectabilius. Quare Christus se circumcisioni subiicit? Totum legis officium est in peccatores, ad damnandum veterem hominem, qui conceptus est & natus in peccato, vt per Christi gratiam renouetur natura. Cùm ergo Christus ex Spiritu Sancto conceptus, & ex Maria virgine natus sit sine vllo peccato, prorsus liber & immunis fuit ab onere legis. Sed tali pontifice ac Mediatore nobis opus erat, qui cùm peccata propria nulla haberet, nostra in se recipere posset, & qui legi nihil debebat, nostra causa legem impleret, quam nemo hominum implere potuit, vt Petrus in Actis testatur. Vt igitur cætera mala nostra omnia, ita etiam onus legis, nobis intolerabile, Christus suis humeris imposuit, quemadmodum Paulus in Galatians 3 scribit. Secundò etiam propter charitatem circumcisioni & aliis legibus se subiicit, ne Iudaeos adhuc infirmos offenderet. Nondum enim erat tempus, vt inchoaret opus, ad quod venerat, legemque abrogaret, quemadmodum postea accidit. Neque verò cogitandum est, etiam infantem Christum praeter voluntatem eius contigisse, vel in circumcisione, vel in aliis rebus omnibus, vt alii infantes multa invitum ferre coguntur. Christus enim etiam in infantia sua fuit Deus aequalis Patri, sine cuius voluntate fieri nihil potuit. Omnia ergo, quae secundum legem nostra causa passus est, consulto passus est, non coactus. Ex hoc loco & consolationem & exemplum capere debemus. Consolationem adversus tyrannidem legis, eiusque maledictionem, quae cùm nos terret, ac desperare iubet, tum continuò Christus per fidem prehendendus est, qui se apud Patrem pro nobis interponat cum sua obedientia, qua totam legem impleuit, nobis hanc impletionem propriam fecit, quicunque in eum credimus: Nec alia ratione vim legis evadere possumus. Exemplum verò est, vt nos quoque propter charitatem plura faciamus, quàm debemus, hac tamen lege, ne quid contra Deum committamus, qui super omnia est diligendus. In caeteris omnibus ratio infirmorum etiam atque etiam habenda est, ne offendantur. Qui autem sint infirmi, alibi dictum est, neque enim contumaces hypocritae, & hosts veritatis, inter infirmos sunt numerandi. Dic iam de nomine lesu, qui est alter locus Euangelij. Magnum est discrimen inter nomen huius pueri & aliorum, quibus humano arbitrio nomina imponuntur, à quibus saepe tota eorum vita dissentit. At nomina divinitus imposita, siue expresso, siue tacito & arcano mandato, rem ipsam secum afferunt, personarumque officia certò demonstrant. Sic Deus Abrahae nomen facit, & patriarcham Iacob Israel appellat. Sic Baptistae quoque nomen ex praescripto Dei imponitur, & Petro. Sic aliorum quoque nomina ali- quando sunt fatalia, vt arcana quadam voluntate Dei imposita esse videantur. Itaque in manifestis mandatis ratio quoque additur. Vt cùm Deus Abrahae nomen nouum imponeret, addit causam, "Quia eris," inquit, "pater multarum gentium." Cùm angelus cum Iacob luctatus esset, eumque Israel appellaret, reddit rationem, "Quia Deum vicisti." Sic filius Zachariae & Elizabeth Ioannes nominat, et additur ratio, "Quia praeibit ante faciem Domini, ad parandam Domino plebem voluntariam, ad conuertenda corda patrum in filios," &c. Id est, afferet verbum gratiae de Domino & Salvatore exhibito, aduersus verbum irae Dei, in lege propositum. De hoc officio Ioannis loquitur Christus, cùm ait: "Lex & prophetae usque ad Iohannem." Item, "A diebus Iohannis regnum coelorum vim patitur, & violenti rapiunt illud." Atque haec non solùm de illo tempore, quo Iohannes in Iudaea ad Iordanem docuit, accipiendum est, sed in omnibus, qui saluantur, rem ita geri necesse est, vt, cum per vocem legis sunt perterrefacti, deinde audiant Iohannem, Euangelii doctorem, qui monstrat Agnum Dei, tollentem peccata mundi, & baptizantem Spiritu Sancto & igni. Propter haec omnia nomen hoc ei impositum est ab angelo, priusquam conciperetur in vtero Elizabeth. Ita Christus, cùm eum apostolum, cui prius nomen Simoni fuerat, Petrum nominat, rationem huius mutationis addit, "Quia dat ei claves regni coelorum," hoc est, potestatem docendi Euangelii de Christo, qui est unica petra salutis, super quam ita fundata est Ecclesia, vt ne portae quidem inferorum eam euertêre possint. Iam si ministrorum nomina non fuerunt ociosa, vt Iohannis, Petri, & caeterorum, quanto minus ipsi Domino frustra suum nomen & sine gravi causa impositum est? Quae est igitur causa huius nominis? Hanc manifestè exponit angelus Matth. 1. Quia, inquit, saluabit populum suum à peccatis suis, Nomen enim Iesu salvatorem seu liberatorem significat. Longè autem discernit angelus hunc liberatorem ab omnibus aliis. Nullus enim inueniri potuit, qui seipsum à peccato & morte saluare posset, quantò minus caeteros? Mansitque totum genus humanum inde vsque à primis parentibus sub maledictione & ira Dei. Solus hic filius Mariae donatus est nobis à Deo, vt esset Saluator, vt exoneraret nos peccato, vt pro eo ipse pateretur, vt iram patris sui placaret, vt legi, morti, diabolo ius suum adimeret, vt sua iustitia aeterna & Spiritu Sancto nos ornaret. A tot tantisque malis liberare nos filius Dei voluit per suam incarnationem. Meritò ergo hoc nomen accepit, vt Iesus, id est, Saluator diceretur. Cuius suavitatem coetus Antichristi in fel amarissimum, venenumque praesentissimum conuertit, Christum Dominum, non vt Saluatorem, sed vt tyrannum quendam crudelissimum depingens, quem nostris stultis atque ineptis operibus & sanctorum intercessione placare nos oporteat. Contra hoc sathanae ministerium, quo lex in Euangelium, & Euangelium in legem transformatur, cum aeterno animarum exitio, solum nomen Iesu nos tueri potest, quo admonemur de officio filii Dei incarnati, & quonam sit animo erga nos affectus. Venit enim, non vt perdat nos antea perditos, sed vt saluet ac liberet à peccato & omnibus malis, quae propter peccatum nos inuaserunt, sicut ipse inquit: "Venit filius hominis ad saluandum, quod perierat." Item, "Venite ad me omnes, quicunque laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos," hoc est, in omnibus vestris molestiis apud me inuenietis consolationem, & remedium vestrorum malorum, "Ego enim vestra omnia onera tuli." Sed dicat aliquis, "Cur ergo non liberamur ab inopia, morbis, ignominia & id genus aliis malis?" Certè liberamur, siquidem credere volumus. Nam in Christo sumus haeredes regni coelorum, ad cuius opes quid sunt omnes thesauri, quos mundus possidet? In Christo sumus validissimi, in quo vincimus mortem & mundum vnà cum principe eius diabolo, Deum denique ipsum irascentem peccato. In Christo sumus honoratissimi omnium hominum, & domini omnium creaturarum. Haec si nondum oculi vident, & caro experitur, non propterea sunt falsa, sed certò apparebunt, cùm mortui rursum ad vitam reuocabimur. Interea si quid patimur, id non modò non facit promissiones Christi irritas, sed fidem earum in nobis exercet, atque confirmat, & beneficia pueri Iesu iucunda magis & grata reddit. Hunc ergo Saluatorem nostrum & Redemptorem vnicum toto pectore amplectamur, quem Deus proposuit, non vt afflictos magis affligeret, sed vt afflictis, omnique spe destitutis opem ferret, quicunque ei confiderent, neque alibi auxilij copiam quaererent. Huic igitur pro se quisque totum se commendet, omnisque salutis suae portum ac refugium vnicum esse statuat. AMEN.

Sermo 019

IN FERIIS EPIPHANIARVM EPISTOLA Ex LX. cap. Esaiae. Surge, illuminare, quia venit lumen tuum, & gloria Domini super te orta est. Quia ecce tenebrae operient terram, & caligo populos: super te autem orietur Dominus, & gloria eius super te videbitur. Et ambulabunt Gentes in lumine tuo, & reges in splendore ortus tui. Leva in circuitu oculos tuos, & vide, omnes isti congregati venerunt tibi, fili tui de longè venient, & filiae tuae ad latus nutrientur. Tunc videbis, & efflues, & mirabitur & dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi. Abundantia camelorum operiet te, dromedarii Madian & Epha, omnes ipsi de Saba venient, aurum & thus deferentes, & laudes Domino annunciantes. Quis est status? Haec verba prophetae in ferias Epiphaniarum ideo relata sunt, quia de illuminatione & munerum oblatione loquuntur, quae cum historia Magorum convenire videntur, quibus stella apparuit, eisque dux fuit ad Christum, cùm eum suis muneribus honorarent. Fit etiam mentio maiestatis Domini, quae ad baptismum Christi accommodari potest. Sed quaecunque fuit consilij ratio, propter quam haec lectio in his feriis legatur, ab ipsa re certè non est aliena, cùm de gloria novi testamenti & vocatione gentium loquatur, per quam Ecclesia latissimè propagata est, & verbum de Christo in summa luce per orbem terrarum fulgere coepit. Finis autem & scopus huius propheticae concionis est, consolari synagogam in suis miseriis, quas partim ab externis hostibus, partim ab impietate suorum patiebatur. Huius consolationis haec ratio praecipua & verè prophetica est, quod promittit Christum liberatorem, iis qui sunt in Sion, vt conveniat factum cum promissione, quae data est Abrahae & David. Et qualis sit futurus liberator, satis ostendit, cùm inquit, eum fore saluti omnibus qui se conuerterint à peccatis suis, hoc est, quòd agentes poenitentiam liberabit à peccatis, quemadmodum angelus ad Ioseph ait, sumtis verbis ex hoc loco prophetae. Nam angeli nullum aliud verbum afferunt, nisi quod in prophetis scriptum est, sicut nec Christus, nec apostoli. Ostendit & amplius quale sit futurum regnum Christi, videlicet spirituale, quod sine vi externa tantummodo verbo & spiritu gubernetur, quodque sit aeternum, Iuxta illud: Et regni eius non erit finis. Haec in fine proximi capitis propheta vaticinatus est, quae ideo dicenda fuerunt, vt verba hodiernae lectionis facilius intelligi possint, animaduersa causa, propter quam iubet propheta synagogam bono & hilari animo esse, & frui beneficiis novi testamenti per Christum liberatorem exhibendis. Haec est summa lectionis huius laetissimae & verè Evangelicae, si modò essent auditores idonei, & capax horum solatiorum. Verùm siue sint, siue non sint, verbum Dei necesse est praedicari, quod certò scimus non esse irritum, etiamsi paucis iucundum sit, quod Esaias quoque est expertus. Qua est propositio? Surge & illuminare. Sic alloquitur propheta populum suum, non illum impudicum & securum, cuius vitia & impietatem antea grauissimè reprehendit, sed eum, qui oppressus iniuriis angebatur, aeger prae miseria. Hunc iubet surgere, tanquam decumbentem, & illuminari, versantem in summo moerore, qui per tenebras significatur. Hi enim sunt gestus tristium, vt decumbant, & tenebris ac solitudine gaudeant: Sic & Christus iubet nos attollere capita, quae moesti deprimimus, cùm de futura liberatione concionatur. Est igitur sententia propositionis: Tu misera multitudo, quae te magnis curis maceras, propterea quod affligeris non modò ab alienis, verumetiam à tuis, aliquando tamen erigas te, & omissa tristitia tua solidè gaudeas, neque dolore ac miseria prorsus contabescas. Haec est summa omnium consolationum in prophetis & apostolis, quae propositae sunt Ecclesiae piorum, quibus nihil est afflictius. Quid enim sunt miseriae omnium aliorum hominum prae iis, quas Ecclesia patitur? Ad has enim accedunt totius mundi & impiorum membrorum odiosissima ludibria, quae longè sunt difficiliora, quam omnes aliae plagae, quamuis multae & magnæ. Contra tot tantaque incommoda sonat vox prophetae: Surge & illuminare, Surge, quæ hactenus in pulvere & cinere decubuisti. Illuminare, quae hactenus luce exhilarante caruisti: Iam tempus est, te vt erigas priusquam dolore consummaris. Sic & Zacharias alloquens Ecclesiam: "Exulta," inquit, "filia Sion et laetare," &c. Quomodo confirmat Esaias propositionem? "Vita venit lux tua, & gloria Domini oritur super te." Haec est ratio, propter quam Ecclesia & surgere & illuminari seu laeta esse meritò deber, quia adest lux, quae renebras discutit, & gloria Domini, cui omnes assurgere & obuiam ire decet, sicut sapientes virgines sponso venienti obuiam eunt. Sic describit propheta tempus Christi aduenientis in carnem, Et retinent hanc phrasin Euangelistae. Nam Ioannis 1, scriptum est de Christo: "Erat lux vera illuminans omnem hominem, venientem in hunc mundum." Item, "Vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti à patre." Et Matth. 4: "Terra Sabulon & Nephthalim vidit lucem magnam." Quid enim hac luce praestantius est, qua Deus se hominibus in homine ostendit, loquens & agens cum hominibus? Quantumuis enim sint magna, quae per alios egit Deus, per Adam, per Seth, per Enoch, per Abraham & alia electa organa, tamen hoc demum est singulari admiratione dignum, quòd Deus ipse aeternus & omnipotens in sua persona se humano generi patefecit, & quidem in tali forma, qua nihil potuit esse blanditius, nec minus terribile, voce praeterea tam suaui vt nihil supra. Quem enim putabam ita offensum esse peccatoribus, vt omni suppliciorum genere in hos animaduertere velit, is fatetur ideo se potissimùm in hunc mundum venisse, vt peccatoribus prosit, non iustis. Haec coelestis lux non illuminat oculos carnales, sicut lux solis, fulguris, ignis, sed oculos mentis, neque terret, vt lux Mosi, & flamae in Sina, sed exhilarat, consolatur & recreat. Estque gloria huius lucis non exercere potentiam ad terrendum, sed gratiam ad ignoscendum, qua agnita vicissim Deus glorificatur, qui antea tantum in odio erat, & ab omnibus malè audiebat propter opinionem crudelitatis. Et quia haec lux & gloria sensu oculorum non percipitur, sed spiritu mentis, ideo verbo opus est, per quod haec animis inseruntur, qui credunt verbum non esse confictum, sed diuinitus reuelatum, sicut euentus & miracula cum verbo consentientia demonstrant. Sequitur rationis amplificatio per comparationem. Quomodo? Ecce enim tenebrae operiunt terram, & caligo populos; Sed super te oritur Dominus, & gloria Domini fulget in te. Hoc modo illustrat beneficia Euangelii, quae ante exhibitionem tot saeculis nota erant populo veteris testamenti. Non igitur propterea solùm laeti esse debebant pii, quia res tantae promittebantur, sed quia soli erant, qui de his audiebant, quibus primum omnium & prae caeteris tandem exhibitae sunt. Hanc praerogatiuam Ecclesiae veteris & Paulus mirificè commendat Rom. 9. Ad hos, inquit, pertinet adoptio, gloria, pactum, lex, cultus Dei, promissio, horum sunt patres, ex horum sanguine Christus venit. Imò apud hos solos visus est, apud hos solos docuit, & miracula edidit, inter hos totum opus redemtionis confecit, mortuus est, resurrexit, in coelos ascendit, Spiritum Sanctum misit, Apostolos elegit. Quid verbis opus est? Singulae hae res, (quae Iudaeis seorsim contigerunt, vt longè beatiores sint nobis gentibus, si praerogativas suas agnoscere velint, quas omnes hoc in loco Esaias vno verbo complectitur, cùm inquit, "Super te oritur Dominus, & gloria Domini fulget in te," cùm alioqui vniuersam terram operuerint tenebrae, & caligo populos) sunt tantae, vt omnem cogitationem longè superent. Gentes enim non erant populus Dei, carebant prophetis, carebant verbo, carebant lege, & sacerdotio diuinitus instituto, carebant pacto, promissione, &c. Sed errabant temerè, ut caeci & in tenebris versantes, sicut ab authore tenebrarum diabolo ducebantur; quem statum longè miserrimum adhuc videmus in illis, qui carent verbo Dei, per quod solum & agnoscitur Deus, & rectè colitur. Sine hoc & natura & voluntas Dei manet ignota, nec sciri potest, quomodo vicissim à nobis coli velit, & quae probet aut improbet, sed suum quisque cultum sibi fingit, quemadmodum ex nostra ipsorum stultitia, olim commissa, licet exemplum capere. Sed redeo ad prophetam, qui ut magis consolatur populum suum, non modò certiorem eum facit de ingenti luce & gloria venturi Domini, sed addit: hanc lucem & gloriam caeteris populis esse ignotam, eosque in tenebris & caligine, hoc est, in summis erroribus & horribili ignorantia versari, yt maximè excellant sapientia, iustitia, rerum atque imperiorum amplitudine. Cùm ergo non modò certi sint de ventura luce & gloria Domini, sed soli quoque norint hanc lucem, meritò laeti esse iubentur. Mansit ne hoc discrimen perpetuò inter Iudaeos & gentes? Non. Suo enim tempore, exhibita eis luce & gloria Domini, propagatum est lumen ad omnes gentes per verbum apostolorum. Oportuit enim esse certum locum, vbi oriretur, sed non oportuit illud haerere in vno tantùm loco: sicut necesse est Solem alicubi oriri, sed non est necesse, vt eodem illo in loco tantùm luceat. Ideo enim oritur, vt currat, & omnia totius orbis terrarum loca illuminet. Huius naturam & hoc spirituale lumen imitatur, vt psalmus 19. ait: "A summo coelo egressus eius, & cursus eius à termino ad terminum," vt nihil maneat absconditum à calore eius. Hanc prophetiam Davidis & similes respexit propheta in hoc loco, quo vaticinatur de propagatione luminis, in Iudaea orti, per omnes gentes, non ex pacto, vt cum patribus Iudaeorum pepigit Deus, sed ex gratia superabundante, sed cum magna Iudaeorum gloria, à quibus hoc lumen acceptum est, propter quod Simeon canit: "Lumen ad illuminandas gentes, & gloriam plebis tuae Israel." Quid enim Iudaeis potuit esse gloriosius, quàm quòd eis & promissus est Liberator, & suo tempore certò exhibitus, cùm ad illud usque tempus mirabiliter essent seruati in Aegypto, extra Aegyptum, in deserto, in terra Canaan, in Babylone, &c. Item quòd hunc Dominum ex Iudaeis natum omnes gentes agnoscunt, eumque adorant, vt vnicum Dominum ac Deum suum. Hoc, inquam, est salutare ipsis gentibus, & Iudaeis gloriosum. Propter quos Esaias praecipuè haec dicit, vt facilius praesentia mala ferant, propter spem tantae gloriae, quae ad eos olim reditura esset, cùm in toto orbe terrarum praedicaretur gloria illius Domini, qui Iudaeis quidem promissus fuit, sed non tantùm Iudaeorum dominio contentus esset, verum etiam gentibus dominaturus. Hac promissione propheta fidem piorum excitat, sed impij hinc occasionem arripuerunt cogitandi de regno politico, cùm de tali regno propheta nihil dicat, sed loquitur de illuminatione, quae per nullum politicum regnum fieri potest. Imò tunc demum procedit, cùm politica Iudaica funditus perit, & Iudaei per omnia alia regna disperguntur. Idque propheta occultè significat, cùm inquit: "Et reges ambulabunt in lumine tuo." Ostendit enim, quòd reges gentium mansuri sint reges, & tamen confessuri Christum, qui est lumen, ortum in Iudaeis, & inde sparsum in caeteras gentes. Haec sunt magna Judaeorum ornamenta, vnde Esaias iubet eos petere consolationem, Sed hoc ipsum plerisque fuit offendiculo ad perniciem, quòd hoc lumen cum gentibus, quae sine Deo fuerunt, est communicatum, non modò per apostolos, verum etiam antea per prophetas. Regina enim Saba didicit sapientiam Salomonis; Naaman verbum Elisæi; Eunuchus Aethiops verbum prophetarum; Cyrus & Darius verbum Danielis. Habuerunt gentes & Sibyllarum vaticinia ex prophetarum fontibus hausta, vt haec prophetia Esaiae adhuc in veteri testamento aliqua ex parte sit impleta. Nos vero, qui ex gentibus illuminari sumus, hoc testimonio prophetae confirmemus fidem nostram, & agamus gratias Deo, quòd nostris misertus est, nosque, tametsi non fuimus populus Dei, aeque ac Iudaeos illuminauit, imò illis reiectis propter ingratitudinem, omnem gratiam in nos effudit. Excitemus nos etiam ad haec beneficia agnoscenda, & praestandam gratitudinem, ne & nos reliciamur, quemadmodum Paulus monet Rom. II. Quid amplius affert Esaias ad consolationem Ecclesiae? Omnibus temporibus est eadem Ecclesiae species. Apparet enim exigua & valde infirma, vt iamiam ruitura esse videatur. Non solùm foris miserè affligitur, sed quod plus est, intus quoque vexatur ab impia multitudine, quae valet sapientia, potentia & authoritate, obtinetque regnum in vera Ecclesiae membra, adcoque mactat & perdit ea. Non possunt igitur non metuere pii, ne Ecclesia dilabatur. Contra hunc metum consolatur eos propheta, & promittit ei infinitam posteritatem, exponens promissionem Abrahæe factam de innumerabili posteritate, sicut nec stellae in coelo, nec arena in littore maris potest numero comprehendi. Neque enim de carnali posteritate haec promissio fuit intelligenda, sed de spirituali, quae semen Abrahae benedictum agnosceret, collecta etiam ex gentibus passim Ecclesia, quae se cum Iudaeis coniungeret, in eadem fide, quæ erat Abrahæe. Huc pertinent verba prophetæ: "Attolle oculos tuos, & circumspice, vt omnes ad te veniant, filii tui de longinquo venient, & filii tui à latere tuo nutrientur," hoc est, Tu ludaica Ecclesia eris mater, non modò Iudaeorum, verumetiam gentium, & quanquam videris sterilis, tamen amplissimam videbis posteritatem, cùm etiam gentes te matrem suam agnoscant, seque tecum coniungant. Ante te, post te, & à latere habebis filios & filias, non solùm in propinquo, verumetiam in terris procul positis. Nam ante se habuerunt Iudaei Syros, & Asiaticos populos, post se Graecos, a lateribus Arabes, Aegyptios & alios populos meridionales, item septentrionales in Asia Minori, quibus in locis omnibus fulsit lux Evangelii de Christo, illuminans gentes, easque congregans in numerum filiorum, & societatem Ecclesiae Israel. Hoc argumentum de posteritate, & duratione Ecclesiae, magnam habet vim ad consolandum. Itaque & Esaias id vehementer urget, vt sequitur. Quomodo? Ab affectibus. Tunc, inquit, magna fruëris voluptate, tunc prorumpes, & cor tuum mirabitur, seque extendet, vt fit in magna laetitia, cum multitudo ad mare se ad te converterit, & fortitudo gentium ad te venerit. Haec si ad vniuersum populum conferantur, nihil minus verum erit. Tantum enim abfuit, vt laetarentur Iudaei, conversis gentibus ad Christum, vt nihil tulerint dignius, quemadmodum historiae & hodierna quoque exempla sunt documento. Sed Esaias loquitur de vera Ecclesia, quae inter impios habitat, cuius membra fuerunt Apostoli & qui doctrinae Apostolorum assensi sunt. In his impleta est haec prophetia. Quantam enim voluptatem capit Paulus ex gentium conversione? Id dici non potest, imò ne cogitari quidem. Apparet hoc in exordiis epistolarum Pauli, item ex illo, cùm Philippenses vocat desiderium, gaudium & coronam suam. Quantum est gaudium ecclesiae Iudaeorum, cùm Petrus narrat Hierosolymis acta apud Cornelium centurionem, & Paulus cum Barnaba, quid per eorum praedicationem Deus inter gentes effecerit? Imprimis verò huius gaudij compos factus est Christus, praecipuum suae Ecclesiae membrum. Is enim Ioan. 12. cùm à Graecis quaereretur, ingenti gaudio perfusus, inquit: "Venit hora, in qua filius hominis clarificabitur." Hac spe consolatur se contra Iudaeorum contemtum in multis parabolis: de caena magna, de nuptiis, de vinea & aliis. Quanta cum laetitia praedicat fidem Centurionis Matth. S., cùm admirans diceret: "Amen dico vobis, tantam fidem in Israel non repperi. Venient multi ab oriente & occidente, & recumbent cum Abraham in regno Dei, filii autem regni eiicientur in tenebras externas." Non folùm autem in Christo & Apostolis impleta est prophetia de laetitia, quae ex gentium illuminatione secuta est, sed quotidie adhuc impletur in omnium piorum animis, qui incredibilem capiunt voluptatem, cùm vident per Evangelium assiduè currens, in annos latius spargi Ecclesiam, plurimosque homines ex regno Sathanae eripi, idolatriam extingui, & veros cultus exerceri. Haec mirum in modum confirmant pios, & maiore, quàm dici potest, gaudio afficiunt. Estque hoc gaudium solidum ac firmum, cui nihil est simile in aliis voluptatibus, quas mundus magnifacit, cùm invito & repugnante toto mundo, Evangelium suos radios spargit in orbe terrarum, & numerus filiorum Ecclesiae subinde augetur cumulatius, vt sequitur. Quid ergo amplius dicit propheta? Multitudo camelorum operiet te, Cursores Midian & Epha. His figuris verborum pingit Ecclesiae incrementa, quasi dicat: Saepè te invaserunt Midianitae & vicini populi innumerabili multitudine hominum & iumentorum, sed ut te perderent. Nunc autem, cùm Evangelii lumine illustratae gentes fuerint, omnes erunt tibi amicissimae, sub eodem Domino ac Rege militantes, se suaque omnia tibi consecrabunt. Item, Arabes, qui antea tuas opes diripuerunt, nunc cum suis opibus & muneribus te ultrò iuvabunt. Haec quoque impleta sunt in Novo Testamento, cùm Ecclesiae Gentium magno studio contulerunt Ierosolymitanae Ecclesiae matri suae alimenta, & implentur adhuc à piis principibus, qui fovent scholas & ministerium Ecclesiae suis opibus & defensione. Talis rex fuit Constantinus, quo nemo fuit in Ecclesiis liberalior, & alii quidam. Nec privatorum beneficia desunt Ecclesiae, ut & durare, & verbum de Christo latius propagare possit. Ad hunc enim finem opus est Ecclesiae beneficiis & auxiliis, cùm aliorum, tum maxime principum, sicut manifestè addit propheta, quòd laudem Domini annunciabunt, hoc est, liberalitate sua in Ecclesiam confitebuntur se eum Deum agnoscere & colere, quem praedicat Ecclesia, & cuius Ministerium ornant, quantum possunt, alunt pios doctores, fovent honesta studia, ut sint, per quos Ministerium conservari possit. Etsi ergo Ecclesia affligitur variis modis per tyrannos, qui non modò nihil suppeditant usui Ecclesiae, verumetiam ea, quae ex maiorum liberalitate accepit, certatim diripiunt, tamen hi poenam suam non evadent, & erunt semper aliqua hospitia Ecclesiae, in quibus & tectum & victum habeat, neque ullam tantam vim habebit diabolus, vt eam penitus delere possit. Sed erit aeterna, sicut Rex eius, Dominus Iesus Christus est aeternus, conservans, augens, atque defendens suam Ecclesiam contra portas inferorum ne praevaleant. Huic Domino, vnà cum Patre & Spiritu Sancto, sit laus in saecula saeculorum. Amen.

Sermo 020

EVANGELIVM IN DIE EPIPHANIARVM Matthæei 2. Cum ergo natus esset Iesus in Bethlehem Iudae, in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Ierosolymam dicentes: "Vbi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente, & venimus adorare eum." Audiens autem Herodes rex, turbatus est, & omnis Ierosolymam cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum & scribas populi, sciscitabatur ab eis, vbi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: "In Bethlehem Iudaeae. Sic enim scriptum est per prophetam: 'Et tu, Bethlehem, terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda: Ex te enim exiet mihi dux, qui regat populum meum Israel.'" Tunc Herodes clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuerat eis. Et mittens illos in Bethlehem dixit: "Ite & interrogate diligenter de puero, & cùm inveneritis, renunciate mihi, vt & ego veniens adorarem eum." Qui cùm audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, vsque dum veniens staret supra, vbi erat puer. Videntes autem stellam, gauisi sunt gaudio magno valde. Et intrantes domum, inuenerunt puerum cum Maria matre eius, & procidentes adoraverunt eum. Et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus & myrrham. Et responsum acceptum in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Quis est status huius Evangelii? Prîvîs de ipsis feriis et appellatione illarum monere quaedam non inutile esse videtur. Vulgò appellantur trium regum, quorum nomina indicant, totam illam fabulam esse commentitiam, & ab aliquo astuto Iudaeo inventam, quam recens aetas, ut veram historiam amplexa est, inter alios infi­nitò errores. Nam quòd veteribus ignotum fuerit hoc commentum, id ex canticis ecclesiasticis facile intelligi potest, in quibus nulla prorsus mentio fit trium regum. Caeterùm appellatio graeca, ἡμανε [hemanē], vsitata semper fuit in Ecclesia, inde vsque à primis temporibus. Eiusque appellationis tres causas ostendunt, non commentitias, sed veras. Quia hoc ipso die, quanquam diversis temporatibus, acciderint tres insignes apparitiones, quibus gloria Dei manifestata est, aut certè, quia hoc die omnium istarum apparitionum memoriam Ecclesia celebret, sicut eius cantica declarant. Prima fuit, qua Deus in oriente per nouam stellam gentibus se manifestauit. Secunda, qua Deus ad Iordanem, baptisato Iesu à lohanne, sua voce de coelo se agnoscendum praebuit, vnà cum Spiritu Sancto in columbae specie descendente, praebens testimonium filio suo incarnato. Tertia, qua Iesus in Cana Galilee, aquam in vinum mutando, suam, hoc est, Dei gloriam, illustrem reddidit. Propter has causas grauissimas Huic diei nomen Epiphaniæ, quod Latinis apparitionem significat, inditum est, non ab impudente aliquo Iudaeo, sed à primis Ecclesiae proceribus, qui hac insigni appellatione tres maximè insignes historias notare, atque ad omnem posteritatem praecipuè commendare voluerunt, cùm ad agnoscendum Christum, qua in re universa salus humani generis continetur, magnam vim habeant. Nunc venio ad hodiernum Evangelium, quod ad primam harum apparitionum, de quibus dixi, pertinet. Loquitur enim de visione stellae, ex qua Magi agnoverunt natum esse regem in Iudaea, cui etiam gentes serviturae essent. Nam sine hac notitia nunquam essent profecti ad hunc peregrinum regem adorandum. Etsi autem principalis status Evangelii est, illustre testimonium de Christo, quem stella inusitata monstrat, quem Magi quaerunt cum muneribus, quem tota Hierosolyma suo metu testatur natum esse, locumque manifestè indicat, &c., tamen etiam alios locos utiles continet, qui nascuntur ex circumstantiis historiae, quos, sicut ordo eius fert, brevi­ ter explicabo. Quis est primus locus? Principio ostendit Evangelista, quòd sua doctrina de Iesu, filio Mariae, sit certa & vera, quia cum praedictionibus convenit. Natus est enim in Iudaea ex posteritate Abrahae, cui Christus, gentium benedictio, promissus fuerat. Deinde in Bethlehem, urbe Davidis, ex cuius stirpe & familia erat proditurus. Tertio, regnante Herode, qui non erat ex tribu Iuda, in qua sceptrum mansurum erat usque ad aduentum Christi. His testimoniis coniungit deinde Magorum historiam; quae profecto, si ulla alia, multum facit ad confirmandos animos de Christo, quem finem sacra doctrina habet praecipuum. Nam angelorum testimonia tantum paucis pastoribus nota fuerunt, quae ipsi in uno oppido Bethlehem praedicarunt, deinde ad greges suos reversi. Nec Simeonis & Annae praedicatio late vagata est, aut certe, id quod res ipsa ostendit, contempta est. Magis autem venientibus & de nato rege Iudaeorum nunciantibus, Rex ipse, & tota urbs Ierusalem commovetur, principes omnes & docti in populo à rege in consilium adhibentur, prophetarum vaticinia evolvuntur. Haec ipsorum hostium testimonia sunt, quae imprimis illustria sunt, tum ad eos confirmandos in fide, qui hunc Regem recens natum agnoscunt, tum ad hostes confutandos, qui suo ingenti metu, animorumque perturbatione fatentur maius quiddam inesse huic puero, qui in oppido Bethlehem natus erat, quam ipsa species prae se ferebat, si modo intelligere voluissent. Etsi igitur Herodes & caeteri principes recusant hunc Regem à Deo constitutum, vt impleatur prophetia secundi psalmi, tamen suo non vulgari metu satis indicant, eum suum esse Dominum. Quod si non sentirent, cur eum tantopere metuerent? Tametsi hunc metum immerito capiunt, ex eo, qui non venerat, vt regnantibus in mundo imperia extorqueret, sed vt diaboli regnum everteret, in quo totum genus humanum captivum tenebatur. Quis est secundus locus? Exemplum, quòd gentes pertineant ad regnum Christi, quòdque non modo Iudaeis, sed etiam gentibus natus sit. Etsi enim ex Iudaeis tantum ortus est, tamen non solis Iudaeis promissus est, verùm & gentibus. Promissus est enim Adae, qui est pater omnium hominum. Cumque Abrahae fit promissio, non solis Iudaeis, sed gentibus quoque promittitur benedictio, & quidem omnibus gentibus in genere. Idem vaticinatur Iacob de Christo, quem praedicit fore spem gentium. Ac talium promissionum pleni sunt prophetae, quòd futurum sit, vt gentes confluant ad Christum, & adorent eum. Exhibito igitur Christo, promissio quoque praestatur, & vocantur gentes de longinquo ad eius notitiam & cultum, vt appareat eum fore Dominum omnium. In hoc loco primùm illud inest, quòd Deus omnia gratis, sine vllo respectu dignitatis aut meritorum, donat suum filium, & omnia cum eo, Iudaeis non respicit propter legem, templum, sacrificia, & propter originis praestantiam. Nec gentes miseras abiicit, quae erant sine Deo, sine lege, templo, cultu divinitus instituto, ortae ex impiis maioribus, idolorum cultoribus. Sed vtrunque populum recipit ex sola gratia, quam omnes, siue Iudaei, siue Graeci, hoc est, gentes, consequuntur, si credunt in Christum, atque hac fide inuocant nomen Domini. Neque verò extat vllum praeconium misericordiae Dei maius, quàm quòd impiae gentes, quae omni notitia Dei caruerunt, ad societatem regni Christi, & regni coelorum, vocatae sunt, quas Deus in prophetis populum stultum & insipientem nominatur, cuius exemplo irritauit Deus sapientiam Iudaeorum. Hi autem ne sic quidem adduci potuerunt, vt Messiam suum amplecterentur, quo nihil est indignius. Iudaei enim, quibus primum omnium missus est filius Dei, secundùm promissiones, ex quorum sanguine natus est, quorum erant patres, prophetae, &c., exhibitum & expectatum Christum non modò ignorant, verumetiam a­uersantur, eiusque aduentum metuunt. Gentes verò procul habitantes non modò experiuntur eius nativitatem, sed longissimum iter suscipiunt prae magnitudine laetitiae, muneraque colligunt ad testandam suam obedientiam erga Regem suum, quanquam ex aliena stirpe ortum, neque multis magnisque impedimentis ab instituted deterrentur, quò minus & videant regem Christum, & muneribus rege dignis honorent. Hoc fuit satis manifestum argumentum, quòd futurum esset, vt Iudaei contumaces reicerentur, & gentes libenter amplectentes Christum reciperentur, sicut Simeon praedixit Mariae. Secundò, gentes vocantur ad Christum adorandum nullius hominis ministerio, sed stellae, per cuius apparitionem significatum est, Evangelium non esse scriptum in natura, vel naturae consentaneum, sed esse lucem coelestem, quam affert filius Dei, vt per eam mundo innotescat vnà cum Patre. Nullo enim alio duce, quàm Evangelii pervenimus ad Christum. Ergo cum Magi amissa stella ad humana consilia se conferunt, quaerentes Christum in urbe praecipua, & in aula regia, non inveniunt Christum, donec per sententiam Micheae rursum accenditur stella, lucens eis non solùm foris, sed etiam intus in cordibus eorum. Estque digna admiratione fides Magorum, eorumque constantia. Quanta enim fuit fides, quòd vnius stellae, nihil loquentis, apparitio, plus profecit apud eos, quàm apud Iudaeos in tanta loquentium testimoniorum & miraculorum copia? Quanta apud nos, qui quotidie Christum ipsum in suo verbo loquentem audimus? Quanta fuit constantia, quòd non deficiunt à fide, cùm stellam amittunt, cùm totam Ierosolymam Regem suum ignorare intelligunt, cùm nemo ex Iudaeis eos comitatur, quod meritò animos eorum offendere potuit, vt cogitarent, se stultos esse, qui tam procul summo cum labore atque impendio quaerant Regem, qui à suo proprio populo, qui domi est, non curetur. Horum ergo maiorum nostrorum, quorum fidei nequidem in Israel simile quidquam repertum est, vt Christus de centurione ait, exemplum imitemur, tum in fide, tum in constantia, cùm fides nostra periclitatur, id quod saepè fit, tum vt nostrae infirmitatis non obliuiscamur, sed eam magis magisque agnoscamus, tum vt hac rerum vicissitudine & crebris exercitiis probata fides crescat in nobis, quae in ocio facilè languescit. Vt cùm Magis diu in incerto vagantibus rursum appareret stella in oriente visa, mirum in modum sunt confirmati in fide tantaque laetitia affecti, quanta nunquam antea. Perseuerandum ergo est, etiamsi contraria nostrae expectationi evenire videantur. Sic certò consequemur, quod speravimus, sicut Magi sunt consecuti, & omnes sancti omnibus temporibus, quorum exempla prodest in hoc loco meditari, eaque ad promissiones conferre, cuiusmodi est illa Esaiae 28: "Omnis, qui credit in eum, non confundetur." Tertiò ex hoc secundo loco de gentium illuminatione obseruandum est, quae fuerint causae, cur Magi ex stella recens orta facilius intellexerint, Regem magnum in Iudaea ortum esse. Vnam docet nos persona illorum: Nam Magi apud orientales erant, qui apud Graecos primum sapientes, deinde philosophi dicti sunt, apud Latinos docti, quorum praecipua sapientia fuit cognitio naturae & rerum coelestium; eosque in oriente magno in precio fuisse, regumque consilia gubernasse, id tum aliunde, tum ex Daniele apparet. Neque solùm Rempublicam gubernarunt, sed etiam religionem. Etsi igitur non fuerunt reges, tamen authoritatem regiam habuerunt, propter sapientiam & dignitatem. Alioqui rex Herodes & totus populus omnium ordinum tantopere non esset commotus eorum nuncio. Idemque ex munerum praestantia apparet, quòd homines non vulgares fuerint. Nihil ergo mirum est, si regum nomine appellantur in psalmis & prophetis. Ex his constat quòd philosophiae & coelestium corporum notitia adducti sunt, vt intelligerent hanc stellam, & quam viderunt, non esse ynam ex aliarum stellarum numero, & sydus regium, quod nouum quendam & singularem Dominum, in Iudaea natum, significaret. Quamobrem haec nostra studia, quae circa naturae, aliarumque rerum vtilium cognitionem versantur, non solùm huic vitae civili serviunt, verumetiam ad agnitionem Dei conditoris naturae, sicut Paulus Rom. 1 scribit. Nam quid aliud in illa aeterna & immortali vita futurum est, quàm vt admiratione operum diuinorum adducti conditorem ipsum praedicemus sine vllo fastidio? Hoc exem­plum opponendum est ineptis hominibus, qui omnes bonas artes quas philosophia continet, tanquam pugnantes cum religione, contemnunt, eoque nomine se vulgo gratos faciunt, magno cum Ecclesiae detrimento. Quae fuit altera causa, quòd stellae facilius crediderunt? NON solùm Iudaeis, sed etiam gentibus notae fuerunt promissiones de venturo Domino, qui salutis futurus esset humano generi. Nam vt hae innotescant gentibus, ideo Abraham toties mutare locum coactus est, vbi singulis penè in locis extructo altari praedicauit nomen Domini, vt scriptura dicit. Idemque fecit Isaac, Iacob, Ioseph, quorum posteri latissimam possessionem in Aegypto sortiti sunt, promissionesque à patribus acceptas Aegyptiis tradiderunt. Postea decem tribus Israel in Assyriam abductae, ibi quoque notas reddiderunt promissiones. Deinde reliquae duae tribus in toto imperio Babylonico & Persico, in quo Daniel cum suis primas tenuit, sicut in Aegypto Ioseph. Testantur idem & exempla, vt Naaman Syrus, quem Elisaeus curauit à lepra, et Eunuchus ille in Actis, qui per Philippum conversus est ad Christum, cùm legeret Esaiam prophetam. Quales multi alii fuerunt inter gentes, qui certis temporibus Hierosolymam peregrinati sunt, non vt fierent Iudaei, sed vt audirent prophetarum oracula de venturo Messia. Ex eo genere Magos quoque in fuisse constat, cùm audito verbo prophetae, continuò crediderint. Eiusmodi exempla cùm audimus, meritò miramur nostram ignaviam & stuporem: Illi enim obscurè dictis alienorum prophetarum facilimè assensi sunt, nos ad ipsam Evangelii clarissimam lucem, quam non procul ex Iudaea petere cogimur, sed inter nos habemus, tamen caecurimus. Atque hic obiter & illud meminerimus, quòd verbum Dei etiam ab hostibus prolatum efficax est in animis Magorum; Deus enim per verbum, non per hominem praedicantem operatur. Sic multi audito aliquo verbo etiam in Antichristi regno servati sunt. Nosque etiam hoc tempore non personarum conditionem, sed verbum intueri debemus. Quis est tertius locus? Prophetia Micheae, quae allegatur de Christo, in qua & persona eius & officium paucissimis verbis praeclare describitur. Persona Christi duabus naturis constat, divina & humana. Utraque ex verbis prophetae probari potest: Nam in Bethlehem nasci, ex tribu Iuda, proprium est humanae naturae, quae suam habet originem, locum, patriam, &c. Sed idem propheta mox addit: "Egressiones eius ab antiquo, à diebus aeternitatis." Haec neque homini, neque vlli prorsus creaturae tribui possunt. Ergo Christus est verè Deus. Officium eius describitur his verbis: "Erit dux seu dominator in Israel." Sed quale futurum esset eius dominium, ipsius personae conditio ostendit, quae cùm sit valde dissimilis aliis regibus, aliud etiam habet regnum ac dominium, quod propheta deinde prophetico more describit. Aeternus enim Dominus aeternum habet regnum, quod non potest mundanis imperiis simile esse, quae vi corporali ad tempus administrantur. Sicut enim corpora sunt caduca & mortalia, ita quidquid est corporale, hoc diu durare non potest. Sed Christi regnum est spirituale, quod in verbi infirmitate absconditum latet, tantumque spiritu ac fide agnoscitur. Tali enim regno opus fuit adversus hostes spirituales, qui nulla vi corporali opprimi queunt, vt sunt peccatum, ira Dei, diabolus & mors aeterna, quibus omnium creaturarum vires in vnum collatae nihil nocerent. Imò ne Dei quidem sapientia, quae in lege est, aliquid proficit, imò auget vires hostium. Solus hic Dux, in Bethlehem ex Maria natus, & à Magis adoratus, vult & potest nos ab his hostibus, alioqui invictis, liberare. Quis est quartus locus? De cruce & persecutione, quae est testimonium proximi loci de regno Christi, quod non sit de hoc mundo, cuius regna sunt in magno splendore & dignitate maxima. Christus vero quam primum natus est, continuò petitur à caeteris regibus, qui communi consilio struunt insidias nunc occultas, nunc aptas, huic Regi. Sed nullae insidiae sunt his Herodis consiliis conferendae, qui fingit se summum amicum regis recens nati, vt eum in cunis adhuc iacentem opprimat. Neque Magi has insidias intellexissent, nisi per angelum admoniti essent. Hinc ergo duo discenda sunt. Primum de cruce, quòd necesse sit omnes qui Christum verè agnoscunt, crucem ferre in hoc mundo. Est enim atrocissimum & assiduum praelium inter Satanam & Christum. Ille ergo suis & mundi viribus coniunctis variis modis nos oppugnat, nunc dolo, & simulatione amicitiae, nunc manifesta vi. Deinde & consolatio tenenda est adversus crucem, quòd in mediis periculis Deo curae simus, qui nos regit atque defendit per suos angelos, aperit, atque eludit hostium consilia, vt ante tempus nihil nobis nocere possint. Etsi autem Herodes Christo insidiatur, tamen non modò non prohibere potest, quò minus Magi eum adorent, verumetiam est Dux eis & praemonstrator, ostendens locum, vbi eum inuenturi essent. Ita Deus adimit mentem suis hostibus, qua nisi caruisset Herodes, vnà cum Magis misisset interfectores. Sed infans Iesus hoc modo ostendit se verè esse Dominum Herodis, qui hunc infantem metuit, neque tamen suis armis eum potest opprimere, neque impedire, quò minus alii afficiant eum honore regio. Quonam? Magi enim offerunt puero aurum, thus & myrrham, res preciosissimas, quibus palàm ostendunt se in hoc puero spem suam omnem collocare, suumque Regem agnoscere, id significarunt per auri munus, quod ad regium splendorem pertinet. Testantur & sacerdotem fore, qui de voluntate Dei doceret homines, qui genus humanum cum Deo reconciliarent, se cum suo sacrificio interponens. Nam thus adolere coram Deo sacerdotum officium est. Ostendunt denique eum passurum, moriturum & resurrecturum esse, cùm myrrham offerunt. Usus enim myrrhae erat in ungendis mortuorum corporibus, qua unctione significabatur illud corpus, quod sepulchro conditur, non mansurum esse in morte, sed revicturum. Haec eadem nos quoque Christo offerimus, cùm ex animo statuimus eum esse Regem nostrum adversus portas inferorum, & pontificem, qui suo sacrificio atque interpellatione Patris iram in aeternum placavit, nosque vnâ cum eo in hoc mundo pati oportere, donec nos quoque sibi pares reddat in gloria sempiterna. Haec ad caput fidei pertinent, cùm circa res aeternas versatur, & quaerit remissionem peccatorum coram Deo & caetera beneficia spiritualia, in Christo exhibita. Deinde etiam illa fides hinc pasci potest, quae circa res corporales, atque huic vitae proprias versatur, ut credamus: in summa rerum penuria, & difficultatibus fortunae, tamen nos Deo curae esse, quod si à nostris negligimur, aut per insidias petimur, tamen alieni non sunt nobis defuturi, sic ordinante Deo. Apud suos Iudaeos Christus non habet locum in diversorio, aut vbi reclinet caput suum: At interea Magi ex longinquo veniunt, offerentes auri copiam, & aliorum donorum, quorum pretio in Aegypto, & postea puer cum suis parentibus nutritus est, qui vnà cum Patre & Spiritu Sancto est idem Deus, laudandus in saecula. AMEN.

Sermo 021

IN EPISTOLAM DOMINICAE I. POST EPIPHANIAS. Rom.12. Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, vt exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationale obsequium vestrum. Et nolite conformari huic seculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: vt probetis, quae sit voluntas Dei bona & beneplacens & perfecta. Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere: sed sapere ad sobrietatem, & unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. Sicut enim in vno corpore multa membra habemus: omnia autem membra non eundem actum habent: Ita multi vnum corpus sumus in Christo: singuli autem alter alterius membra. Quis est status? In omnibus epistolis eundem ordinem servat Paulus, vt primùm tradat doctrinam de iustificatione, qua homines renouantur ad vitam spiritualem ac Deo placentem. Deinde addit, qui sint effectus, & quae exercitia hominis justificati, seu renovati. Nouorum enim hominum etiam noui sunt motus. Cumque nouus & spiritualis homo prorsus sit contrarius carnali, ac veteri homini, necesse est eum motus quoque contrarios sentire. Et quia hic nouus homo in hac vita non perficitur, quae magna ex parte adhuc carnalis est, ideo duo contrarii motus sunt in animis piorum, inter quos tamen necesse est eum motum tandem vincere, qui est secundùm spiritum, & nouam creaturam. Cum igitur in superioribus undecim capitibus Paulus docuerit, quomodo homines iustificentur coram Deo, eamque doctrinam firmissimis rationibus confirmarit, & obiectiones contrarias confutarit, ita vt nihil in hoc genere absolutius doceri possit, nunc transit ad alteram doctrinae partem, quid agere pii debeant, postquam agentes poenitentiam fide in Christum sunt iustificati, nihil dubitantes, quin habeant propicium Deum, quanquam sint per se rei mortis aeternae propter peccatum, de quo nequaquam ita securè & leviter iudicant, vt mundus solet. Est igitur hic status hodiernae epistolae, vt hi, qui auscultant Euangelio, & doctrinae de fide, iam se obedientes Deo praebeant, parati ad agendum & patiendum, quod Deus ab eis postulat, vt se gratos ac memores exhibeant, pro tantis Dei beneficiis, quanta ne sperare quidem poterant. Sunt autem ingrati & perditi homines, ac digni, quibus nihil gratiae contingat, qui tam admirandam Dei beneficentia cognita, tamen nihil mouentur, vt ei obediant, ac ne paulum quidem de veteri impietate remittere velint, imò plus, quàm antea, carni suae indulgeant, postquam Deum misericordem esse audiunt. Ita novit diabolus inescare homines, vt parte doctrinae arrepta, hinc colligant, quod ipsis libet. Hanc artem & sophisma diaboli pii intelligere debent, totamque doctrinam Christi & apostolorum animo complecti. Non solum enim iubemur credere gratuitam remissionem peccatorum in Christo donatam, verumetiam obedientiam nostram erga Deum ostendere, quod antea non fecimus. Qui ergo in hac altera parte non auscultat praeceptis Spiritus Sancti, is seipsum fallit, si prioris de iustitia fidei, se assentiri arbitratur, quemadmodum multi faciunt. Nunc ergo Pauli gravissimam admonitionem audiamus. Quid primùm praecipit Paulus? Ut exhibeamus corpora nostra hostiam viventem, sanctam, Deo gratam, & cultum rationalem. Atque in eo non constituit se legissatorem, nec arrogat sibi potentiam cogendi, sicut Antichristus facit in suis decretis, sed agnoscit se esse ministrum Christi, & beneficij eius, cui se vnà cum aliis omnibus subiciet, eosque tanquam fratres suos obsecrat, obtestaturque per misericordiam Dei, ad obedientiam voluntatis Dei. Vtitur autem verbis selectissimis, non solùm in Exordio, verumetiam in ipso praecepto, quod cùm sit generale, primum omnium esse, & caeteris praeponere voluit. In quo primùm obseruandum est verbum exhibete, siue offerte, quo omnes pios facit sacerdotes. Habent enim Spiritum Sanctum, veram illam vnctionem, qua facti sunt genus electum, & regale sacerdotium, vt Petri prima cap. 2 scriptum est. Cum inter caetera sacerdotis officia sit & sacrificium, hortatur nos Paulus vt hoc officium nostrum non omittamus. Cuiusmodi autem esse debeat hoc sacrificium, ostendit, cùm iubet nos corpora nostra sacrificare, quibus verbis distinguit inter sacrificia legislalia & noui testamenti. In lege mactabantur pecudes, & offerebantur oblationes; nunc autem his pecudum & aliarum rerum oblationibus omissis, nullae alia victimae restant, nisi vt nos ipsos sacrificemus. Qua in re summus noster Pontifex Iesus Christus nobis præiuit; Is enim non agnos, aut vitulos, aut alias pecudes, sed seipsum Patri obtulit, quod sacrificium per illa vetera significatum fuerat. Huius ergo exemplo nos quoque nos ipsos sacrificare debemus, quemadmodum ipse praecepit, dicens: "Qui vult me sequi, is tollat crucem suam, & sic me sequatur." Est ne igitur nostri corporis oblatio par sacrificio Christi? Truncum sacrificium est necessarium, Christi & omnium, qui Christo nomina dederunt. Sed in causa finali discrimen est. Etsi enim nos quoque pati oportet, iuxta illud: "Necesse est nos fieri conformes imagini filii Dei," tamen nostra passio & sacrificium nostrum nequaquam est pretium pro peccato; quorsum enim opus fuisset sacrificio Christi, si id nostris sacrificiis consequi potuissemus? Sed in hoc loco solum Christi sacrificium valere supra docuit Paulus, & tota scriptura, prophetica & apostolica, cuius testimonia omnibus piis nota sunt. Nostra autem sacrificia & afflictiones servire mortificationi carnis nostrae, vt conformemur imagini filii Dei, & prosunt ad obedientiam Deo praestandam, aliosque invitandos, vt idem faciant. Hoc fine fiunt nostrae afflictiones sacrificia, non propitiatoria, sed gratiora, & cultus, quos Deus approbat propter obedientiam, quam praestamus, tanquam filii eius, quod ius in Christo consecuti sumus. Nam quam maxime alii eadem paterentur, quae nos patimur, atque adeo multò maiora, suaque corpora, vt sacerdotes Baal, cultris conscinderent; tamen nec ipsi, nec afflictiones eorum placent Deo. Sunt ergo afflictiones sanctorum primum distinguendae a sacrificio Christi, cuius unius proprium est Patrem placare, & toti humano generi reconciliare. Quod autem ad exemplum & conformitatem attinet, omnes pii cum Christo patiuntur, quia sunt membra eius, quae non possunt non affligi, patiente capite. Secundò etiam distinguendae sunt ab impiorum cruce: Nam pii passiones suas sciunt non modò innocuas esse, verumetiam salutares ac Deo gratissima sacrificia, cùm impii in suis passionibus nihil nisi iratum Deum intueri possint, cum terrore suo maximo. Sunt ne ergo corpora nostra mactanda? Sunt, quia sacrificare significat mactare. Sed ut verum sit hoc sacrificium, non est in nostro arbitrio aut in electione nostra positum. De his enim, quae nos eligimus, scriptum est: "Frustra me colunt mandatis hominum." Tota igitur vis sacrificii in hoc est, ut sit opus a Deo mandatum, aut secundum voluntatem Dei, non hominis factum. Nam quod quidam exemplo Abrahae imolarunt filios suos, et quod multi sibi ipsis imponunt suas cruces, ut Monachi, et alii homines superstitiosi, id tantum abest a sacrificio, ut diaboli cultus sit, non Dei. Nullum sacrificium, nulla victima fuit Deo gratior, quam mors unigeniti Filii Dei, quae toti humano generi salutem peperit; et tamen hoc quoque gratum fuit Deo, quia ex mandato Patris, Filius in carnem missus seipsum pro nobis obtulit, quemadmodum ipse Filius suam obedientiam passim praedicat, in voluntate Patris implenda, quae in Mose et prophetis revelata fuerat. Quantò minus nostrae passiones placent Deo, quas nostra voluntate, non Dei patimur. Tunc autem est voluntas Dei, ut patiamur, quum Deo vocanti per Evangelium obedimus, et Sathanae ac mundi furorem propter verbum Dei contra nos irritamus. Quidquid tunc mali ex permissione divina nos obruit, sive exilium, sive carcer, sive rerum, amicorum, ipsius denique vitae amissio, id si aequo animo feremus, tunc verum cultum praestamus Deo, perseverantes in vocatione, usque ad finem. Quamobrem offerre corpora Deo est, propter Evangelium nos totos consecrare Deo, nihilque, quantumuis acerbum, recusare, in eius gloriam. Sic et veri sacerdotes sumus, uncti verbo spiritus, et vere sacrificamus. Qui autem Evangelio non obediunt, ii nec sacerdotes esse possunt, nec sacrificare. Quare addit Paulus, vivam, sanctam, Deo placentem, et cultum rationalem? Haec omnia addit ad discernendas afflictiones piorum a passionibus impiorum. Illi enim, qui non sunt in Christo per fidem in nomen eius, hi sunt in morte, et quidquid patiuntur, ad mortem patiuntur. Deinde neque sanctae sunt afflictiones eorum, quia ipsi non sunt sancti, per spiritum Christi sanctificati. Afflictiones enim sanctae sunt, quia personae sunt sanctae, hoc est, verbo et spiritu Dei sanctificatae, non personae propter afflictiones, ut vulgus putat. Tertio, quia impii displicent Deo, ideo patientiam quoque eorum aversatur Deus. Quartò, non potest in eis esse rationalis sive spiritualis cultus, qui non reguntur verbo Dei, sed suis humanis cogitationibus, quae non Christi morte et passione, sed propria afflictione se aliquid mereri autumant. Contra haec omnia sancti, hoc est, iustificati fide in Christum propitiatorem, primum offerunt Deo non mortuas pecudes, nec solam carnem, qualis est in impiis, nondum coeptam renovari, sed iam vivificatam, per spiritum vivantem per verbum et sacramenta. Etsi enim adhuc manent in morte, et aliis infirmitatibus, tamen revera sunt haeredes vitae aeternae, et vivunt in Christo. Ergo etiam sacrificia viva Deo offerunt. Secundo etiam sanctae sunt victimae piorum, et Deo placentes, et vere spirituales: has enim Paulus hoc in loco vocat "λογικὴν λατρείαν." Ipsi enim sunt sancti, quia habent Spiritum Sanctum, cuius sancto verbo morem gerunt, et placent Deo propter filium placentem, et reguntur verbo, id est, mente, consilio et verbo Dei, non suo. Haec sunt, quae et homines sanctos, et opera eorum iusta, viva, sancta, Deo grata, et spiritualia faciunt. Denique mortem ipsam reddunt preciosam in conspectu Domini, sicut psalmus ait. Cum ergo affligimur, non in ipsam acerbitatem afflictionum intueri debemus, qua specie nihil est terribilius (nam ut in psalmo quodam scriptum est, "Sicut oves ad mactationem rapimur tota die"), sed in dignitatem crucis nostrae, coram Deo, qui nihil habet charius, nisi cum propter eius nomen sustinemus diaboli et mundi impetus. Ergo ingentia praemia promittit, hoc modo patientibus. Beati enim, inquit, estis, cum maledixerint vobis homines propter nomen meum; Gaudete et exultate, quia merces vestra copiosa est in coelis. Item, Nemo est, qui reliquerit aliquid propter me, quin centuplum sit recepturus. Quid addit Paulus? Antithesin de cauendis huius mundi moribus, qui cùm non agnoscat bonam voluntatem Dei in suis aerumnis, ideo fremit, indignatur, et superbissime se opponit Deo, cuius manum fert impatientissime. Quod cùm ita sit, quaerit tum apud se, tum apud alias creaturas qualiacunque remedia. Contrà in rebus fecundis indulget aliis vitiis. Atque ita semper vivit in contemtu Dei, qui contemptus est caput omnium flagitiorum adversus primam et secundam tabulam. Et quoniam sancti quoque in mundo sunt, saepe parum abest, quin contagione quadam ab impiis exempla sumant, quemadmodum in psalmo quodam scriptum est: "Parum abfuit, quin laberentur pedes mei." Itaque Paulus iubet nos cautos esse adversus exempla mundi pessima, qui nec secundam neque tristem fortunam recte ferre potest, quia non timet Deum, nec bene de eo sperat. Vos autem, inquit, renovamini in nouitate mentis vestrae, hoc est, postquam coepistis renouari, hanc ipsam renouationem, urge, quantum potestis, et veteres mores, legi et voluntati Dei contrarias exuite, timete Deum, eique vos totos subiicite, ut omnia, quae vobis incumbunt, propter eum aequi bonique consulatis. Denique sic renovamini, ut probetis, quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens et perfecta. His verbis primum ducit nos Paulus in scripturam, atque ex eius studio renouationem et patientiam in nobis augeri postulat. Hinc enim intelligimus et ipsum Dominum Ecclesiae, et Ecclesiam cruci obnoxiam esse, inde usque à mundi principio. Nam Abel pius ab impio Cain mactatur; sic prophetae, Ioannes, Christus, apostoli, et alii, à mundo necati sunt. Quin tanta est mundi improbitas, ut palàm ipsi Deo maledicere audeat. Cùm ergo Ecclesia omnium aetatum eodem modo afflicta sit, et Deus ipse non sit expers istarum iniuriarum, quibus Ecclesia in mundo afficitur, sitque voluntas eius, ut patiamur mundi et diaboli morsus saevissimos, nequaquam hanc quamuis duram conditionem recusare debemus. Secundò, voluntas Dei non solum in eo spectanda est, quod vult nos affligi, verumetiam, quod vult nos respicere et curare, nec committere, ut in malis pereamus. Qua voluntate Dei nihil opus esset, si nihil vnquam mali sentirent. Tertiò, tum maximè voluntatem Dei erga nos expimus, cùm in afflictionibus mirabiliter seruamur. Ita tum in doctrina, tum in usu cognoscimus et probamus voluntatem Dei, quam Paulo bonam, beneplacentem et perfectam vocat, ut nos consoletur et doceat. Consolatio est scire, quod afflictiones non solum volente Deo nobis eueniant, verumetiam bene volente. Secundò haec ipsa voluntas Dei bona ita placet Deo, ut si diu secum deliberet, meliorem inuenire non possit. Ea enim et placita et beneplacita dicuntur, quae certo consilio decreuimus. Tertiò voluntas Dei est perfecta, quae cùm ne minimum quidem in se vitii habet, tum perpetuò ei placet, tanquam optima, neque vnquam eam mutare in animum inducet. Sentit enim ea nihil esse nobis salutarius, sicut acribus morbis acria remedia. Eadem verba docent nos de antithesi: Nam si voluntas Dei est bona, beneplacita, et perfecta, necessariò sequitur, nostram voluntatem esse malam, nec placentem Deo, nec perfectam. Auersamur enim crucem, quae bona est, et appetimus id, quod malum est, quod caro non intelligit, sed spiritus intelligens orat: "Fiat voluntas tua." Quod est alterum praeceptum huius Epistolae? Primum praeceptum fuit de operibus primae tabulae, ut nos totos dedici¬mus Deo, et propter eum libenter feramus omnia. Nam in doctrina de operibus à prima tabula inchoandum est, sine qua frustra praecipitur de operibus secundae tabulae. Nunc in secundo praecepto monet de humilitate erga proximum. Sic enim maxime diligitur proximus, cùm nos nemini anteferimus, etiamsi donorum magnitudine antecellamus. Rursum autem praefatur, ad conciliandam praecepto auctoritatem. Praecipio, inquit, vobis omnibus per gratiam, quae data est mihi, quasi dicat: Non sumo mihi ipsi hanc potestatem admonendi vos, sed accepi hoc mandatum à Deo, qui me ex gratia sua fecit apostolum, et doctorem vestrum, cui vos in audiendo decet obedire, sicut me in docendo. Ita commendat sequens praeceptum de humilitate, non illa, quae in vestitu et aliis rebus externis sita est, quae non magni momenti est, et perfacilis, sed vult nos interiorem humilitatem sectari potissimum, et repugnare illi superbiae arcanae, qua donorum excellentia inflati animi ruunt in contemtum Dei et hominum, qui lapsus est angelicus, et humanum quoque genus in praeceps dedit. Nec tantum periculi est in peccatis, quamquam in his quoque plurimum mali est, quantum in donorum praestantia. In his enim per se nihil nisi optimum est, et immediate à Deo collatum. Ergo hominibus videtur iustum esse, ut de eis glorientur. Eamque ob causam, nisi adhibeantur à Deo ad singularia dona singulares afflictiones, facilima est ruina. Sic Paulo datus est angelus Sathanae, percutiens eum, ne magnitudine revelationum extolleretur. Est igitur necessarium praeceptum Pauli, ne quis etiam in veris donis sibi aliquid tribuat, sed Deum timeat, ac neminem contemnat. Non enim propter dona, quantumuis insignia, quisquam saluatur, sed ex sola donantis Dei gratia, qui non ornat nos suis donis, ut superbiamus, nosque ab omnibus coli postulemus, pro diis, sed ut his donis adiuti, sive corporalibus, sive spiritualibus quamplurimis serviamus. Non igitur putare debemus nos esse dominos donorum, sed quò magis donati sumus, eo maiores servos nos factos esse arbitremur. Sicut Christus inquit: "Qui maximus est inter vos, is sit minimus omnium." Imò quò plus beneficij in nos collatum est, eo maiorem timendi occasionem habemus, nosque humiliandi. Qui enim plus accipit, plus etiam rationis dare cogitur. Omnino magnum est in omni ambitione periculum, sed maximum in spirituali, quae impellit homines ad turbandam Ecclesiam, excitat dissensiones, odia, fingit nova dogmata, et multa id genus alia designat. Non potest autem caro per se huic vitio mederi. Quare ad hoc venenum expellendum coelestibus remediis opus est, hoc est, exercitio verbi Dei assiduo, invocatione, cruce, et cetera. Addit autem Paulus illustrem similitudinem de membris in corpore, quae diversissimas habent facultates, et tamen summam tenent concordiam, neque superiora contemnunt inferiora, sed quò quodque membrum est superius, eo plus servit caeteris, etiam insimis. Quid est superius capite? Et tamen hoc omnibus aliis membris infra se positis, sensum, vitam et motum praebet. Ita societas Ecclesiae unum corpus est ex multis membris collectum, quae variis donis praedita sunt. His, inquit Paulus, unusquisque utatur, ad modestiam et humilitatem erga alios, non ad superbiam. Debent enim esse occasiones, quibus et coram Deo, et coram hominibus nos humiliemus, sicut filius Dei se omnibus subiecit, et angeli non verentur infantibus servire. Denique Spiritus Sanctus est spiritus humilitatis, non superbiae. Ergo hunc nobis concedi petamus, ne spiritus superbiae nos corripiat. AMEN.

Sermo 022

EVANGELIVM DOMINI CAE I. POST EPIPHANIAS. Luca 2. Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die solemni Paschae. Et cùm factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Ierusalem secundùm consuetudinem diei festi, consumatisque diebus, cùm redirent: remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognouerunt parentes eius. Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. Et non inuenientes, regressi sunt in Ierusalem, requirentes eum. Et factum est post triduum, inuenerunt illum in templo, sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. Stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super intelligentia et responsis eius. Et videntes admirati sunt. Et dixit mater eius ad illum: "Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebam te." Et ait illis: "Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quod in his, quae patris mei sunt, oportet me esse?" Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos. Et descendit cum eis, et venit in Nazareth, et erat subditus illis. Et mater eius conseruabat omnia verba haec in corde suo. Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines. Quis est status huius Evangelii? Hanc historiam recenset Evangelista, propter hanc causam potissimum, ut ad caetera testimonia de Christo hoc quoque adderet, in quo ostendit, quae documenta virtutis suae statim in adolescentia praebuerit, cum vix pueritia annos egressus esset. Neque enim erat humani captus atque ingenii, ut puer annos 12 natus auderet, relictis parentibus, quos magno desiderio pueri huius aetatis sequuntur, praesertim adeò procul à patria, se in medium magnorum doctorum conferre, nedum cum eis disputare de rebus maximis. Etsi enim Evangelista non exprimit, quae fuerit disputatio, tamen facilis est coniectura ex caeteris disputationibus, quas postea in iusta aetate cum pharisaeis et scribis habuit, ut nihil liceat dubitare, quin totum colloquium de Christo fuerit, cuius aduentum et tempus, quo venturus esset, à doctoribus explorandi causa percontatus est, ut eorum ignauiam et incuriam in tractandis et investigandis scripturae oraculis notaret. Hisque vicissim interrogantibus sine dubio probauit ex prophetarum testimoniis, tempus Messiae certo adesse. Altera disputatio fuit de persona, sicut pharisaeos Matth. 22 interrogat, quid vobis videtur de Christo, cuius filius est? Tertia de officio eius. Nam in his omnibus, quae praecipua erant, magni illi doctores plurimum hallucinati sunt, ut meritò pueri Iesu sapientiam, de tantis rebus quaerentis ac respondentis admirati sint. Quod satis illustre est testimonium contra eos, quod viderunt et audierunt eum, ipsiusque scripturae argumentis convicti sunt, et tamen non crediderunt, cùm penè manibus contrectare potuerint, eum esse, de quo scriptura praedixerat. Ac profecto sua admiratione consitentur, eum fore magnum illum prophetam, cui Moses cum suo verbo et lege cessurus esset, neque tamen in animum inducunt obseruare hunc puerum prae caeteris. Tantum apud eos valuit opinio carnalis, concepta de Christo, cum qua videbant huius pueri infirmitatem nequaquam convenire. Quae offensio adhuc in Iudaeis haeret, semperque haerebit, qui infirmum Christum et crucifixum prorsus recusant, et quaerunt alium, sibi magis idoneum. Nos verò ex hoc Evangelio rursum confirmemus fidem nostram de Christo, quem videmus hoc in loco, non cum vulgaribus hominibus, sed cum doctissimis in populo Dei, idque in templo, audiente populo, de rebus longè maximis gravissime summaque cum admiratione omnium disputare, adhuc puerum, 12 annos natum, quique nullum prorsus magistrum, praeter suos parentes, habuerat. Quod cùm sit supra naturam omnemque captum humanum, necessariò sequitur, eum plus quam hominem esse, ipsamque sapientiam Patris, sicut Paulus eum nominat. Haec de Christo notitia, ut in nobis magis confirmaretur, ideo Evangelista hanc historiam noluit praeterire. Iam ordine ipsam historiam per singulos locos seorsim meditemur. Quis est primus locus? Arentes una cum puero Iesu quotannis ascendunt Ierosolymam secundum legem, cui ex omni parte satisfaciunt, nec citius redeunt, quam tempus, à lege praefinitum, completum est. Hi nobis exemplo esse debent, ut ministerium verbi et cerimoniarum, divinitus institutum, magnifaciamus. Sicut enim illi suas habuerunt cerimonias, suumque ministerium, illi tempori destinatum, quod Deus per Mosen instituerat, ita nos, qui sumus populus novi testamenti, habemus nostrum ministerium et cerimonias, per filium Dei institutas. Si ergo pii tam sanctè coluerunt ritus veteres, per servum institutos, quantò maiore cum studio et reverentia nos colere nostros ritus decet, quorum autor est ipse Dominus. Neque solum inter authores magnum discrimen est, sed etiam genera ipsa rituum maxime differunt. Illi enim nihil nisi umbra fuerunt earum rerum, quae nunc fiunt. Quantò ergo corpus ipsum praestantius est quam umbra, tantò nostri ritus superant illos veteres, qui et plures et difficiliores sunt his nostris, quibus nihil potuit minus laboriosum institui. Tum cogebantur homines Ierusalem proficisci ad praestandum cultum Domino; nunc ministri ad nos mittuntur divinitus, qui suae quenque domi Deum recte colere doceant. Porrò haec dissimilitudo primum Iudaeis exitium attulit, qui paucitate et obscuritate rituum novi testamenti offensi, conati sunt veteres illos, et multitudine et splendore excellentes, retinere. Deinde nostra quoque aetatis homines eodem modo deterriti pereunt. Tertiò nostra ignavia, qui admittimus Evangelium, est digna reprehensione, quòd ne hos quidem paucissimos et facilissimos ritus colimus eo studio, quo debebamus, ut meritò pudere nos debeat, cùm nostros animos frigidissimos cum Maria, Ioseph, puero Iesu, et aliis sanctis conferimus, qui summa cum diligentia ritus illos in lege praeceptos coluerunt. Subinde quaerimus causas ignaviae nostrae, eisque indulgemus, quod illi non fecerunt, cum facilè possent. Habuerunt enim domi puerum, omnibus doctoribus doctiorem, atque adeo Dominum legis et Mosi, neque tamen voluerunt publicos ritus negligere, quibus adest Deus, eorumque auctoritatem defendit. Neque ipse Christus aut ipse se ab eis subtrahit, aut parentibus suis auctor est, ut eos negligant; sed tum doctrina tum exemplo suo ornat ministerium et cerimonias, sine quibus nec agnosci Deus, nec verè coli potest, permanentque homines in illa ignorantia et caecitate naturali, quae magis magisque augentur humanis consiliis. Primùm ergo imperitis, ut iuuentuti et reliquae multitudini opus est ceremoniis, ut institui possit. Deinde etiam iis, qui iam instituti sunt, ut per haec exercitia fides et caetera dona crescant in eis. Postremò etiam doctis plurimum conducunt cerimoniae. Cùm enim ministerium sit divinitus ordinatum, atque adeo summum Dei beneficium in terra, necessariò sequitur Deum esse prae¬sentem et efficacem in animis eorum, qui ad usum ceremoniarum et ministerii conveniunt. Nam si Christus promittit se in medio duorum fore, qui in nomine eius congregati sunt, quantò minus abest à pluribus, qui ad eius cultum conveniunt? Quod si quis pro se carere posset publicis ceremoniis, et privatis exercitiis contentus esset, tamen aliorum causa interesse debet, ut partim invitet alios ad usum ceremoniarum, partim non deterreat. Sed tamen nemo est, etiam doctissimorum, quin singularem vim inesse sentiat publicis ceremoniis, propter promissionem Dei, qui seorsim promisit se ministerio ab se instituto non defuturum. Quis est secundus locus? Is continet quaestionem, liceat ne contra voluntatem parentum facere, etiam bonorum. Nam quid potuit esse melius parentibus Iesu, plenis Spiritu Sancto? Qui ex toto genere humano praecipuè curabantur à Deo, quibus suum charissimum filium credere potissimùm voluit, et tamen puer Iesus contra horum voluntatem manet Ierusalem, cum dolore eorum maximo. Ac de persona Iesu facilis est responsio: Cùm enim is peccare non potuerit, nihil fecit contra officium, sed parentes potius peccarunt, quos Iesus reprehendit et accusat ignorantiae, ut postea sequetur. De nobis autem, qui ad peccandum proclives sumus, praesertim ante confirmatam aetatem, et iudicio caremus, satius est hanc regulam tenere, ut parentibus eorumque iudicio obsequamur, quod eo minore cum periculo fit, si sunt pii, quemadmodum Ioseph et Maria pii fuerunt. Porro in manifestis flagitiis, ratio ipsa facilè iudicat, nec parentibus, neque ulli prorsus hominum obediendum esse. Nam obedientia est summa omnium virtutum; ergo non iubet à virtute discedere. Et sicut recta ratio et mentis iudicium, quo turpia ab honestis discernimus, nostris ipsorum cupiditatibus est anteferendum, ita etiam parentum et aliorum cupiditati repugnat, si quid turpe praecipiunt. Ab hoc iudicio in vita civili nusquam est discedendum. Est. in legi Dei consentaneum, cui ante omnia est obediendum. Sed tamen Christianis, praeter hoc naturale iudicium, alio etiam longe superiore opus est, quod est Spiritus Sancti, et sumitur ex verbo Dei, non ex ratione. Saepè enim parentum auctoritas rem non malam neque impiam suadet, cùm Deus tamen aliò nos vocet. Ita Mariae et Ioseph auctoritas suadebat, ut Iesus una cum eis domum rediret, eisque obediret. Sed tamen singularis vocatio, quam Iesus à patre coelesti habebat, aliò eum vocabat, quae singularis vocatio generali, qua omnes liberi ad obediendum parentibus vocati sunt, anteferri debuit. Hinc ergo regula sumenda est: specialis vocatio generali potior haberi debet. Novum enim mandatum Dei liberat nos à communi obedientia. Sic apostoli deserunt communem obedientiam, quam parentibus debebant, et novo mandato vocati, sequuntur Christum, relictis parentibus, etiam optimis. Et tamen, quantum sine iniuria novae vocationis fieri potest, manet communis obedientia, id quod ex hoc ipso Evangelio et exemplo pueri Iesu apparet. Is enim, cùm nova et singulari vocationi, divinitus acceptae, satis fecisset, sequitur parentes domum, seque eis libenter subiicit in omnibus rebus, quemadmodum liberalem filium decebat optimis parentibus obsequi. Quod si is fecit, qui fuit Dominus suorum parentum et omnium creaturarum, quantò magis nos hanc obedientiam praestare debemus? Quantum sine iniuria specialium vocationum fieri potest. Specialis autem vocatio est omnium nostrum, ut audiamus Evangelium. Sic enim inquit vox coelestis: "Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, hunc audite." Quae vox non fuit momentanea, sed durat perpetuò. Huic ergo voci ante omnia obedire omnes debemus, etiamsi non modo parentes, sed omnes creaturae id prohibere aut impedire velint. Hoc mandatum excusat omnes discentes, qui suum studium ad discendam pietatis doctrinam, et alias artes ad religionem utiles conferunt, ut Deo in hoc sanctissimo genere vitae serviant. Sic specialis vocatio est, si quis vel ad rempublicam vel ad Ecclesiae gubernationem vocatur, cui debet generalis parentum auctoritas cedere. Bona ergo conscientia possumus in his et similibus vocationibus voluntati parentum repugnare. Omnes enim creaturae debent Deo cedere, cui cùm obtemperamus, tum demum habemus tranquillam conscientiam, quae teneri non potest, si in gratiam parentum aut aliorum praeterea speciale mandatum Dei praetermittimus. Quod multi faciunt, qui labores et pericula divinarum vocationum fugiunt, et commoda carnis sectantur, idque deinde praetextu obedientiae, quam parentibus et magistratibus debent, excusant, aliisque hoc fuco satisfacere conantur, sed sibi suaeque conscientiae coram Deo nunquam satisfacient. Ah, quàm communia haec sunt inter nos scholasticos, ubi multi, qui labores et molestias discendi aegre patiuntur, vltro etiam instant parentibus, ut ex schola Dei in aliquam diaboli officinam transferantur, vbi suo arbitrio vivere queant? Sed vae illis, qui sic sentiunt! Neque enim de vita corporis et fortunis suis, sed de aeterna salute in dubium veniunt. Sed quibus salus sua et gloria Dei curae est, ij discant ex hoc loco, ut primum omnium pietatis rationem habeant, ut regnum Dei quaerant, ut filium Dei audiant, ut eius verbum, sicut vocatio eorum postulat, consiteantur. Hoc si praestant, deinde, quantum sine iniuria huius officii fieri potest, non solum parentibus, verumetiam omnibus hominibus sint subiecti. Sic verè sequentur vestigia Domini et Salvatoris sui, qui ante omnia obtemperat vocationi patris coelestis, conferens se in eum locum, vbi occasionem habuit manifestandi gloriam sui patris, ad quod potissimùm missus erat. Deinde verò etiam parentibus se subiicit, atque adeo omnium hominum servus se constituit. Verùm nostra juventus in scholam et templum vix cogi potest, ad ludos autem et convivia etiam invitissimis superioribus abit, ut omnia sint exemplo pueri Iesu contraria, cuius imaginem vtinam aliquando maiore cura et studio intueremur, atque ex eo contubernalem et commilitonem nostrum faceremus. Quis est tertius locus? ST sublime et arcanum exemplum certaminum spiritualium, quae omnes pios, quanquam diverso modo, sentire coguntur. Horum exemplum in Maria et Ioseph hic propositum est, non vulgare: omnia enim singularia sunt, et personae ipsae, et doloris magnitudo, et causae doloris. Personae sunt, parentes Filii Dei, qui Deum ita propinquum habuerunt, ut propius non potuerint, quos per suos angelos mirabiliter gubernabat, defendentis eos in omnibus periculis; qui denique pleni erant Spiritu Sancto et gratia Dei. Propter quae ingenita beneficia, angelus ipse Mariam omnibus mulieribus anteponit, et ipsa in suo cantico gloriatur se in omnes generationes praedicationem suae felicitatis relicturam esse. Ut non iniuria miretur aliquis, quare Deus et ipse Filius Dei, quem pepererat, pro quo tot labores susceperat, voluerit eam subiici tantis doloribus, quantos nulla lingua eloqui potest. Sed verbum Dei nos ex hac admiratione explicat, quod docet, omnes pios et Deo charos multis afflictionibus obnoxios esse, et quò quisque maioribus donis ornatus est, eò plus experiatur malorum, ne efferatur, sicut Paulus 2. Cor. 12 de se scribit, quòd angelus Sathanae datus sit sibi, qui se cruciet, ne magnitudine revelationum efferre­tur. Caro enim non potest non sibi placere, nisi coërceatur afflictionum acerbitate. Neque tamen in his ipsis afflictionibus destituuntur pii, sed habent firmas consolationes ex praesentia et gratia Dei, ut ex eodem loco Pauli apparet. Doloris magnitudo, quem parentes ex amissione pueri Iesu senserunt, facilius cogitari, quàm dici potest, idque ex collatione nostrorum parentum, quibus nihil magis est sollicitum, magisque anxium, si liberos suos, praesertim adhuc in tenera et infirma aetate, ex conspectu suo amiserint, atque, ubi sint, ignorant. Nota sunt illa apud Comicum, quae parentes propitii de filiis ab­sentibus cogitant. Quid autem sunt omnium hominum liberi, si cum Mariae filio conferantur? Quem tamen illa non unam aut alteram horam, sed totum pene triduum amisit, talem filium, qui est Dominus coeli et terrae, quem sibi prae caeteris mulieribus commendatum esse norat, ad totius humani generis redemptionem. Nihil ergo sunt omnium caeterorum parentum dolores, si ad angustias Mariae, morte qualibet acerbiores, conferantur, quarum acerbitatem verba ipsa aliquo modo ostendunt, cùm ait: "O fili, fili, quid fecisti nobis? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te." Neque enim vulgarem ac mediocrem dolorem haec verba significant, sed verè talem, de quo dictum Simeonis rectè intelligi possit: "Animam tuam gladius penetrabit." Huius doloris praecipua causa fuit, quod Maria et Ioseph conscii sibi fuerunt suae negligentiae, quam in asservando puero commiserant, quod passus est eum à se discedere, quod abeunt Hierosolymis, eo non requisito, quod freti sunt cognatis et propinquis, quibus puer non erat creditus. Haec satis gravia peccata fuissent, si in humano aliquo mandato, negligenter curato, facta essent. Verùm hic puer divinitus immediatè fuerat traditus Mariae et Ioseph, eorumque fidei commissus. Quàm durum ergo fuit huius peccati onus sustinere? Quod nobis quidem oscitantibus et securis non magni momenti esse videtur, sed Mariae et Ioseph visum est longe maximum, et nihil ad suum peccatum esse illud, quod primi parentes admiserant. Se enim amisisse eum, qui ad restaurandum humanum genus, et expiandum lapsum primorum parentum, totiusque mundi peccata tollenda missus erat in carnem. Neque est, quod aliquis cogitet, filium Dei amitti non potuisse, quem magna copia angelorum in medio sui tenuit. Haec sunt quidem verissima: sed Maria tali tempore suum peccatum communi more aliarum matrum meditata est, idque animus anxius in infinitum auxit, ac proculdubio morti quam vitae propiorem matrem sanctissimam fecit, quae tantò maiorem dolorem cepit ex sua negligentia, quantò magis Deum timuit. Auxit hanc perturbationem et beneficiorum recordatio. Facilè enim ei talis cogitatio in mentem venit: "Tu ex omni sexu muliebri selecta es in matrem Filii Dei. Quod beneficium si alia mulier nacta esset, quanta cura haec filium Dei custodiisset? Tu vero pro tanto beneficio tam malam refers gratiam." Haec atque alia eiusmodi miris modis turbarunt animum Mariae, et Ioseph similiter, qui pueri et matris custodem diuinitus se factum esse sciebat. Iam cogitandum est talia exempla propter nos scripta esse, ut eò cautiores simus adversus nostram infirmitatem. Si enim Maria et Ioseph lapsi sunt, quantò facilius nos labi possumus, qui longè adhuc ab illorum donis absumus? Secundo, si fortè quid à nobis peccatum est, sciamus neminem vnquam sanctorum, ne Mariam quidem, matrem Christi, sine vitio fuisse. Verùm in hoc gradu non est resistendum; nam impii eiusmodi exemplis adducti magis indulgent suis cupiditatibus. Ergo ad caput huius negotii eundum est, ut ex animo nos poeniteat facti, et ut credamus Deum nobis esse propicium, sicut Mariae et Ioseph et aliis fuit, qui, ut maximè cum horrendis angustiis nos lucutari sinit, tamen in ipso tempore nos benignissimè respicit, sicut Mariam et Ioseph respexit, reddens eis filium tertio die incolumem. Quod nunquam faceret, si nostrorum meritorum, non suae misericordiae rationem haberet. Nos enim, quod ad nos attinet, peccatum peccato cumulamus, sicut Maria praeter suam priorem negligentiam addit iniustam expostulationem cum filio, et meretur, manifestè ab eo redargui, quod non intellegat ea, quae agantur. Essent alii insignes loci in hoc Evangelio, videlicet de persona et officio Christi, de quo loco initio memini. Item de caecitate doctorum, cum quibus puer disputavit. Item de obedientia Iesu erga parentes. Praeterea quare addat Evangelista, Mariam conseruasse omnia in corde suo. Postremò, quomodo Iesus profecerit sapientia, cùm in eo fuerit plenitudo sapientiae Dei. Sed iam modum huius mei sermonis implevi, cuius etiam fructum nobis largiri dignetur Deus omnipotens pro sua erga nos benignitate. AMEN.

Sermo 023

IN EPISTOLAM DOMINICAE II. POSTEPIPHANIAS. Rom. 12 Habentes autem donationes secundùm gratiam quae data est nobis diversas: sive prophetiam, ut consentiat fidei; sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina. Qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate. Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhaerentes bono. Charitate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes. Sollicitudine non pigri, spiritu feruentes, tempori servientes. Spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes. Necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. Benedicite persaequentibus vos. Benedicite et nolite maledicere. Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus. Idem invicem sentientes. Non alta sapiens, sed humilibus consentientes. Quis est status? NON SOLUM, IDEM STATVS, SED EADEM quoque continuata oratio est cum proxima epistola, in qua Paulus admonet iustificatos sui officii, ut in nova obedientia et iustitia sedulò suam fidem exerceant, ac iusti iustè vivant, non secundùm praescriptum carnis, sed iuxta regulam spiritus, qui verbo Dei nos gubernat prorsus contra carnis studia. Carni enim nihil est adversus, quàm affligi. Itaque quantum potest, fugit afflictiones, easque cùm adsunt, quam primum excutere conatur, sicut indomitus equus sessorem fert impatientissimè. Spiritus autem, qui verbo Dei regitur, intelligit afflictiones à Deo non irato, sed maximè propitio evenire, non ad perniciem, sed ad salutem. Tantum igitur abest, ut affligi nolit, ut etiam glorietur in afflictionibus, et Deo gratias agat, qui hoc modo vult coli magis, quàm ullis sacrificiis. Caro sentiens in se aliquid eximium praeter caeteros, sive corporis, sive spiritus, sive fortunae ornamentum, mox inflatur, seque adorari et coli postulat, quod venenum vnà cum aliis morbis à primis parentibus haereditario accepimus. Spiritus autem praecipit, ut quantò plus donorum habemus, eò magis nos humilia­mus, nosque omnibus hominibus subiiciamus, sicut filius Dei, cùm esset coeli et terrae Dominus, tamen infra omnes homines se humiliauit, omniumque servus factus est. His de rebus Paulus nos proximè docuit, quae tantam vim habent, ut si huic doctrinae omnes obsequeremur, nulla ne vestigia quidem ullius odij aut simultatis in Ecclesia locum haberent. Sed ô miserias! Quàm pauci sunt, qui haec seriò secum meditantur, suaque aequanimitate concordiam Ecclesiae promouere potius, quàm turbare cogitent? Sic spiritus malitiae fascinat animos multorum, vt officii sui, vt Ecclesiae, vt gloriae Dei, vt suae et communis salutis obliviscantur, suaque dona, ad gloriam Dei et Ecclesiae ornamentum diuinitus collata, non ad hos fines, sed ad pessimos abusus transferant. Sed redeo ad praecepta Pauli gravissima, quibus hactenus in genere omnes admonuit, vt suo quisque in loco serviat Deo et Ecclesiae, neque inflatus suo dono caeteros superbè contemnat, neque invidia incensus, superioribus se opponat, quemadmodum et veterum et recentium haereticos exempla ostendunt. Nunc addit per distributionem praecepta, quibus nominatim singulis pro sui doni mensura praecipit, quomodo illo uti debeant. Quod est primum donum? Prophetia, qua nullum est donum in Ecclesia praestantius. Etsi autem includit revelationem de futuris rebus, qualem habuit Daniel de quatuor monarchiis, de tempore adventus Christi, de interitu populi, etc., tamen hoc in loco Paulus praecipuè loquitur de eo genere prophetiae, quod est intelligere et aptè atque appositè interpretari scripta prophetarum, quod non est omnium, sed paucorum, qui habent spiritum propheticum, hoc est, eundem, quem habuerunt prophetae. Caeteros omnes necesse est horum interpretationi subscribere. Oportet igitur eos esse certos, quòd habeant Spiritum Sanctum interpretem. Eamque ob causam Ioannes in sua Epistola iubet nos probare spiritus, eosque prudenter diiudicare. Certissimum autem indicium prophetici spiritus est consensus. Vt apostolorum et Christi interpretationem ideo scimus certam et verè propheticam esse, quia cum tota prophetica scriptura consentit. Cùm ergo phanatici homines ex uno aliquo aut altero loco excerpunt aliquam sententiam, et fingunt in­ terpretationem contra totius scripturae consensum, sciamus hunc spiritum eorum non esse propheticum, sed diabolicum. Vt qui lapsis post baptismum negabant reditum ad poenitentiam et remissionem peccatorum, excerpebant ex Epistola ad Ebraeos duos locos, quorum alter est caput 6, alter 10, eosque ad suum errorem accommodatos contra totius scripturae consensum exponebant. Ita qui sacramentum baptismi aut coenae inuadunt, eaque suis imaginationibus convenire volunt, discedunt à communi totius scripturae regula. Quid­ quid Deus loquitur, id potest etiam praestare. Hoc est, quod Paulus praecipit, vt prophetia sit analoga fidei, quae simpliciter haeret in verbo Dei, quòd per omnia secum consentit, nec assentitur opinionibus humanis à totius doctrinae propheticae consensu discordantibus, quantumuis bene et prudenter cogitatae esse videantur. Hoc igitur est officium prophetae in Ecclesia, qui habet summum donum in intelligendis scriptis propheticis et dilucidè explicandis, ne se propter hoc donum efferat, neque suo animo indulgeat, sed regat suum spiritum verbo potius et consensu scripturae, quàm ipse scripturam regere postulet. Sic rectè utatur dono suo, iuxta analogiam fidei, quae semper sibi constat, nec credit contraria. Neque enim est credere in Christum omnipotentem, si quis etiam non admittit eum esse ubique, vbi se futurum esse promisit. Idemque habens donum prophetiae non propterea contemnat aliorum dona, qui contemptus non tam ad homines, quàm ad Deum donantem pertinet, qui offensus nostra superbia facilè rursum eripere nobis potest dona in nos collata et aliis conferre, quos contemsimus, vt parabola de fidelibus et infidelibus servos monet. Quod est secundum donum? Donum prophetiae dixi esse praecipuum. Hoc enim, quasi lux quaedam, praelucet caeteris, vt intelligere ea et pro voluntate Dei rectè collocare ad vsum Ecclesiae possimus, iuxta illud psalmi: “Lucerna pedibus meis verbum tuum.” Vbi verò verbum Dei et prophetia non lucet, ibi nihil sunt nisi tenebræ, et nullus errorum finis, quemadmodum nostro magno cum malo experti sumus in papistica captivitate, vbi nemo erat, qui suum donum atque officium intelligeret. Imò, quae pro cultu Dei habebantur, ea nihil nisi contumelia Dei erant, quemadmodum per lucem Evangelii et prophetiam redditam nunc videmus. Hoc igitur donum praecipuè petendum est à Deo, vt caetera quoque intelligere et ad cultum Dei conferre possimus. Inter quae proximum est ministerium. Vocat autem ministerium Paulus eiusmodi munus in Ecclesia, cùm aliquis adiunctus est prophetis et interpretibus scripturae, eorumque imperata facit in sacramentorum administratione et aliis ministeriis, Ecclesiae necessariis, quibus tamen prophetae ipsi vacare non possunt. Tale fuit officium Iosua, cùm Mosi serviret; Samuelis, cùm summo sacerdoti Eli ministraret; Elisaei, cùm Eliae suam operam navaret; Stephani et collegarum eius, cùm sub apostolis Ecclesiae de victu providerent. Sic Paulus suos secum ministros semper habuit, quorum opera carere non poterat. Quicunque igitur in tali munere constitutus est, is eo sit contentus, neque maius aliquod ambiat, sed praesentem vocationem summa fide administret, nec imitetur servum illum infidelem, qui eos, quibus ministrare debet, percutit, edens ac bibens cum ebriis, aut Iudam, aut servum Elisaei infidum, ne mercedem quoque eandem recipiat. Quod est tertium donum? Doctrina, quae post prophetiam proximum locum habet. Hoc donum est Divinis, qui non immediatè à Deo instituti sunt, quemadmodum prophetae et apostoli, sed qui à prophetis doctrinam accipiunt ac discunt, eamque deinde dextrè aliis tradere possunt, adiuti tum linguarum, tum aliarum artium cognitione, quae ad docendum valent, tum denique naturali facundia. Hoc in genere fuit Aaron, qui Mose prophetante interpres erat ad Pharaonem et populum. Item aliorum prophetarum et apostolorum discipuli, qui in veteri testamento filii prophetarum vocabantur. Hoc donum habuerunt Titus, Timotheus, aliique Pauli et aliorum apostolorum sectatores, qui doctrinam ab eis acceptam suis Ecclesiis tradiderunt. Seorsim tamen docendi dono praediti sunt, qui summam et praecipuos locos doctrinae apta methodo breviter et perspicuè tradere possunt sine omni ambiguitate. Quales in prima Ecclesia fuērunt ὁριῶν, et hoc tempore sunt qui perspicuam docendi rationem tenant, Ecclesiae imprimis necessariam. Si quis ergo hoc dono praeditus est, hunc etiam vult Paulus suo officio strenuè summaque fide ac studio vacare, non ad ambitionem aliasue cupiditates, sed ad communem Ecclesiae utilitatem et agnitionem Dei. Opus est autem ingenti atque assiduo studio, plurimarumque rerum atque artium cognitione et experientia, ut officio docendi satisfiat. Nequaquam igitur ignaui hominis officium est, tantos labores sustinere, qui et in discendo et in docendo sese offerunt, ne dicam de periculis vitae, valetudinis, fama, fortunarum, etc. Quod est quartum donum? Exhortatio, quam nihil mirum est à Paulo à caeteris separari. Etsi enim fit nonnunquam, ut idem homo docere et exhortari possit, tamen hoc profectò rarò admodum contingit. Est igitur discrimen inter haec dona, non solùm quod ad facultatem donorum attinet, verumetiam ad finem. Nam hae demum naturae ad exhortandum idoneae sunt, quae affectibus mouendis valent. Ita­ que etiam rhetores aliud dicunt esse docere, et aliud movere ac delectare. Is qui docet, satisfecit suo officio, si re exposita secundùm praecepta docendi, effecit vt auditores rem intelligant. Qui verò exhortatur, hunc oportet varios in ratione affectus miscere ad impellendos animos, vt ea quae didicerunt, etiam facere libenter velint. Cùm ergo Christianae doctrinae finis sit, non scire tantum, verumetiam facere et obedire, facilè intelligi potest, valde necessarium esse hoc donum in Ecclesia. Quod si in negotiis civilibus multum valet, quae tamen ratione et sensibus percipiuntur, quantò magis in rebus spiritualibus, quae rationi prorsus incredibiles esse videntur? Mǫuentur autem affectus tum à veritate, bonitate, sapientia et potentia Dei, tum à magnitudine rerum promissarum, et è regione propositis poenis, si homines non obediant; item ab indignitate humani generis, quod Deus tanto amore complectitur, etc. In his ferè rebus sita est exhortatio, quae cessantes atque ignauos per se animos, et multis modis impeditos, vt parabola de semine docet, assiduè impellat, excitet, urgeat, ne à doctrina, quod facilè fit, quam cognouerunt, rursum deficiant. Fine autem differunt haec dona, quia docemus rudes et imperitos; exhortamur autem eos qui iam sunt instituti, vt in doctrina pergere et perseverare velint.. Atque hactenus dixit Paulus de spiritualibus donis, quae omnia serviunt verbo et doctrinae. Nihil hic simile est hypocritarum donis, qui nihil minoris faciunt quam doctrinam, sed sua cuiusque somnia tantum probant. Nunc etiam corporalium donorum species quaedam à Paulo enumerantur. Quænam? Largiri, regere, et misereri. Primum ad eos pertinet, qui opibus et copiis valent. Secundum ad gubernatores. Tertium ad omnes, qui vlla ex parte miseris et afflictis prodesse queunt. Est autem mira brevitas in his praeceptis et sequentibus omnibus. Singulas enim virtutes singulis verbis absoluit Paulus, et tanquam punctis notat potius quam explicat. Scribit enim iustificatis per fidem, et habentibus Spiritum Sanctum, qui magistrum bonorum operum secum habent, et cognita voluntate Dei, quae opera ei placeant, parati sunt ad obediendum. Satis igitur est Paulo et aliis apostolis ostendisse, quòd Deus non requirat alia opera, quàm ea quae lex postulat, vt gubernatores rectè praesint: diuites ex suis facultatibus suppeditent egenis, et singuli quantum possunt opem ferant afflictis, sicut vna corporis membra mutuis se officiis promptissimè adiuvant. Caetera, quae hic desiderantur, non solùm ex lege Dei et scriptis prophetarum, aliorumque interpretum petantur, verumetiam ex humanis legibus et libris philosophorum, poetarum, etc., qui pleni sunt humanissimis praeceptis, quibus et quatenus sit largiendum, quae in rege, imperatore, iudice, parente et paedagogo requiruntur, quid toti hominum generi, quid nostrae genti, ciuitati, tribui, propinquis, amicis, debeamus, quae omnia hoc in loco explicare nimis longum esset. Quanquam autem latissimè haec patent, tamen pro sua sapientia, quae est Spiritus Sancti, Paulus integram doctrinam singularum virtutum singulis verbis ita exprimit, vt nihil desiderari possit. In largiendo requirit simplicitatem, vt simpliciter necessitatem eius spectemus, cui largimur, non dignitatem, non amicitiam, non gratitudinis spem, et id genus alia, quae mundus spectare solet, vt gloriam sive coram hominibus, sive coram Deo. Sic et Christus praecipit, vt sinistra manus ignoret quid dextera largiatur. In gubernatione requirit Paulus sollicitudinem, qua sola mirificè depingit omnes virtutes bonorum gubernatorum, quibus nihil est magis sollicitum. Omnium enim suarum rerum obliti — cibi, potus, somni — hoc vnum sollicitè agunt, vt suae fidei commissos tueantur, quae sollicitudo tum in gallinis tum in aliis animantibus picta est, quae nec aestum, nec frigus, nec famem, nec sitim, nec laborem vllum, nec vitae ipsius discrimen prae furorum cura fugiunt. In miserendo iubet nos Paulus esse hilares et faciles, nihilque gravatim facientes. Hic multa essent dicenda, si res pateretur, quàm multipliciter peccent homines contra haec tria praecepta largiendi, regendi et miserendi, quae omnes pij secum meditari debent, vt vitia cauere et secundùm voluntatem Dei viuere discant. Quid amplius praecipit Paulus? Multa praecepta colligit ad secundam tabulam pertinentia, quae sic rectius intelliguntur, si suis quaeque praeceptis decalogi accommodata ex iisdem declarabuntur. His omnibus primum omnium praeponit generale praeceptum de dilectione, quam vult esse solidam, integram, atque ex animo profectam, non simulatan et aulicam, qua tantum amici aut benemeriti amantur, aut verborum fuco imponitur imprudentibus, quo nihil est frequentius in mundo, abestque longissimè à sententia legis, quae iubet nos proximum diligere vt nosipsos, qua regula nihil potuit tradi perfectius. Est et hoc generale, quod addit Paulus, odio habentes malum, et adhaerentes bono, alludens ad illud psalmi 15: “Declina à malo et fac bonum.” Neque enim de personis malis aut bonis haec verba accipienda sunt, sed malum vocat Paulus quidquid in lege vetitum est, ut inobedientiam et contumaciam erga superiores, caedes, iras, inimicitias, odia, simultates, libidines, furta, rapinas, calumnias, omnesque cupiditates pravæ; boni autem appellatione virtutes his vitiis oppositas, et in lege Dei praeceptas significat. Deinde charitatem describit, cuiusmodi esse debeat, fraterna videlicet. Hic non vulgaria exempla sunt consideranda, de quibus Poëta inquit: “Fratrum quoque gratia rara est,” sed eorum, qui verè sunt fratres, corpore et animo, ut ille inquit: “Horum enim amore nihil est ardentius.” Neque enim pro se quisque magis quàm pro fratre sollicitus est, siquidem rectè inter eos viuitur, nec suam quisque vitam magis amat, quàm fratris. Hoc igitur animo se mutuo amplecti debent pij, vt alter alterius conditionem suam propriam esse putet, nec dicat, vt vulgus solet: “Quid mea? Ego meum agam negotium, agant alii suum.” Sed ad omnes proximi necessitates promptè accurrat, siue admonitione, siue consilio, siue consolatione, siue correctione, siue doctrina, siue re opus esse viderit. Sunt enim multò magis fratres inter se, quicunque in Christum credunt, quàm qui ex iisdem parentibus secundùm carnem nati sunt. Pater enim coelestis, cuius filii propter Christum facti sunt, infinitis modis praestantior est quàm ij parentes, à quibus in hunc mundum nati sumus. Deinde nostra haereditas, quam expectamus, est coelestium et aeternorum bonorum, non harum rerum, quae vnà cum hoc mundo interibunt. Habemus igitur non leves causas, cur alii alios ardentissimo amore prosequamur, nisi malumus ex societate filiorum Dei eiici, atque in aeternum à Deo reiecti esse. Quibus in rebus exercenda est charitas erga fratres? Eas ordine enumerat Paulus: honorem, sollicitudinem, spiritus ardorem, obedientiam erga Deum, spem, patientiam, orationem, liberalitatem, hospitalitatem, benedicentiam, gaudium in rebus laetis, tristitiam in rebus adversis proximi, animorum consensum, et humilitatem, quae opera omnia non solùm propter mandatum Dei sunt necessaria, verumetiam propter summam Ecclesiae necessitatem, quam cùm Christus intelligeret, nihil usque adeo à suis discipulis petiuit, quàm vt se mutuo diligerent, idemque à Patre rogauit, vt semper essent inter se unanimes. Neque enim latebat eum pro sua sapientia infinita, quanti essent futuri conatus diaboli ad hanc concordiam dissoluendam, qua soluta per se deinde ruunt omnia, quae saluti hominibus esse debebant. Non ergo temerè collegit Paulus haec praecepta, quae ad alendam Ecclesiae concordiam necessaria sunt, quodque in explicando nimis longum esset, hoc singulos privatim etiam atque etiam meditari decet, eademque primùm in Christo, qui est caput Ecclesiae, deinde in aliis exemplis sanctorum contemplari. Quod studium si quis omittit, hic frustra de Christiano nomine gloriatur. Cùm ergo singula haec praecepta seorsim explanare non liceat, haec in genere tantum de eis dixisse sufficiat. Hoc vnum tamen addam, quod non est praetereundum, vt hanc Pauli doctrinam conferamus cum religione papistica, in qua quid obsecro simile reperietur? De donis prophetiae, ministerii, doctrinae, exhortationis ne quidem somniat quidquam hoc genus pessimorum hominum, largiri, praesse, misereri, etc.; tantum absunt ab eis, vt nihil sit eis magis contrarium. Interea ludunt cibis, vestibus, locis, temporibus, et id genus aliis nugis. O Deus, assere tandem ac libera tuam Ecclesiam, et hostibus tuis dignam gratiam repende. Amen.

Sermo 024

EVANGELIVM DOMINICAII. POSTEPIPHANIAS. Ioan. 2. ET die tertia nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, & era mater lesu ibi, vocatus est autem & lesus & discipuli eius ad nuptias. Et deficiente vino, dicit mater lesu ad eum: vinum non habent. Et dicit ei lesus: Quid mihi tecum est mulier? Nondum venit hora mea. Dicit mater eius ministris: Quodcunque dixerit vobis, facite. Erant autem lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Iudæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Et impleuerunt eas usq; ad summum. Et dicit eis Iesus: Haulite nunc, & ferte Architriclino, Et tulerunt: vt autem gustauit Architriclinus aquam vinum factam, & non sciret vnde esset: ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus, & dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: & cùm inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem seruasti bonum vinum usq; adhuc. Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilææ, & manifestauit gloriam suam, & crediderunt in eum discipuli eius. Quis est status Euangeliij? EST TESTIMONIUM DE CHRISTO, QUOD vere sit filius Dei, quanquam sit ex Maria natus, & verbum illud, quod vnà cum patre & Spiritu Sancto ab æterno fuit, per quod omnia facta sunt, & sine quo nihil prorfus factum est. Huc enim totam narrationem accommodat ipse Euangelista, cùm ait, Hoc fuit primum signũ, quod fecit Iesus, in Cana Galilææ, ad manifestandam gloriam suam, vt homines crederent in eum, quod vere sit filius æterni Dei. Quae gloria ex persona, qua nihil fuit abiectius, agnosci non potuit, Sed ex operibus eius agnita est, quæ vere diuina fuerunt, & nullius omnino creaturæ, quantumuis excellentis, propria, sicut & Nicodemus ostendit, se ex signis & miraculis agnoscere, quod Iesus sit à Deo missus, quia nullus hominum hæc signa facere possit. Nam vt cætera miracula omittamus, certe aquam in vinum, idque omnium præstantissimum, mutare, sola voluntate, nulla manu admota, nullo verbo prolato, in nullius creaturæ arbitrio est. Neque minoris potentia est, naturas ipsas rerum prorsus mutare, quam nouas res ex nihilo condere. Quamobrem nobis hoc miraculum Christi, est certissimum argumentum diuina naturæ, vt credamus eum esse verè Deum, creatorem & conseruatorem omnium rerum, præcipuè hominum, quorum naturam assumere non dubitauit ex Maria virgine, vt eis saluti esset. Quod si alij recusant credere, nosque credentes oderunt acerrimè, sentient aliquando suo æterno malo, nos rectè credidisse & confessos esse de Iesu filio Mariæ, quod sit filius Dei, & vnicus Saluator omnium nostrum, sine vllo nostro vel, aliarum creaturarum auxilio. Est enim omnipotens, cùm & condiderit omnia, & omnia in sua potestate habeat, vt vel noua condat, vel vetera mutet, Non est tam infirmus creator, vt incantatores papistici, qui conantur plurimum, in mutandis rerum viribus, aquæ, vini, salis, herbarum, candelarum, vestium, &c. Sed vt maximè etiam contetur cum diuinae maiestatis ludibrio, tamen eadem manet substantia, quæ antea fuerat. Ergo valeant isti creatores cum suis creaturis, Nos credamus in Christum, qui verè est creator omnipotens, qui solo nutu noua facit omnia, sicut præsens nostra necessitas requirit. Neque enim inania signa facit, sed nobis necessaria, tum ad eum verè agnoscendum, tum vt ex necessitate nostra liberemur, sicut hoc in loco hæc duo effecit Christus suo miraculo, vt credant in eum discipuli, & spon sus cum sponsa iuuetur in sua inopia & ignominia. Credere autem in Christum est certò statuere, quòd sit verè et natura Deus, infinitae potentiae, sapientiae, et bonitatis, atque ad eum in omni nostra necessitate confugere, eiusque auxilium certo expectare. Edidit enim miracula, nostra causa omnium, vt singulos inuitaret, vt in suis quisque casibus spem suam in Christi auxilio collocaret, qui non solùm nuptiis in Cana interfuit, sed vbique adest, ultroque nostris miseriis afficitur, curans nos atque defendens, pascens, vestiens, consolans, et cetera, siquidem eum non repellimus, sed praesentia eius delectamur. Haec de statu et praecipuo huius Evangelii loco dicta sunt: Nunc caetera quoque sunt videnda, quae ex circumstantiis historiae colligi possunt. Quae est prima circumstantia? Locus, in quo miraculum editum est. Fecit enim Iesus vinum ex aqua in nuptiis, ad quas vnà cum matre et discipulis fuerat inuitatus. Haec circumstantia diligenter notanda est, continet enim necessariam doctrinam et consolationem. Doctrina est, quòd coniugium sit res pia et Deo accepta, non solùm quia ab initio conditum est à Deo adhuc integra natura hominis, ad multiplicationem et conservationem humani generis, sed ab ipso Filio Dei in carne confirmatum, qui non solùm vnà cum matre et discipulis charissimis interesse nuptiis voluit, sed easdem primo miraculo et suauissimo beneficio suo ornare. Hoc igitur exemplum primum opponendum est falsis hominum iudiciis, quibus hoc divinum vitae genus extenuatur propter molestias, quas habet. Deinde, et iis qui coelibatum immodicè extollunt, eumque cum insigni Dei contumelia coniugio anteponunt. Faciunt enim traditionem suam ab hominibus acceptam sine mandato Dei, longè sanctiorem quam institutum à Deo coniugium. Contra quae omnia nostros animos confirmare debemus, vt statuamus coniugium esse non modò licitum et concessum, vt sunt aliae res mediae et indifferentes, sed Deum immediatè esse auctorem coniugij, qui sponsum et sponsam coniungit, et hanc suam ordinationem defendit, praecipiens in sexto praecepto, ne quis eam violet, et severissimè puniens eos, qui hanc suam ordinationem per vaga connubia violant, et promittens ac praestans benedictionem iis, qui voluntati et legi divinae obediunt, eamque magnificant, sicut authoris dignitas et ingens rei utilitas postulat. Estque causa in promptu cur hoc vitae genus malè audiat in mundo, cuius princeps est diabolus. Is enim non sine causa tot difficultates hominibus obicit, quibus hanc ordinationem Dei odiosam reddit. Primùm proponit iis, qui sunt extra coniugium, magnitudinem molestiarum, et callidè dissimulans, si quid inest boni, infelicissima quaeque exempla coniugalia obiicit, quorum conspectu facilè deterret multos. Deinde in coniugio alias molestias ex aliis, tum ex coniuge, tum ex liberis, tum ex reliqua familia, tum ex malis vicinis, aliisque incommodis pene quotidie excitare solet. Causa autem huius odii est, quia impedito et turbato coniugio omnia se consecuturum putat, vt aut non nascantur homines, aut si nati sunt, vel negligentia vel indulgentia corrumpantur, ad perniciem humanae societatis et Dei contumeliam. Has technas diaboli nos decet intelligere et veram doctrinam de coniugio opponere, eiusque dignitatem defendere. Deinde contra quotidianas molestias, quas habet coniugium, opponamus tum alias consolationes, quae passim extant in sacris literis, tum hoc ipsum Evangelium, in quo Christus mirum in modum ornat nuptias non solùm sua praesentia, verumetiam regio munere, et primo miraculo, quo tristitiam sponsi et sponsae, omniumque convivarum mirificè recreat. Quid hoc testimonio amplius requirat afflicti coniugis animus? Manifestè enim testatur Filius Dei, Patri coaeternus, se amare coniugia, eisque sua benedictione ac defensione adesse velle. Quam voluntatem etiam in eo ostendit, quòd non rogatus à sponso et sponsa levat eorum inopiam. Imò succenset, cùm à matre rogatur, quasi propter matris intercessionem, non ex sua benignitate benefacere sponso debeat. Praeterea maior est eius sapientia, quàm vt vllo monitore indigeat, quid et quando nobis opus sit. Quòd si tale aliquod exemplum hostes Evangelii pro se haberent, Christusque vel ad nouum noui sacerdotis sacrum venisset, vel monachum aut monacham consecrasset, eumque ordinem aliquo miraculo décorasset, quis posset istorum hominum superbiam ferre? Cur igitur coniuges sibi non gratulentur hunc honorem, cùm videant Filium Dei nuptiis interesse, ibique primum omnium suam divinam gloriam et maiestatem in carne patefacere? Neque id mirum est, quòd tanto amore coniugium prosequitur, cùm ipse sit auctor, et per hoc medium subinde novos homines producat, à quibus colatur; per hoc denique regni sui cives consequitur. Talium, inquit, hoc est, ex coniugio natorum, est regnum coelorum, cuius ipse rex à Deo Patre constitutus est. Hinc intelligi potest, quare Paulus appellet doctrinam daemoniorum, quæ prohibentur coniugia, et coelibatus statuitur, quem videmus manifestis poenis diuinitus affici. Nam praeter caetera ingentia maleficia, etiam impurissimo coelibatu mundus praesentes calamitates meritus est, quae vnà cum vitiis hominum penè in horas crescunt. Quae est secunda circumstantia? Egestas sponsi et sponsae. In mediis enim nuptiis vinum deficit. Haec circumstantia rursus et doctrinam et consolationem eximiam continet. Doctrina est: Sicut Christus ipse rex pauper et egenus est, ita pauperum suique similium consuetudine plurimum delectatur, ad quos potissimum iuuandos in hunc mundum venit. Apud caeteros enim non habet occasionem exercendae suae potentiae, vt eos alat in fame, potet in siti, vestiat in nuditate, defendat in periculo, et quod magis ad eius officium pertinet, afflictos consolentur, territis metum adimat, omni ope destitutis certum ferat auxilium adversus peccatum et mortem, omnesque morsus diaboli. Itaque extremam expectat necessitatem, in qua ipsa aliquamdiu nos sinit periclitari penè vsque ad desperationem, vt gloria eius magis appareat. Eamque ob causam sinit suos in egestatem labi aut alia incommoda, vt sit ei opportunitas suae gloriae patefaciendae, vt magis à nobis agnoscatur. Hinc ergo petenda est firma consolatio in omnibus molestijs, quae nostrę rationis iudicium in deteriorem partem rapere solet, atque ex iis colligere, quòd Deus irascatur, absitque à nobis longissimè, contraque illis maximè faueat, qui nulla re egere videntur. Huic iudicio opponi debet exemplum Christi, qui, ut scriptura de eo loquitur, quàm proximus est illis, qui sunt afflictissimi, vt erigamus nos contra dubitationem naturalem ac desperationem, et sciamus nos, cùm affligimur, non irae, sed gloriae Dei instrumenta esse, quam illi, qui florent secundis rebus, Deo detrahunt et suae iustitiae, potentiae et sapientiae adscribunt, quod non est laudi, sed ignominiæ Deo, cui angeli quoque in coelo omnem gloriam tribuunt, sibi vero nullam. Quae est tertia circumstantia? Mariae persona, quae deficiente vino intercedit pro sponso, qua in re eam peccare ex responso Christi apparet. Hinc discendum est, quàm facilis sit lapsus, etiam sanctissimis, quorum optima quaeque facta non carent reprehensione coram Deo; quid fiet de caeteris, quibus nulla causa honesta praetexi potest? Nam Maria facilè apud omnes homines non modò excusationem facti, verumetiam summam laudem obtinere potuisset, quae tamen à Christo, et quidem Filio arguitur. Fecit enim humanissime, quòd sponsi miseretur, eiusque inopiae et ignominiae occurrere voluit. Verùm non ita consulendum est proximo, vt gloria Dei laedatur, cuius summa ratio haberi debet. Erat autem factum Mariae contra gloriam Dei, cùm Iesu tempus et modum benefaciendi praescribit, quasi ipse minus intelligeret omnem rem, quid ageretur, quid superesset, quid deesset. Ipse enim dat omnia. Ergo novit, cùm deficiunt omnia, et tempus rursum largiendi, nihilque indiget nostra sapientia. Peccavit ergo Maria in hoc, quia se plus intelligere iudicavit, quàm Filium, infinitae sapientiae, cui nihil potest esse occultum. Aut si sensit Iesum aequè ac se videre defectum vini, bonitatis, et misericordiae laudem ei detrahit, qui cùm sciat defectum esse in nuptiis, tamen nolit ei consulere. Aut si de bonitate quoque nihil mali suspicata est, tamen ei potentiam adimit, qui non habeat facultatem curandi ea, quae deficiebant. In haec peccata delabitur Virgo sanctissima, priusquam animadvertit. Erōgo exemplo eius nos simus cautiores. Neque enim exiguum aliquod erratum fuisse apparet, propter quod hic Filius, perfectissimum exemplum obedientiae erga parentes, quasi oblitus sui officii, durius matrem compellat. Quid tibi mecum negotii est, mulier? Nondum venit hora mea, quasi dicat, Nihil indigeo tuo praescripto in hac re: Scio quid et quando sit faciendum. Atque haec aequo animo fert Maria, tametsi mater est, nec excusat factum. Ita nos quoque assiduò arguimur per verbum Christi, quòd non tribuimus ei laudem sapientiæ, potentiae et bonitatis in nostris rebus, quam obiurgationem exemplo Mariae libenter ferre debemus, nec excusare nostrum peccatum, sed verbo Dei obedire ac cedere. Quod cùm facimus, nihil est Deo facilius ad remittendum. At qui suum peccatum excusant, nec patiuntur se argui per verbum Dei, ii etiam non consequuntur remissionem, quae poenitentiam agentibus, non peccatum excusantibus, promissa est. Secundò ex persona Christi discendum est, quòd sublimior vocatio liberos excusat ab obedientia communi, quam parentibus debent; imò necessariò requirit eam omitti, si parentes ex carnali affectu aliquid praecipiuunt, quod gloriae Dei non satis consentaneum est, ad quam omnia nostra negotia referre debent. Qua in re nos saepè iudicio destituimur, sed Filius Dei falli non potuit. Is videt se in hoc negocio extra obedientiam matri debitam versari, sicut in proximo Evangelio dixit: “An nescitis, quòd oportet me esse in rebus Patris mei?” quasi dicat, “Huis voluntatem primum omnium exequi debeo, deinde vestram, si absque huius detrimento fieri potest.” Porrò, si Christus mandato matris obsecutus vinum creasset, maxima pars gloriae penes matrem fuisset, ut quae sua auctoritate à Filio impetrasset quod voluerat. Voluit etiam Christus hoc exemplo nos cautos reddere contra futurum errorem de intercessione sanctorum, et ostendere, quòd sua bonitate infinita, non sanctorum intercessione adductus faciat omnia. Nam si matrem interpellantem non audit, quantò minus caeteros? At pium est tamen, atquē adeò mandatum à Deo, orare pro aliis. Quis hoc negat? Sed qui verè orare possunt, hoc est, credentes in Christum, ii nihil petunt contra gloriam et voluntatem Dei; aut si id faciunt, lapsi errore naturali, non exaudiuntur, etiam cùm pro se orant, multò minus pro aliis. Idemque de mortuis sanctis intelligi debet, si orant pro Ecclesia. Neque tamen hinc sequitur, quòd sint invocandi et quòd exaudiant invocantes, sicut contendunt adversarii. Postremò est exemplum fidei ex hac circumstantia petendum. Maria enim, quamquam non auditur à Filio, tamen credit, eum non defuturum novis coniugibus, totamque rem ei committit, pendens ex eius voluntate, cui iubet ministros obtemperare, quidquid iussisset, in quibus etiam lucet egregia fides, obediens mandato Christi, tametsi quid fieret, non intelligebant, nihilque minus apparebat, quàm hoc modo, quem Christus praescribebat, vinum futurum. Quae est quarta circumstantia? Primum principale factum et miraculum Christi, quod Iohannes suo more pluribus verbis describit, ut magnitudinem eius amplificet. Huc pertinet, quòd Christus nullam manum admouet, sed iubet ministros afferre aquam; eamque allatam non attingit, nec vllo verbo manifesto utitur; nec primum ipse gustat aquam, sed continuò, ut allata est, iubet afferri architriclino, qui de vini bonitate miratur, et cum sponso expostulat, quòd praeposterè fecerit. Quod Evangelista magno consilio addit historiae, ut significet, quid ratio in sapientibus, qui per architriclinum significantur, de omnibus operibus Dei iudicet, quòd videlicet praeposterè fiant. Adeo nihil convenit rationi cum Deo, sed summa sapientia Dei summa stultitia rationi videtur, et è contra. Caeterum de praecipuo usu miraculi principio dictum est, et in prima circumstantia ostensum, quare in nuptiis editum sit, nempe ut declaret Christus, quantopere sibi coniugium placeret, non solùm quia inde usque à principio vnà cum Patre et Spiritu Sancto id condidit, sed etiam quia in hunc mundum venit, vt coniugij vitia corrigeret, eique caeteris ordinibus à Deo institutis, et coniugio serviens, pristinum honorem redderet, quem ei diabolus et mundi furor ademerat, excogitatis interea nouis ordinibus, vt per hos authoritas et dignitas diuinorum ordinum facilius tolleretur. Itaque illos suos ordines ingenti specie religionis, tanquam fuco, ornauit, qualis in coniugio non apparet. Sed praecipua causa huius miraculi, in nuptiis editi, fuit, quòd ex huius fructibus quasi coloniam sui regni deducturus erat, et ex coniugio magnum mysterium et sacramentum sui erga nos amoris facturus, vt Paulus ad Ephesios 5. scribit, et ipse Christus multis similitudinibus ostendit. Haec vero est ingens dignitas coniugij, quòd coniuges inter se, alter in altero Christum intuetur, atque ex eo affectum Christi erga se suavissimum discit agnoscere. Neque est ulla imago in totâ creaturâ, quae suavissime et iucundius nobis amorem Christi erga nos ostendat. Illud autem hoc loco quaeri potest, quare Christus suam potentiam in tali opere potissimùm ostendere primum omnium voluerit, quòd fere supervacaneum esse videtur, magisque ad voluptatem gulae, quàm ad necessitatem comparatum. Paulò ante dictum est, omnia Dei opera rationi absurda videri et ridicula. Sed in Christo est infinita sapientia, cui necesse est rationis sapientiam subiici. Tribuamus ergo Christo hunc honorem, ut de eius sapientia honestius, quàm de nostra sentiamus; cumque id fecerimus, facilè deinde nobis per spiritum suum huius sui consilij causam aperiet. Sin minus, tamen sentiendum est, eum benè ac sapienter fecisse omnia, sicut à principio vidit omnia, quae fecerat, valdè bona esse. Quia verò omnia miracula, quae edidit Christus, sunt testimonia personae et officii eius, hinc facilè causa huius miraculi ostendi potest. Voluit enim per hoc corporale vinum ostendere, quale eius officium deinde futurum esset in caeteris miraculis, quòd videlicet vinum optimum hominibus egentibus praebiturus esset; hoc est, longè meliorem doctrinam allaturo, quàm illa vetus fuerat, quae territos consoletur atque exhilaret, et pulsa tristitia confortet. Quae cum natura vini conveniunt, per quod usitatum est in scriptura doctrinam, praesertim de Christo, significari, et per vineam illum populum, in quo doctrina et promissiones de Christo traduntur, per vinitores autem eos, qui sunt in officio docendi, et colendae vineae, ut quamplurimos fructus ferat. Haec est causa cum toto Christi officio conveniens, propter quam ab hoc miraculo ordiri suum officium voluit, quia affert non illum acrem potum legis, sed suavissimum, quo legis acerbitatem repellit, sitim restinguens, quae nos penè confecerat, omnibusque modis refocillat. Ideo ad se vocat in prophetis et in Ioanne, omnes sitientes, hoc est, omnes laborantes atque oneratos, qui gravissimum onus legis, peccati, irae Dei, et mortis sentiunt, vt eos recreet suo vino dulcissimo, atque etiam calefaciat, vt experti summum Dei amorem et misericordiam ulterius amplectentes miseros peccatores, vicissim incipiant diligere Deum, eiusque voluntati tanto studio obtemperare, vt non modò caetera omnia, verumetiam seipsos parati sint relinquere potius, quàm à Dei voluntate discedere, quam Deus in Filio suo revelavit. Tanta est suavitas huius vini, cuius apud Christum ingens copia est, et omnibus, qui bibere cupiunt, paratissima, sine vlla mercede aut precio. Sic enim inquit Deus per Esaiam prophetam cap. 55: “Quicunque non habetis argentum, venite et emite, absque argento et commutatione, vinum et lac,” quae quid sint, ipse propheta mox exponit: “Inclinate, inquit, aurem vestram, meque audite, et vivet anima vestra. Annunciabo enim vobis misericordias David fideles.” Quicunque convertitur ad Dominum, miserebitur eius, quoniam multus est ad ignoscendum. Hoc igitur praecipuum est beneficium, in Christo nobis collatum, quòd nos suo verbo gratiae consolatur, pascit et confortat, vt vino defessa corpora confirmantur. Hoc beneficium qui fide apprehendunt, ii caeteris quoque donis Dei recte utuntur, et cum gratiarum actione, et si carent illis, aequo animo ferunt, suaque omnia Deo commendant, cui sit gloria in aeternum. Amen.

Sermo 025

EPISTOLA DOMINICAE III. POST EPIPHANIAS Rom. 12. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Nulli malum pro malo reddentes, sed prudentes honesta coram omnibus hominibus. Si fieri potest, quantum in vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Non vosmetipsos ulciscentes, charissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim: “Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus.” Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. Noli vinci a malo: sed vince in bono malum. Quis est status? Genus doctrinae idem plane est quod fuit proximarum concionum, videlicet de obedientia iustorum, quae fidem necessariò sequi debet. Renovantur enim animi et purificantur fide, ut in synodo apostolorum disputat Petrus, et concipiunt Spiritum Sanctum, qui novos motus et spirituales, hoc est, verbo Spiritus consentientes, excitat, unde in linguam quoque novi sermones, et in alia membra exteriora novae et sanctae actiones erumpunt, ut et nos ipsi, et alii una nobiscum intelligant, aliam quandam in nobis naturam coepisse, quae non ducat amplius iugum cum infidelibus, ut Paulus alibi scribit, sed praestet se mundam Deo, quemadmodum decet filios Dei, de quibus dicit Deus: “Ego ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias.” Etsi enim gratis et non propter nostram dignitatem recipimur in filios, tamen contumaces filii et inobedientes non manent in gratia patris, neque haeredes. Quare necesse est nos obedire Deo, si verè filii Dei esse volumus. Eamque ob causam Paulus hortatur nos ad obedientiam, quam Deus requirit. Neque enim decet nos amplius servire carni, peccato, mundo et diabolo, postquam ab his redemti sumus, et in filios Dei adoptati. Dixi de genere doctrinae et statu principali hodiernae Epistolae; nunc in specie videamus, de quibus operibus nos doceat. Sciendum est autem, omnia ad secundam tabulam legis pertinere, non solum ideo, ut intelligamus, in Evangelio nulla nova, nec alia opera praecipi, quam quae ab initio praecepta sunt, ne assentiamur furiosis hominibus, qui novas revelationes iactitant, verum etiam ut interpretationem horum operum commodissime ex lege Dei petere possimus. Quod est primum opus? Modestia, quae ad omnia praecepta secundae tabulae referri potest, ut non anteferamus nostrum iudicium aliorum iudiciis, ne filii parentibus, discipuli magistris, subditi principibus, servii dominis se sapientiores esse arbitrentur, unde inobedientiam contra quartum praeceptum sequi necesse est, quae deinde est fons omnium scelerum etiam contra sequentia praecepta. Haec est simplex sententia horum verborum: “Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.” Totam vim sita est in pronomine "vosmetipsos," sine quo esset absurda sententia, quae iuberet cauere prudentiam, cum Christus serio praecipiat, ut simus prudentes, vigilantes atque intenti ad omnia. Sed Paulus fictam ac simulatam prudentiam vituperat, quae est falsa persuasio prudentiae et summa stultitia, cum aliquis usque adeò se acutum atque intelligentem esse arbitratur, ut omnes alios à se uno petere consilia velit, ipse vero neminem audiat. Quod vitium vehementer quidem nocet singulis, qui eo laborant; omnes enim admonitiones reiiciunt, quae prona est via ad perniciem. Sed multò plus habet periculi, si in eo homine est, qui publicam habet administrationem. Tunc enim nocet omnibus, qui ab eo reguntur, aut docentur. Hoc venenum omnibus temporibus plurimum nocuit Ecclesiae, et Paulus in Corinthiis copiose de hoc hominum genere conqueritur, quòd sibi singularem sapientiam arrogat, neque cum aliis de doctrina, deque caeteris rebus necessariis conferre studet, sed omnium aliorum placita superbe contemnit, sibi tantum concedi omnia postulat. Exempla illustrium huius superbiae sunt, soror Mosi, et alii seditiosi in deserto, Absalon et Achitophel in regno Davidis, pseudoprophetae, qui Paulum eiusque auctoritati ludibrio habuerunt. Sed hoc perturbatissimo tempore, nihil est hoc genere hominum frequentius, eorumque numero crescente lux doctrinae paulatim extinguetur, quod nec Turca, nec Papa efficere possent, si millies potente roboris haberent. Breve igitur hoc quidem praeceptum est, sed maximam vim habet, tum in concordia Ecclesiae conservanda, quam Paulus praecipue vult spectari, tum ut in puritate doctrinae promovenda, quam homines arrogantes et ambitiosi, ne quid ab aliis accepisse videantur, miserè adulterant. Quod est secundum praeceptum Epistolae? Caetera praecepta, quae restant, omnia eiusdem sunt generis, et pertinent ad quintum praeceptum. Prohibent enim cupiditatem vindictae, quemadmodum et Christus Matth. 5. et alibi praecipit, ne indulgeamus odiis, irae, inimicitiis. Sed laesi parati simus et faciles ad condonandum omnibo, ut etiam inimicis faueamus, et pro maleficio beneficium reddamus, exemplo Patris coelestis. Haec opera supra omnem captum humanum requirit Deus a suis filiis, atque hi praestant ea aliquo modo, quodque non perfecte ea praestare possunt, vehementer dolent. Et tamen impudentes homines audent hanc doctrinam calumniari, quod bona opera improbet, cum ea opera postulet, quae nulli homines suis viribus assequi possunt. Nam quis unquam hominum ita fuit patiens, ut, si potuit, non sit ultus iniurias, nec malum pro malo reddiderit, sed pessime meritis optime fecerit? Philosophii quoque vetant ne quenquam laedamus; natura omnes homines docet: sed tamen excipiunt, si quis iniuria sit lacessitus, huic enim licere putant, ut malum pro malo referat. Hinc illae sententiae iactantur: “Qui quae vult dicit, quae non vult audiet. Qui simulat verbis, nec corde est fidus amicus, tu quoque fac simile, sic ars deluditur arte.” Sed verbum Dei ne lacessitis quidem concedit, ut malum malo persequantur, sed iubet eos porro quoque benefacere, neque solum id agere, ne deterreantur ab officio, verumetiam ut magis magisque provocentur ad misericordiam, dilectionem, beneficentiam. Hoc quidem videtur rationi durissimum. Sed si ad veritatem velis mentem nostram revocare, nullum potuit melius consilium dari, nec ad quietem accommodatius. Quanta enim futura esset miseria nostra, si mala omnia, quae nobis contingunt, ulcisci vellemus? Quis esset finis vindicandi, cum totus mundus contra unicum quemque nostrum conspiraret? Nonne intra ipsa initia vindicandi continuo succumberemus? Non solum ergo nihil commodi, verumetiam plurimum incommodi ex vindicando consequeremur, et hostibus ipsis nihil faceremus gratius. Irritati enim etiam iustissimam causam se nactos esse arbitrantur, ut nos perdant. Si ergo malum non licet effugere, saltem hoc vitemus, ne nocentes patiamur. Sicut et Christus monet: “Beati eritis, cum convitia dixerint vobis homines, mentientes propter me.” Et Petrus: “Haec est gratia, si quis propter Dei conscientiam sustinet molestias, patiens iniuste.” Propterea non ad malum malo compensandum adiungere animum debemus, sed contrario potius modo affecti esse. Quonam? Paulus ipse addit antithesin, ut pudientes bona coram omnibus hominibus. Est enim sententia: “Non ad hoc sitis ingeniosi, quomodo par pari referre, et malum malo ulcisci possitis; hoc studium mundo relinquite, in quo nihil aliud sit, nisi quod una pars infert iniuriam, altera cogitat, quomodo pro simplici damno decuplum aut centuplum referre queat.” De gratia referenda in bonis nequaquam eodem modo solliciti sunt homines. Sed vos, quidquid alii faciant vobis, hoc unum agite, dicite, cogitate, in hoc omnem vestram curam et cogitationem collocate, inquit Paulus, ut omnibus hominibus benefaciatis. Itaque non dicit: “Facite bona,” sed “pudete bona,” ut mentem omnem non in mala, quae nobis eveniunt, fixam habeamus, sed in bona, quae nos aliis faciamus. Neque enim recipiet Deus vulgarem excusationem: “Quod ab alio allatum est, id a me sibi relatum putet.” Sed hunc recipiet, qui obtemperaverit praecepto, ut simus misericordes, sicut et Pater noster misericors est, pluens super bonos et malos, etc. Non igitur faciendum est discrimen in benefaciendo, ut bonis tantum benefici esse velimus. Sic enim publicanis et gentibus nihil meliores essemus, sed vere boni esse debemus, ut a nobis nihil nisi bonum proficiscatur, qualescumque sint homines, sicut a Deo nihil proficiscitur nisi bonum. Sic vere cum omnibus hominibus pacem haberemus, quod ad nos attinet, sicut in textu sequitur. Quadre Paulus addit hanc particulam, Si fieri potest, quod ad vos attinet? Proter magnam causam. Omnes enim, qui credunt et consentiunt Evangelio, irritant adversus se principem mundi cum toto regno suo, quod est Deo adversarium. Ergo propter odium et furorem diaboli, totum orbem commouentis, non possunt habere pacem. Circumdit, inquit Petrus, ut leo rugiens, et tum per se, tum per mundi sapientes ac principes ex omni parte nos adoritur, ac sine intermissione fatigat. Et Christus ait: “Non veni mittere pacem, sed gladium,” ut sint inimici hominis etiam domestici eius. Sed haec omnia sine Christi et discipulorum eis culpa, ex odio diaboli eveniunt, qui se cum regno suo offendit non vult. Quod ni esset, nulla prorsus discordia, nulla dissensio, nullum dissidium inter mundum et Christi Ecclesiam esset. Itaque Paulus non potuit sine conditione praecipere, ut pacem cum mundo habeamus. Nam si pax simpliciter quaerenda esset, quid aliud fieri oporteret, nisi ut abiecto prorsus Evangelio, quemadmodum multi faciunt, ut pacem habeant, in castra diaboli transiremus? Sed ita pax quaerenda est, ut quod ad nos attinet, a nobis nulla causa dissidii oriatur. Quam enim causam praebemus adversariis, ut nos oderint, si nos et ipsi parati sumus ad ferendas iniurias, non repellendas, idemque alios omnes hortamur, si omnium commoda augemus, non minuimus, si viam salutis omnibus hominibus ostendimus, et viam ad mortem eos cavere iubemus? Haec summa beneficia, et omnium iniuriarum patientia certe non debebant turbare communem concordiam, sed maxime stabilire, nisi diabolus tam potens, et homines usque adeo caeci ac mente capti essent, ut assentiantur diabolo, sic deformanti beneficia Christi et piorum, ut ea pro summis sceleribus et maleficiis habeant, atque omnino tormentis digna putent, denique hunc esse cultum Dei arbitrentur, si omni genere suppliciorum innocentem ac benemeritam Christi Ecclesiam persequantur. Hanc gratiam retulit mundus omnibus sanctis et filiis Dei, omniumque maxime Unigenito eis Filio, qui cum per se sit innocentissimus, alios quoque sanctos et innocentes facit. Quis ergo nos defendet? Cum hanc doctrinam de patientia audit caro, mox colligit, nihil esse miserius, quam eos, qui Christo obediunt. Cum enim mundus sua sponte nihil aliud cogitet, nisi ut eos funditus perdat, quid futurum est, inquit caro, si omnia patiemur, neque vim vi propulsabimus? Nonne intra paucos dies omnes prorsus devorabimur? Nam si quamvis multi ac potentes essemus, tamen vel ab uno homine occidi possemus non repugnantes; quid fiet, postquam et pauci, et infirmi, et inermes sumus? Sunt haec quidem rationi absurda et inexplicabilia. Verum alia sublimiore, quam hac terrestri, sapientia opus est, quae nulla absurditate moveatur, sed verbo Dei, quod simpliciter pati nos iuber, obtemet, quidquid inde sequatur. Quid enim claris dici potest, quam quod Paulus addit: “Non vosmetipsos ulciscentes, charissimi, sed date locum irae.” Hoc verè est quod in principio huius capitis praecipit offerre corpora, sicut ovis se offert ad mactandum; propter quod sancti in psalmo conqueruntur, se tanquam oves ad mactandum destinatos esse. Quamobrem quidquid rationi ex hac patientia secuturum videatur, nos sine ulla exceptione obtemus mandato Dei, nec singularem fortunam postulamus praeter alios, quos Deus ab initio charos habuit, qui omnes non repugnarunt, sed cesserunt irae, hoc est, saevienti contra se mundo indulserunt omnia. Quid enim esset iniquius, quam commodis sanctorum frui velle, et incommoda eorum recusare? Quanquam ea, quae maxime videntur incommoda, summa sunt commoda, si intelligere volumus. Deo enim volente et patiente eveniunt, qui nihil mali suis filiis accidere sinit, quos seipso magis diligit. Nam ne proprio quidem Filio, hoc est, sibi ipsi pepercit pro nobis. Quantum autem prosint nobis afflictiones, iam saepe dictum est. Nunc ad reliqua pergamus. Quid ergo sequitur? Paulo opponit iis, quae ratio doctrinae de cruce obiicit, scripturae iudicium, eoque doctrinam simul et consolationem necessariam tradit. Doctrina est, quod non ratio sit consulenda in rebus spiritualibus, sed scriptura et verbum Dei. Quod etsi rationi absurdissimum, omnesque sapientes mirabiliter offendit, tamen est Dei sapientia, quam necesse est esse maiorem, quam humanam aut angelicam. Si ergo hae duae sapientiae eadem lance ponderandae sunt, nonne satius est Deo quam rationi humanae assentiri? Quasi vero haec nusquam fallat nos, etiam in iis rebus, quae oculis subiectae sunt, ut saepe falsa esse comperta sint, quae ratio pro verissimis habuit. Ita ergo animos nostros assuefaciamus, ut semper obgannienti rationi obiiciant vicissim iudicium Dei in scriptura revelatum. Hoc ita est necessarium, ut in hoc uno caput salutis nostrae fixum sit. Consolatio vero in his verbis Pauli maxima est, vel potius in verbis Dei, dicentis: “Mea est vindicta, et ego retribuam.” Primum ergo ingens peccatum est, si nos ipsi vindices esse velimus; hoc enim est, divinam sibi auctoritatem arrogare. Quod cum ita sit, nonne meritò pereunt, qui id faciunt? Quid igitur commodis ex eo habemus, si ipsi nos ulciscimur? Nihil aliud, nisi, dum adversarium levissimo aliquo damno afficimus, nos ipsos perdimus funditus. Secundò non solum sibi arrogat Deus ulciscendi potestatem, verumetiam addit promissionem, in qua est praecipua consolatio, ne cogitemus eum esse similem ulteris aliis defensoribus, qui nonnunquam vel ignavia, vel metu, vel gratia, vel aliis de causis impulsi, non ulciscuntur iniurias suorum. Promittit enim, se nihil omnino inultum passurum esse. Ait enim: “Ego retribuam.” Prius autem coelum et terra praeteribunt, quam vel minima iniuria, vobis illata, impune sit abitura. Nonne Deus egregiè ultus est necem Abel, iam mortui et sepulthi? Nonne ultus est iniurias primi mundi diluvio, et innocentiam Noë defendit? Nonne caedes prophetarum et filii sui gravissime retulit Iudaeis? Item Aegyptiis, Babyloniis, et aliis? Nonne Ecclesiam suam contra inferorum portas defendit? Quis omnia exempla enumeret, quibus hoc dictum, per se verissimum ac certissimum, confirmari potest? Cur ergo dubitemus aut desperemus, cum habeamus hunc tantum ulctorem ac defensorem, ad cuius nutum coelum et terra liquescent? Neque mutat voluntatem suam, quam in verbo revelavit, totque argumentis inde ab initio comprobavit. O nos stultos homines, qui ne sic quidem ad patientiam adduci possumus, omnemque vindictam Deo committere, qui et potest, et vult, et scit suo tempore digna omnium hominum factis praemia reddere. Vt enim praemia bonis non sunt defutura, cum sit infinita coelestium thesaurorum copia, ita nec impiis deerunt supplicia et tormenta sua, iam diu eis praeparata. Possetque Deus mille inferos condere, si opus esset, ad puniendos nostros adversarios. Quod cum ita sit, misereri potius eorum, et rogare pro eis debemus, ut Christus, Stephanus et alii fecerunt, non vindictae cupidi esse. Item aliis beneficiis iuvare inimicos, ut sequitur. Quibus? Paulus ex Proverbiis Salomonis citat praeceptum insigne de misericordia erga inimicos. Si, inquit, esurierit inimicus tuus, pasce eum; si sitiuerit, da illi potum. Quod autem de fame et siti dictum est, hoc de aliis quoque officiis intelligi debet, quibus inimici in suis periculis iuvare possunt. Ad ulciscendum enim causam nullam habemus, cum nihil possit vindictae ne optari quidem praeter eam, quae est divina. Ad miserendum autem multas habemus et graves causas, cum nulla vis nobis inferri possit, nisi salutaris; ipsis vero, qui nobis vim faciunt, nihil sit aerumnosius, si exitum eorum consideremus. Praeterea, inquit Salomon, si vis inimicum ulcisci, sic maxime ulcisceris, si eum omnibus modis iuveris. Hoc nihil potest dici magis contrarium rationi. Sed Salomon rationem sui praecepti egregiam reddit. Ita enim, inquit, colliges prunas in caput eius. Has prunas facile sentiunt impii in tempore iudicii, cum miserrimè anguntur recordatione suorum scelerum, quorum cura et sollicitudo magis magisque crescit, dum cogitant se non modo nullis iniuriis lacessitos, verum etiam ingentibus beneficiis provocatos tantum flagitium commisisse. Haec igitur cura, hi incredibiles angores augent aduersariis, cum eis benefacimus. Concludit ergo Paulus haec praecepta de cauenda vindicta, his verbis: “Noli vinci a malo, sed vince in bono malum,” hoc est, ne committas, ut tu cum sis bonus, desistas a bono, defessus ingratitudine et iniuriis malorum; sed vince potius malitiam hominum beneficiis. Neque enim amittis ea, si homines sunt ingrati, cum Deus promiserit, se amplissimam tibi gratiam relaturum, qui id melius facere potest, quam si te omnes homines coronarent. Haec de patientia piorum dicta sunt, ad quintum praeceptum pertinentia, quod sine iniuria quarti praecepti intelligi debet, in quo parentibus, magistratibus, aliisque potestatibus non modo concessum, sed praeceptum est, ut iniuste facta suo quisque in loco prohibeant (sicut et Paulus seipsum in sequenti capite declaravit). Hae enim vindictae non sunt humanae, sed divinae, quia diuinitus sunt mandatae. Pertinent ergo ad hanc sententiam: “Mihi vindictam,” et cetera, quae hanc haber consolationem, ut si omnes alii vindices nostri, quibus defensio nostri commissa est, cessent in suo officio, tamen nos desertos non fore. Amen.

Sermo 026

EVANGELIUM DOMINICAE III. POST EPIPHAN. Matth. 8. Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. Et ecce, leprosus, veniens, adorabat eum, dicens: “Domine, si vis, potes me mundare.” Et extendens manum, Iesus, tetigit eum dicens: “Volo, mundus esto.” Et confestim est mundata lepra eius. Et ait illi Iesus: “Vide, nemini dixeris, sed vade, ostende te sacerdotibus, et offer munus tuum, quod praecepit Moyses in testimonium illis.” Cum autem introisset Capernaum, accessit ad eum centurio rogans eum. Et dicens: “Domine, puer meus iacet in domo paralyticus, et male torquetur.” Et ait illi Iesus: “Ego veniam et curabo eum.” Et respondens centurio ait illi: “Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbum, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: ‘Vade,’ et vadit; et alteri: ‘Veni,’ et venit; et servo meo: ‘Fac hoc,’ et facit.” Audiens autem hoc, Iesus, miratus est, et sequentibus se dixit: “Amen dico vobis, Non inveni tantam fidem in Israël. Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum. Filij autem regni eiicientur in tenebras exteriores: Ibi erit fletus et stridor dentium.” Et dixit Iesus centurioni: “Vade, et sicut credidisti, fiat tibi.” Et sanatus est puer ex illa hora. Quis est principalis status huius Euangelij? Duo miraculorum ostendit Christus gloriam et maiestatem suam, quae est infinitae potentiæ et bonitatis. Quid enim potest magis benevolum cogitari, quam quod leproso petenti auxilium, sine ulla cunctatione respondet: “Volo”? Et centurioni: “Veniam et curabo eum”? Quid eo potentius, qui uno verbo, “Mundus esto,” lepram curat praesens et paralysin ab absens? Haec igitur sunt manifesta de Christo testimonia, quod verè sit Deus, qui solo verbo efficit omnia, ad cuius potentiam quidquid est mali cedere, et optima quaeque succedere coguntur, iuxta illud Psalmi 115: “Deus autem noster in coelo, omnia, quaecunque vult, facit.” Ab effectibus ergo certo colligitur, lesum esse Christum ac verè Deum omnipotentem, cui omnia obediunt mandanti. Idque intelligit uterque: et leprosus, cum ait: “Domine, si vis, potes me mundare”; et centurio, qui à minore argumentatur. Si mihi homini, mandanti, mox obediunt servi, quantò magis tibi, qui potes omnia, morbus obediet, si unum duntaxat verbum dixeris. Haec quidem in omnibus miraculis Christi inculcantur, adeò ut securis ac fastidiosis parum iucunda sit haec assiduitas, quia sibi persuadent, nihil esse facilius, quam ista de Christo statuere, quod sit Deus infinitae potentiae, cuius verbo quidquid usquam est obedire cogatur, atque adeò illa, quae nusquam sunt. Vocat enim ea, quae non sunt, ut sint, quemadmodum Paulus inquit. Deinde, quod nihil sit eo beneuolentius, id etiam illis videtur esse persuasissimum, qui pessima quaeque sibi indulgent, hac spe, quia nihil sit facilius Christo ad ignoscendum. Itaque ab hac usitata doctrina, sicut à quotidianis et vulgaribus cibis, abhorrent; à qua tamen si vel latum ungum discedimus, omnia caetera frustra tenemus. Nos autem sinamus istos saturatos suo cum periculo omnia consecutos esse, cùm sint ignorantissimi, atque in hoc studio de persona et officiis Christi, dies noctesque, vitam denique omnem consumere non dubitemus. Hoc enim est vnicum praesidium malorum nostrorum omnium, ut agnoscamus in Christo infinitam potentiam, cuius manifesta testimonia sunt eius miracula. Sed non resistendum est in eius omnipotentia, quam infirma natura, cum angitur, in deteriorem partem rapere solet, proponens sibi exempla aliorum potentium, qui vires suas magis ad nocendum, quam ad iuvandum conferunt, sicut gentes de suis Diis, et nos olim de sanctis sentire solebamus, quod ad puniendum essent paratissimi, ad iuvandum tardissimi. Quare contra hanc infirmitatem naturae non solum potentiam Christi, verumetiam voluntatem eius nobis proponere debemus, non ad nocendum cuiquam, sed ad iuvandos et saluandos omnes potissimum. Sic enim inquit: “Venit filius hominis quaerere et salvare quod perierat.” Item: “Ego non iudico quemquam.” Quid enim iudicaret antea iudicatos et perditos? Easque suas promissiones tot miraculis, omnibusque adeò factis suis abundè comprobavit. Atque haec necesse est unumquemque sibi propria facere. Nam in veris terroribus non disputat mens, an Deus possit, aut velit opitulari. Quod etsi ex ipsis promissionibus non statueret, tamen exempla ipsa cogunt fateri rem ita se habere. Sed illud potissimum quaerit mens anxia, utrum sibi quoque Deus opem ferre velit, quae non modò nullam opem, sed etiam poenam merita sit. Haec est epitasis illius militiae, quam certare in veris terroribus nos omnes cogimur, et scrupulus ille, qui plurimum habet difficultatis, omnibusque securis ignotus est. Ad hunc eximendum ex animis hominum totum Evangelium traditum est, et ipsa divina vox Filii Dei de coelo revelatum, ut nos quam certissimos faciat, hanc esse voluntatem Dei immutabilem, quod velit omnibus esse propicius propter Filium, quantumuis indignis. Gratis enim donavit nobis Filium, unaque cum eo omnia, neque ulla a nobis merita, sive praecedentia, sive sequentia, requirit, neque ulla peccata sibi obstare patitur, quod minus velit esse propicius omnibus, qui beneficia sua, in Filio oblata, non recusant. Quamobrem illae vulgares imaginationes penitus ex animo sunt eiiciendae, quod Deus sit quidem propicius, sed iis demum, qui digni sunt, eique obediunt; quae cogitatio ex lege sumitur. Sed legi opponenda est sententia Evangelii, quod gratis offert Christum cum suis beneficiis, etiam indignis et lege damnatis peccatoribus. Haec demum sententia verè erigit afflictos animos, sineque ea omnes, etiam sanctissimi, desperare de bona voluntate Dei cogerentur. Haec est principalis doctrina ex hoc Evangelio, et aliis similibus petenda, quam nunquam satis meditari possumus. Omissis ergo securis et imperitis hominibus, nos in hac doctrina mentem cogitationemque omnem perpetuo fixam habeamus, ut in omni genere tentationum, corporalium et spiritualium, huc confugiamus. Neque enim ulla in re praeterea certum inueniri auxilium potest. Iam et caeteros locos, huic servientes, ex hac historia obseruamus. Quis est primus? Egregium exemplum fidei et verae invocationis, quae ex fide oritur. Nam leprosus primum omnium tribuit Christo verum honorem divinae gloriae, credens eum posse omnia, atque hanc fidem hausit ex fama de Christo, cuius doctrina et miracula iam per omnem Galilaeam et Iudaeam celebrabantur. Cum ergo varios morbos curasset, statuit suum quoque curari a Christo posse, neque ab hac fide patitur se avelli per suam indignitatem; nec cogitat se ideo repulsam a Christo passurum, quia per legem sibi commercio hominum interdictum esset, aut si id cogitat, tamen plus apud eum valet fiducia de potentia et bonitas Christi, quam cogitatio de indignitate. Qua impulsus, nihil dubitat eum adire et invocare. Hanc audaciam et praesentiam animi, atque, ut sic dicam, impudentiam in petendo, non modo non odit Christus, atque in eodem divina maiestas, sed etiam vehementer amat. Illam vero stultam et perniciosam humilitatem aversatur, qua veremur in eius conspectum prodire, nisi prius ipsi nos dignos iudicemus, atque interea dignitatem nostram, non ipsius, sed nostro iudicio metimur, quod est absurdissimum. Quare de nostra dignitate securi, necessitatem solam spectemus, et Dei voluntatem in praeceptis et promissionibus eius propositam, et innumeris exemplis confirmatam, ut nostra necessitate impulsi, et optima Dei voluntate freti, audacter eum invocemus, nec vereamur, ne nostra importunitate eum offendamus, quam ultrò a nobis postulat, ut parabola de iniquo iudice Lucae 18 satis ostendit. Et hoc in loco idem docet exemplum leprosi, qui suum malum, non vulgare, secum reputat, et Christi facultatem ac voluntatem, caetera omnia, quaecunque eum ab instituto deterrere poterant, nihil moratur, ac ne ipsam quidem legem Dei curat, quae prohibebat leprosis humana commercia, quod profectò dignum est admiratione. Tanta vis est fidei, ut non solum humanis sensibus, diaboli et mundi terriculamentis, et id genus aliis difficultatibus, verumetiam ipsi Deo in lege eius se opponere non dubitet, constanterque ab eo petere eius auxilium. Hunc arcanum motum fidei nequaquam intelligunt homines ociosi, sed in veris certaminibus agnoscitur, quale habuit Iacob cum angelo, cum quo luctabatur, nec voluit eum dimittere, donec ab eo benedictionem consequeretur. Nec magis intelligunt fidei magnitudinem, qui existimant, nimium ei tribui, cum dicimus, homines sola fide iustificari coram Deo, sine ullis operibus, ut Paulus manifeste docet. Quis est secundus locus? Cingulare exemplum orandi. Leprosus enim addit conditionem de voluntate: “Si vis,” inquit, “potes me mundare.” Cum hac forma orandi conferantur et similes, ut illa Davidis (2 Reg. 15): “Si inueniero gratiam in oculis Domini, reducet me; si autem dixerit mihi: ‘Non places,’ praesto sum, faciat quod bonum est coram se.” Talis est et Christi oratio in horto: “Abba, Pater, tu potes omnia; transfer hunc calicem à me. Sed tamen fiat voluntas tua, non mea.” Ex his exemplis apparet discrimen in orando. Ubi Deus certò expressit suam voluntatem, ut de remissione peccatorum et caeteris beneficiis spiritualibus, ibi sine ulla conditione fides debet petere et inuocare Deum, et statuere quod haec beneficia certò contingant. Ubi autem Deus non manifestè expressit suam voluntatem, sed postulat sibi obediri, ut in communibus et corporalibus afflictionibus, in morbis, inopia, et ipsa morte corporali, hic ita petendum est auxilium Dei, ut simul parati simus ad obedientiam, totique ex voluntate Dei pendeamus, qui magis, quam nos, intelligit, quae suae gloriae nostraeque saluti maxime conveniunt. Ita et potentiae et bonitatis et sapientiae laudem tribuamus Deo, cui honor iste longè est gratissimus. Nobis enim nihil est stultius, qui saepe petimus ea, quae non salutem, sed perniciem nobis afferrent, si Deus nostrae stultitiae obsequeretur. Sic et Pater bonus et sapiens non regitur filii precibus, sed regit preces filii pro sua sapientia, tantumque obsequitur filio, quantum ei commodum fore intelligit; non ut stulti parentes faciunt, qui omnibus in rebus indulgent voluntatibus filiorum, cum eorum pernicie. Vt enim filii stulti sunt, ita stulte supplicant parentibus, qui sua prudentia stultitiam filiorum moderari debent. Sic nostras quoque preces Deus moderari cogitur: nos enim ignoramus, ut Paulus Rom. 8 inquit, quemadmodum et quid sit orandum. Quamobrem vult Deus, ut eius voluntati nos subiiciamus, qui pro sua sapientia novit, quid nobis commodet, quidve incommodet, et pro sua fide erga nos abundè praestat omnia, si modo in patientia expectamus auxilium, quam fides libenter praestat. Ubi autem non est fides, ibi non subiiciunt se homines voluntati Dei, neque aequo animo ferunt afflictiones, sed auersantur eas, tanquam rem pessimam, et fremunt aduersus Deum, ut Cain, Saul et similes impij manifestè ostendunt. At Adam, Abraham et caeteri sancti, certò statuentes se esse in gratia, agnoscunt voluntatem Dei, requirentis obedientiam in afflictionibus, eique se totos dedunt, et statuunt certò se exaudiri, ita sicut gloriae Dei et saluti ipsorum commodum est. Praeterea, ut maxime salutaria nobis et Deo gloriosa petimus, tamen plerunque differt Deus eventum, ut cumulatius et gloriosius nostris votis satisfaciat, quam a nobis, nimis angustos animos gerentibus, expectari potuit. Quis est tertius locus? Christus iubet hominem mundatum ire ad sacerdotes, et offerre munus secundum legem Moysi, quae extat Levitici 14. Huius facti rationes multae sunt. Prima, quia voluit nobis exemplum praebere de cauendo scandalo, ne quid detrahamus legitimis Ecclesiae ritibus, quibus neglectis aut contemtis ministerium ipsum, divinitus institutum, periclitatur, quo nihil est Ecclesiae perniciosius. Potuerat quidem Christus suo iure violare legem, cuius erat Dominus et auctor eius libertatis, quam nos ab eo consecuti sumus; sed tamen noluit uti suo iure cum alicuius offendiculo et extenuatione ministerii divini. Quantò minus nos eam libertatem nobis arrogare debemus, quae sine offendiculo et incommodo ministerii usurpari non potest? Secundò, aliud quoque exemplum nobis Christus praebere voluit, ut aliis benefaciamus sine detrimento aliorum, neque sequamur mundi consuetudinem, qui de alieno est liberalis, eripiens aliis, ut aliis dare possit. Atque hinc apparet, Christum non venisse in mundum, ut quemquam ordinum suo iure spoliet, tametsi hoc nomine malè audit in mundo, qui Christo summam iniuriam facit, cùm clamat eum dissipare bonas ordinationes et dignitatem imperiorum, et civilum ordinum tollere, cùm ipse malit omnibus commodis carere, quam aliis vel paululum de suo detrahere. Itaque iubet leprosum offerre munus sacerdotibus, cui ipse gratuito benefecerat, adeo ut nec praedicationem sui beneficii ab eo postulet, sed nominatim prohibeat. Tertia autem causa est praecipua: nam caeterae ad charitatem, haec ad fidem et confessionem pertinet. Propter hanc addit Christus: “In testimonium ipsis,” ut scilicet hoc facto convincerentur sacerdotes, hunc Iesum esse Christum, quem cum ipsi prae caeteris agnoscere et confiteri debuerint (lex enim, cuius conservandae causa electi erant divinitus, erat testimonium de Christo); non modo non confitebantur Christum, sed primi erant auctores ad eum interficendum. Cum ergo illi, qui manifesto mandato Dei ex omnibus tribubus populi electi ad functionem sacerdotii fuerant, tam foedè lapsi sint, cur non pudet nostros pontifices gloriari, quod errare non possint? Quis est quartus locus? Est eximium exemplum fidei in Centurione, cuius similia admodum pauca reperiuntur. Itaque multis verbis eam describit Evangelista. Primùm, quod etiam in morbo corporali, eoque non suo, sed servi, tamen sine vlla dubitatione et exceptione statuit, Christum et posse et velle iuvare, ac satis esse iudicat, periculum servi sui indicare Christo, eiusque voluntatem ad curandum eum impetrare, quasi dicat: “Periculum ipsum intelligis, Domine, cui scio te certò medicaturum esse.” Secundò, quo magnificentius sentit de Christo et maiestate eius, eo de seipso sentit humilius; quantò enim maior fides est, tantò maior est humilitas, quae ne cessariò coniuncta est cum fide. Nam Lucas scribit, quod Centurio se indignum iudicarit, qui ipse Christum conveniret, sed misit ad eum advenientes principes viros ex Iudaeis, tanquam se dignioribus, qui eum obsecrarent, id quod diligenter faciunt, praedicantes summam eius in se benevolentiam et liberalitatem. Tertiò, multò maiorem humilitatem ostendit cum intellecto adventu Domini, rursum alios amicos obviam ei mittit, qui nuncient, ne quid molestiae Christus sua causa capiat; se enim indignum esse, qui talem Dominum in aedes suas recipiat, se vno eius absentis verbo contentum fore. Quid ad hanc fidem accedere potuit? Credit enim centurio, Christum esse omnipotentem Dominum ac Deum, qui non modò praesens, verum etiam absens, omnia vno verbo possit efficere, ac ne quidem ulterius venientem Christum postulat praesentem in suis aedibus habere, ne quid de eius gloria decedat, quam absens magis quam praesens ostendere poterat. Neque solum credit Centurio, sed hanc fidem suam de Christo multis verbis declarat, à seipso exemplum capiens. “Ego,” inquit, “sum homo, et quidem alterius potestati subditus; et tamen quidquid mando meis militibus, quibus praesum, hoc continuò effectum reddunt. Tu non es homo mei similis, neque ullius potestati subditus, sed in tua potestate habens omnia. Quid ni ergo morbus servi mei tuo verbo omnipotenti obedire cogatur?” Est que haec fides eò admirabilior, quòd centurio est homo Ethnicus, qui nihil promissionum habuit, et indignum se iudicavit illa gloria, quam Iudaei in Christo habebant; praeterea militaris, quo in genere maximè regnat impietas, iuxta illud: “Nulla fides, pietasque viris, qui castra sequuntur.” Itaque non iniquitas Christus ipse praedicat fidem eius singulari praeconio, quo extollit eum supra omnes, qui ex Iudaeis crediderunt. Hanc ergo nos quoque nobis proponamus, eamque si minus assequi possumus, saltem admirari discamus. Audimus enim, nihil omnium rerum gratius esse Christo quam fidem, quam solam praedicat, caetera omnia illaudata relinquit. Iudaei habebant legem, erant circumcisi, et semen electum Abrahae, ex quorum carne Christus natus est, qui habebant templum et cultum nominatim à Deo constitutum, inter quos loquebatur et operabatur Deus, ut nusquam alibi, multis denique aliis rebus antecellebant gentes, quas Iudaei reiectas à Deo in perpetuum esse putabant. Sed Christus nihil dubitat hunc Centurionem, non Iudaeum, omnibus Iudaeis, non solum impiis, verum etiam credentibus anteferre. Hoc est manifestum testimonium, quod lex non sit data Iudaeis, ut iustificet, cum Iudaei propter legem non recipiantur à Deo, nec gentes, quae erant sine lege, rejiciantur, sed Iudaei simul et gentes accepti sint per fidem, credentes Deum gratis esse propitium, non propter humanam dignitatem. Quod si ex lege esset iustitia, nec Iudaei fuissent Deo accepti ante legem, quod res ipsa loquitur. Postremò, ex centurionis exemplo apparet, non tolli per Christum civiles ordines, sed eos licitos atque concessos esse Christianis, neque cogi eos per Evangelium, ut suas priores vocationes deserant, quae sunt bonae ordinationes, ad hanc vitam necessariae, sed illud tantum, ut suae quisque vocationi diligenter et iuxta voluntatem Dei inseruiat, eaque utatur ad gloriam Dei. Centurio enim mansit centurio etiam tum, cum credidit in Christum, suaque fide multis aliis, praesertim quos in sua potestate habuit, auctor fuit, ut in Christum crederent, nobisque adeò omnibus, qui de eius excellenti fide audimus, quos meritò pudere debebat, quod in tanta luce tam frigidi sumus, ut Centurio semper nos quam longissime praecurrat. Quis est quintus locus? Horrenda comminatio Christi de interitu Iudaeorum, cuius occasionem sumit à fide centurionis, ad quam confert Iudaeorum ignaviam, vel duritiem potius, quibus primum omnium salus promissa fuerat, qui in sua copia recusabant omnia, seque ab ipsis gentibus in earum summa inopia vincere patiebantur. Hac indignitate rei mouetur Christus, ut minetur Iudaeis, quos vocat filios regni, interitum sempiternum, et tenebras illas, in quibus nunc eos versari videmus, eiectos prorsus ex illa haereditate, ad quam in patre suo Abraham vocati fuerant. Gentes vero, per totum orbem terrarum sparsas, consolatur, quod in locum Iudaeorum successurae essent, ut consequantur haereditatem, Abraham et posteris eius promissam, et sedeant cum Abraham, Isaac et Iacob in regno coelorum. Hac consolatione nihil potuit fieri suavius nobis, quicunque ex gentibus conversi sumus, et praeter omnem expectationem nostram vocati in possessionem Iudaeorum. Sic Actorum 13 scriptum est. Cum Paulus et Barnabas dixissent: “Vobis Iudaeis oportuit nos primum loqui sermonem Dei, sed quoniam repellitis illum, vosque ipsos iudicatis indignos aeternae vitae, ecce conuertimur ad gentes.” Sic enim praecepit Dominus: “Posui te in lucem gentium, ut sis salus usque ad extremum terrae.” Gentes vehementer sunt gauisæ et glorificarunt sermonem Domini. Horum exemplo nos quoque agnoscamus gratiam ad quam vocati sumus, eamque diligentius custodiamus, quam Iudaei, ne repellentes eam una cum Iudaeis eiiciamur in tenebras exteriores, sed una cum omnibus credentibus vitam aeternam consequamur. AMEN.

Sermo 027

EPISTOLA DOMIN: IIII. POSTEPIPHANIAS. Rom. 13. NEmini quicquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implet. Nam quod dictum est: “Non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces”; et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo comprehenditur: “Diliges proximum tuum sicut teipsum.” Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio. Quis est status? Idem est fere huius lectionis argumentum cum superioribus. Quemadmodum enim in 12. cap. huius Epistolae varia praecepta tradidit Paulus de nova obedientia iustorum et fructibus fidei, ac postea in 13. cap. subiunxit doctrinam de officiis magistratui debitis, ad quae praestanda diligenter hortatus est pios, ita hic omnes illas admonitiones in brevi compendium redigit, et docet de officiis et operibus piorum erga omnes homines in genere. Includit autem omnia illa praecepta in unum, quod est de charitate erga proximum. Nam Christus quoque ita discipulis suis commendat doctrinam de bonis operibus, ut dicat se nihil aliud praecipere nisi de dilectione. Hoc, inquit, vnicum praeceptum do vobis, ut diligatis vos invicem. In hoc enim vno insunt omnia. Qui diligit Deum, is quaerit summo studio, quis sit verè Deus, et quae sit eius voluntas. Praeterea inuocat et glorificat nomen eius, et Ecclesiae frequentiam cum publicis ceremoniis colit amantissime. Deinde hominum quoque studio mirum in modum afficitur: amat ordinem, incolumitatem aliorum, castitatem, liberalitatem, veritatem, iustitiam, et cetera. Una ergo dilectionem requirens Paulus requirit omnia, quasi dicat: “Non multa à vobis postulo, solam dilectionem si praestabitis, omnia caetera ulterius sequentur.” Nemo in alterum peccabit; consistet pax et concordia; aderit denique vita inculpabilis et digna Christiana professione. Hanc asseverationem, quod omnia officia Christianorum in dilectione contineantur, declarat postea recitato decalogo, in quo Deus etiam nihil aliud quam dilectionem sui et proximi à nobis flagitat; sicut Christus in his duobus mandatis totam legem et prophetas pendere docet. Quae sunt igitur verba Pauli? NEmini quicquam debeatis, nisi hoc, ut invicem diligatis. Ad hanc elegantem antithesin Paulinam (nihil debete, et dilectionem debete) intellegendam, tenenda est erudita distinctio, qua iurisconsultis discernunt genera obligationum. Harum altera vocatur civilis obligatio, propter quam et politicus magistratus potest cogere homines, ut praestent debitum, aut faciant externas operas, vel dent res externas, ut pecuniam aut merces, et non praestantes punire. Huius generis sunt ea quoque, quae magistratui debentur; et de quibus paulo ante monuit Apostolus, ut tributa, vectigalia, obedientia, subiectio, honor, et cetera; et haec obligatio in solutione debiti tollitur. De hac obligatione loquitur Paulus in priore membro huius praecepti, cùm inquit: “Nemini quicquam debere.” Vult enim ea praestari, quae civili obligatione debentur, ut ab ea obligatione liberemur, postquam debita dedimus aut fecimus; quasi dicat: servate leges contractuum, date creditoribus, venditoribus, locatoribus, ea quae debentur ipsis; sitis iusti in his officiis civilibus, non sitis ignavi, non defraudatores, non fures. Praestate etiam caeteris debita officia: magistratui, parentibus, coniugi, liberis, familiae, etc. Ab hac civili obligatione Christiani non sunt immunes, iuxta praeceptum: “Non furtum facies.” Et psalmo 37 dicitur: “Impius mutuò sumit et non reddit, iustus autem miseretur et largitur.” Etsi enim haec externa opera non prosunt ad iustitiam coram Deo consequendam, necesse est tamen Christianos in his et similibus debitis praestandis æquales esse reliquis hominibus quibus cum vivunt, et omnibus modis conari, ut publicae ordinationes ad conservandam societatem generis humani retineantur, quae certe societas dissiparetur hac compensatione sublata. Hanc ob causam Christus soluit staterem pro se et Petro, tanquam debitum, ne esset aliis offendiculo, et ne turbaret tranquillitatem, etiamsi id non deberet, ut in colloquio cum Petro testatur. Quod est alterum genus obligationum? Obligatio naturalis, quam hoc loco Apostolus dilectionem appellat, per quam Christiani omnium hominum servi et debitores fiunt, sicut alio in loco Paulus de se inquit: “Cùm liber essem, omnium servus factus sum.” Quae hoc genere obligationis debentur, ad ea præstanda non cogit magistratus quemquam suis poenis, imò ne praecipiunt quidem de eis leges forenses, ut is qui accipit beneficium, vicissim debeat animi gratitudinem obligatione naturali. Sed magistratus non nisi in paucis gradibus punit ingratos. Notitia naturalis et lex dilectionis dictat, omnibus periclitantibus succurrendum esse, quoad eius fieri potest. Dives debebat opitulari Lazaro tunc cùm poterat; sed magistratus non punit homines propter eiusmodi omissiones tam necessariorum, hoc est, adeò serio mandatorum divinitus officiorum; et externa tantum atrocia scelera iudicat. Porro haec obligatio est divina, iuxta praeceptum: “Diliges proximum tuum, sicut teipsum.” Et Salomon inquit: “Obstruens aurem ad clamorem pauperis, vicissim clamabit et non exaudietur.” Et in Psalmo 42 scriptum est: “Beatus qui intelligit super egenum et pauperem.” Neque unquam cessat aut tollitur haec obligatio sicut civils, sed est aeterna. Debebat ergo idem dives intellegere, se non propterea liberari, si pro tempore misero huic aliquod beneficium praestitisset, sed manere deinceps etiam obligationem perpetuam ad veram benevolentiam in corde et ad alia officia, quandocunque ea praestare posset egen­tibus. Quorum tamen officiorum hic modus esse debet, de quo praecipitur in Proverb. 5. cap.: “Fontes tui deriventur foras, sed tu dominus eorum maneat.” Et posteriori ad Corinth. 5: “Non ut sit vobis afflictio, aliis ignavia.” Item priori ad Timoth. 5: “Habenda est omnium ratio, maximè domesticorum.” De hac obligatione intelligendum est alterum membrum praecepti Paulini: “Dilectionem debete.” Coniungit enim utrumque obligationem, praecipiens ut debita praestentur, quibus datis cessat obligatio civils, simulque significans, nullum esse finem obligationis naturalis, qua Deus semper vult nos sibi obligatos esse; quia creatura rationalis semper debet Deo obedientiam, quasi dicat: “Tales vos exhibete, tum erga magistratum, tum erga omnes alios homines, ut nemo vos de aliquo debito appellare possit.” Postquam autem praestitistis debita obligatione civili, iam quidem liberastis vos ab ea, veruntamen interea scitote manere obligationem naturalem, quae complectitur dilectionem proximi in corde, beneficentiam, gratitudinem, et multa alia officia; ut candorem in iudicando, lenitatem in admonendo, et aequitatem in sanandis offensionibus, de quibus leges politicae nihil praecipiunt. Est ne haec dilectio in omnibus hominibus? Ipsa quidem notitia mentibus humanis in prima creatione insculpta est: “Diliges proximum tuum, ut teipsum.” Sed per lapsum ita depravat naturam et aversa a Deo, ut neque Deum neque proximum diligat. Reparatur autem natura per verbum Dei, in cuius auditu et meditatione efficax est Spiritus Sanctus et convertit voluntates credentium ad Deum, ut iam non fugiant Deum, sed suaviter in eo acquiescant et laetentur, et propter Deum etiam proximum diligere incipiant. Porrò quemadmodum fides non est omnium, qui doctrinam Evangelii audiunt, ita et dilectio admodum paucorum est. Opus est enim divino auxilio Spiritus Sancti et ardenti studio Evangelii. Nam in ignavis et frigidis animis Spiritus Sanctus non est efficax; ubi autem hic per verbum Evangelii renovat corda, ibi nascuntur novi igniculi dilectionis, quae sufficiens est ad impellendos animos, ut obediant Deo et voluntati eius et legem impleant, hoc est, omnia praecepta Dei, ut abstineant a libidine et impuritate vitae, ne occidant, ne furentur, ne mentiantur, ne indulgeant suis cupiditatibus. Has enim oderunt, et sola Dei voluntate delectantur. Est igitur dilectio effectus, qui in conversis accenditur a Spiritu Sancto, sicut inquit Paulus: “Fructus spiritus est dilectio.” Et quamvis in vita aeterna perfectius intelligemus, quid sit ordinata et ardens dilectio, tamen nunc inchoari eam oportet, sicut Ioannes inquit: “Qui non diligit, manet in morte.” Est autem haec dilectio in vera fide laetari in Deo, et obedire omnibus mandatis Dei, et propter eum diligere proximum, ac velle ei benefacere, iuxta praecepta Dei, ubicunque est possibile. Quid amplius facit Paulus? Addit praecepti sui rationem, qua docet omnia praecepta legis nihil nisi dilectionem Dei et proximi flagitare, ita ut is, qui Deum et proximum perfecte diligit, legem impleat. Est igitur summum legis opus, verum et ordinatum incendium amoris erga Deum, et deinde erga proximum propter Deum, quae dilectio complectitur universam obedientiam legi divinae debitam, sicut scriptum est: “Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et proximum tuum sicut teipsum.” Haec adeò vera sunt, ut necesse sit dilectionem esse magistram omnium legum, seu normam, ad quam omnes caeterae leges sunt examinandae, ut necesse sit leges ceremoniales cedere operibus dilectionis, in casu necessitatis, si simul consistere nequeant. Cuius rei exemplum proponit ipse Christus Matthaei 12, approbans factum Davidis, qui cum esuriret, ingressus domum Dei, comedit panes propositionis, quos ipsi non licebat edere, neque iis, qui cum illo erant, nisi sacerdotibus solis. Sic et legem prohibentem quicquam operis in sabbatho fieri, vult Christus cedere dilectioni, docetque suo ipsius exemplo posthabendum esse sabbatum ceremoniale, si proximus nostro auxilio egeat. Non facit autem hoc loco Apostolus mentionem primae tabulae, quae tamen etiam dilectione perficitur, nimirum illa quae est erga Deum. De tota autem lege alibi loquitur, cùm inquit: “Finis legis est charitas ex corde puro, conscientia bona et fide non ficta.” Sumit igitur hoc loco exempla dilectionis ex secunda tantummodo tabula, quia de his duntaxat officiis hoc in loco docet iustificatos, ut sciant se nullo alio praecepto obligari erga homines, quam isto: “Diligito proximum tuum, sicut teipsum.” Remouet ergo omnes traditiones humanas, quantumuis splendidas, et communia verae dilectionis officia commendat, tanquam veros cultus Dei. Quare Paulus proponit Decalogum, cùm alibi dicat: Ilustis non esse legem positam? Quia Decalogus rectissime iudicat, quae officia singulis sint debita, ideo tradens doctrinam bonorum operum repetit legem, sicut et Christus Matth. 5 facit, ut teneamus doctrinam, quae opera sint necessaria. Necesse est enim conscientias renatorum habere verbum certum etiam de operibus, quo regantur, ne fingant cultus sine mandato Dei, de quibus Christus inquit: “Frustra me colunt mandatis hominum.” Neque enim aliter Deus vult coli, quam his ipsis operibus, quae in lege praescripsit, iuxta illud: “Quaecumque praecipit tibi Deus, haec cogita sanctè.” Item, “Lucerna pedibus meis verbum tuum.” Item, “In mandatis meis ambulate, non in praeceptis patrum vestrorum.” Quanquam enim politia Moysi ad nos non pertinet, tamen lex moralis est aeterna et immota norma in mente divina sanciens discrimen inter bona et mala. Quod autem alibi de abrogatione legis dicit Paulus: “Justo non est lex posita,” id primum intelligendum est de legibus Moysi ceremonialibus et forensibus. Hae enim, quatenus non sunt iuris naturae sed positiui, iam extincta politia, simul extinctae sunt. Neque magis obligant populum Novi Testamenti, quam leges positiuae Minois in Creta, aut Solonis in urbe Attica. Ita enim à Deo sunt institutæ, ut exhibito Christo abrogarentur, iuxta prophetiam Iacob Gene. 49: “Non auferetur sceptrum de Iuda, nec legislator de medio eius, donec veniat Silo.” Ergo durabit politia et lex Iudaica tantum usque ad tempus exhibiti Messiae, et finis legis erit Christus. Et Deut. 18 inquit Moyses: “Prophetam excitabit tibi Dominus de medio fratrum tuorum; hunc audies.” Hic Prophetas est filius Dei, inquiens: “Lex et prophetae usque ad Iohannem.” Deinde, quod ad legem moralem attinet, ea non est posita iustis, quod ad iustificationem attinet, quia propositus est propitiator Christus, donans aeternam iustitiam. Neque est posita, quod ad condemnationem attinet, quam diu enim iustus retinet iustitiam per Mediatorem donatam, lege non damnatur. Sed si contra conscientiam violans mandata Dei desineret esse iustus, rursus cum damnaret lex. Non autem liberati sunt credentes ab ordine divino, seu ab obedientia. Manet enim ille ordo aeternus et immutabilis, ut creatura rationalis creatori suo, iuxta legem obediat. Imo tunc praecipuè sancitus est ille ordo, cùm filius Dei poenam pro nobis sustinuit et soluit. Et lex stabilitur fide, cùm donatur nobis Mediatoris iustitia, fide confugientibus ad ipsum. Sic enim donatur iustitia, et sic renovatur natura humana per Evangelium et Spiritum Sanctum, ut congruentia cum lege Dei restituatur. Quid praeterea addit Paulus? Videbatur absurdius dictum esse, quòd dilectio sit impletio legis, cùm multa sint praecepta legis. Addit igitur probationem ab effectibus, quia dilectio nulla proximum iniuria afficit. Ergo neque inobediens est erga superiores, neque laedit corpus proximi, neque coniugem, neque fortunas, neque famam. Imo ne concupiscit quidem si quid est alterius. Huc pertinet locus de dilectione priore Corinth. 13. Dilectio enim est causa omnium officiorum, quae quocumque mandata sunt à Deo erga proximum. Hac igitur posita in actu, necesse est effectum sequi. Propterea digna est admiratione sapientia Dei, quae omnia officia uno mandato de dilectione comprehendit; praecipiens, ut diligant homines ex toto corde, anima, mente, et viribus: proximum autem aequè ac seipsos. Amor enim efficit, si modò ex animo proficiscitur, ut amans eum, quem amat, sibi ipsi praeponat. Idemque habet delectum inter eos quibus debetur: ut magis amat verus amor patriam quam parentes, magis cognatos quam alienos; ita multò magis complectitur Deum ut summum bonum, quam omnes alias res Deo inferiores. Verum est igitur quòd dilectio implet omnia, et quidem sine difficultate et molestia; quia volenti, ut aiunt, nihil est difficile. Sed haec animorum delectatio et studium implendae legis esse non potest in iis, qui non sunt renati, neque credunt se gratis acceptos esse Deo propter Christum, qui pro omnibus in se credentibus legem implevit, et reconciliato Patre per verbum gratiae accendit animos ad dilectionem mutuam erga se et Patrem. Sic inchoatur in credentibus Evangelio legis impletio, quam Deus amplectitur, ut integram et perfectam, propter Filium, ex eadem gratia, qua peccata in eiusdem Filii nomine remittit. Haec est vera interpretatio verborum Pauli, cum eius perpetua summa congruens. Illa vero palam est falsa et aliena à Pauli doctrina, quam ex hoc loco colligunt adversarii de iustitia operum. Neque enim valet argumentum: Dilectio implet legem. Ergo iustificat. Antecedens enim verum quidem est, de perfecta dilectione, et eiusmodi, quae in lege requiritur. Sed in nullo homine in hac vita reperitur, multò minus in ipsis adversariis, in quibus ne scintilla quidem veri amoris est. Non procedit igitur argumentatio à dilectione perfecta, quae in lege requiritur, ad eam quae est in hominibus etiam verè piis in hac vita, multis modis imperfecta et languida, quae tamen paulatim incrementa sumit, donec tandem in futura aeternitate consumabitur. AMEN.

Sermo 028

EVANGELIVM DOMINI-CAEA IIII. POSTEPIPHANIAS Matth. 8. Et acendente eo in navicula, lan securi lunt eum discipuli eius. Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut nauicula operiretur fluctibus. Ipse vero dormiebat. Et accesserunt ad eum discipuli eius, et suscitarunt eum, dicentes: “Domine, salva nos; perimus.” Et dicit eis Jesus: “Quid timidi estis, modicae fidei?” Tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Porrò homines mirati sunt, dicentes: “Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?” Quis est status huius Euangelij? HOC HABET COMMUNE CUM CAETERIS, quae continent expositiones miraculorum, quod est testimonium de persona Christi eiusque officio. Nam quòd non solùm homo est, ut nos caeteri omnes sumus, sed Deus infinitae potentiae et bonitatis, hoc manifestè declarant, tum ipsum miraculum in mari editum, tum populi confessio, qui admirans factum eius ait: “Quisnam hic est, quia venti et mare obediunt ei?” Nullus enim hominum est, neque ulla creatura tam potens, ut omnibus suis viribus collatis impetum venti et maris possit reprimere, tam facilè praesertim, uno duntaxat verbo prolato. Qui autem mare et ventos, turbulentissimas et potentissimas creaturas in sua potestate habet, huius imperio ceterae quoque omnes creaturae parere coguntur. Omnium autem rerum Dominum esse nulli convenit, nisi Deo. Ergo necesse est, Christum imperantem ventis et mari, verum Deum esse, de quo psalmus 104 inquit: “Aquae ab increpatione tua fugient, à voce tonitrui tui formidabunt.” Cum haec vero omnipotentia coniunctam habet infinitam bonitatem, qua vires suas non ad nocendum, ut tyranni, sed ad iuvandum confert. Officium enim eius est, omnium afflictorum curam agere, eisque suum auxilium promittere, idque tum, cum maxime opus est, praestare iis, qui confidunt in eum, et invocant nomen eius. Quo testatur, patrem suum in coelo similiter, ergo nos affectum esse, cum quo est idem Deus. Non enim possunt uno Deo plures esse. Haec sunt huic Evangelio, de sedata maris tempestate, cum caeteris miraculorum narrationibus communia, et summa Evangelii de Christo Salvatore. Praeter haec, alia sunt huic historiae propria, quae ut facilius intelligi queant, in suos locos distribuantur. Quis est primus locus? De cruce et afflictione piorum, et sequentium Christum. Etsi enim omnes homines sunt obnoxii omnibus casibus, terra et mari, tamen hic status est peculiaris propemodum Ecclesiae Christi, in cuius medio Christus est. Huc pertinet, quod in principio huius Evangelii dicitur: “Ascendente Iesu in nauiculam, secuti sunt eum discipuli eius.” Et ecce motus, et quidem ingens, factus est in mari, quod etiam, cum sit tranquillum, tamen non caret terrore, ventumque est in discrimen, ut iam nauis in fundum mergi debuerit. Haec paucis admodum verbis narrantur in textu, sed nihil tam atrox usquam extat scriptum apud poëtas, quin hoc naufragio discipulorum acciderit, quod clamor ipse satis indicat: “Domine, Domine, salva nos, aut perimus.” Neque hanc tempestatem fortuito accidisse putemus, aut aliis communibus tempestatibus similem fuisse, verum singulari conatu diaboli excitatam esse, cuius est mordere calcaneum Christi, qui conterit caput eius, et propter eum omnes illos affligere, qui eum sequuntur, et credunt esse Dominum suum et Salvatorem. Vidit illa astuta bellua, et serpens callidissimus, hanc exiguam nauiculam in amplo mari gestare eum Dominum, qui contra se missus erat, eosque homines, qui praecipui praecones per orbem terrarum futuri erant de victoria eius adversus diabolum et humani generis recuperatione. Cogitat ergo, se summam occasionem nactum esse, qua semel totam stirpem regni sibi adversarii fluctibus opprimere posset, ne amplius in terra propagetur, cum praesertim obseruasset Iesum sopitum esse, nesciens, eum etiam dormientem, atque adeò et prorsus mortuum postea in cruce, tamen satis potentem esse ad vincendum non modò unum aliquem impetum, sed totum regnum diaboli. Porro quod tunc fecit satan in affligenda nauicula Iesu & discipulorum, id facit assidue vsq́ ad finem mundi in vexanda omnibus modis Ecclesia, & singulis eius membris, tantumq́ abest, vt quidquam de suo illo veteri & inexplebili odio remiserit, vt etiam auxerit suum furorem, quo propius instat finis eius. Nusquam ergo consistere eos patitur, qui Christum sequuntur, eosq́ modis omnibus, mari, terra, domi, foris, nunc in spiritu, nunc in corpore, nunc in fama, nunc in rebus torquet ac cruciat. Nec omnino frustra laborat. Maximam enim partem hominum deterret à Christo per scandalum crucis. Praeterea multos etiam ex iis, qui Christum amplexi sunt, de loco deiicit, atq́ ad defectionem impellit, infinita pericula obiiciens. Quamobrem si quis Christo se addicere, atque in ea fide ad salutem usque perseverare statuit, hunc necesse est omnino se ad patiendum praeparare, iusta illud praeceptum Christi: “Quicunque me vult sequi, is tollat crucem suam et sequatur me.” Initia quidem satis laeta sunt, quemadmodum ingressus discipulorum in nauim, qui sine omni metu ullius periculi erant, propter praesentiam Domini sui; sed ut his subitò et de improuviso exoritur tempestas, ita omnibus caeteris, etiam ubi nullum metum adesse sperant, subitò et praeter omnem expectationem se malum aliquod ostendit, cui implicantur ita, ut emergere non queant, omniaque plena desperationis esse videantur. Quodque omnium durissimum est, huc tandem eos redigit Satan, ut etiam consolationem adversus ingentes angustias amittant, ac sentiant Deum longissime abesse, aut si adest, tamen dormire somnum profundissimum, nec animadvertat nostra mala, aut si animadvertit, quòd irascatur, et ulterius patiatur nos interire. Haec tentatio est epitasis malorum omnium, et illae ignitae sagittae diaboli, de quibus Paulus scribit, prorsus intolerabiles. Nam caetera, quae carnis et mundi mala sunt, omnia adhuc ferri possunt, quam diu mens sentit, Deum esse propitium, et non irasci. Sin minus, levissimum quodque folium magis nos terret, quam alioqui omnes gladij et quidquid est praeterea terrorum. Hi sunt illi aculei aeternae mortis, et inferorum dolores, de quibus sancti passim in psalmis satis conqueri non possunt, sentientes intolerabilem iram Dei, et quasi is dormiret, magno clamore eum excitantes à somno. Haec nos tum ex illorum exemplis, tum in nobis ipsis quoque intelligere et animadvertere decet, ut in simili agone non desperemus, quod faciunt impij, quibus non est cur verbum Dei, maxime vero cum luctamur cum morte, et magnitudine fluctuum pene obruimur, et coeli facies est tristissima, hoc est, cum Deus irasci videtur, et alienus à nobis esse, sed ut idem faciamus, quod discipuli in naui, hoc est, clamemus ad Deum, et suspiremus, etiamsi appareat vel iratus, vel dormiens. Quis est secundus locus? Ipsa oratio discipulorum, qui cum in extremis angustiis versarentur, et viderent Christum sua sponte tantum periculum non sentire, et tanquam re tranquillissima, dormire iustò profundius, denique, etiam strepitu tempestatis non excitari, accurrunt, commouent, clamant denique quantum possunt: “Domine, salva nos; perimus.” Hanc vocem, breuissimam illam quidem, sed valdè patheticam, extorsit eis ultimum discrimen, cùm nulla ferè spes reliqua esset. Antea enim cogitarunt, tantum periculi non fore, neque opus esse, ut molesti sint Iesu, eumque è somno, tam suaviter quiescentem, excitent. Sic enim cogitat mens secura, priusquam extremi terrores superveniunt: “Quid vis Deo negotium facere, alioqui satis occupato?” Sed cùm malum intenditur, facilè experitur mens oportunè importunè apud Deum instandum esse, et nostrae necessitati servandum, quibus praesenti auxilio opus est. Atque in hoc genere haec precatio discipulorum singulare exemplum est, tum propter magnitudinem periculi, tum propter eorum trepidationem, proximam desperationi, in qua usque adeò periclitatur fides, ut propemodum tota extingatur, vix exigua quadam scintillula in fundo cordis relicta, quam etiam nos ipsi, in quibus est, ignoramus. Unde ergo apparet? Hic in discipulis apparet per hanc vocem: “Domine, salua nos; perimus.” Quae verba sunt certissimum testimonium adhuc latentis fidei in cordibus discipulorum, sicut maximè iam de salute sua desperasse videantur. Est enim propria vox fidei, clamare ad Dominum, huiusque niti auxilio, nec alibi opem ullam quaerere. Ac vide, quanta sit sapientia fidei, quam paucis verbis absoluit omnia, quae, quamuis longa oratione absolvi non possent. Tribuit Christo summum honorem, cùm vocat eum Dominum, qui summam habeat facultatem iuvandi, et nolit etiam eos male perire, quos ultrò in suam fidam recepit. Secundò ex eadem fide dicunt discipuli: “Salva nos,” quo verbo se totos tradunt suo Domino, petentes eius auxilium, neque ullam ei rationem praescribentes, qua sint iuvandi. Tertiò necessitatem suam allegant, hac sola ratione contenti, nihil quaerentes de dignitate aut indignitate. Quando hoc periculo nihil maius potuerit cogitari, tamen omnia uno brevissimo verbo efficacissimo comprehendunt: “Perimus.” Haec est rhetorica fidei, absoluens suam orationem paucioribus verbis, quam orationis partes numerantur apud rhetores. Sed hoc postulat magnitudo periculi, in quibus versantur credentes, eiusque honor, quem invocant. Is, cùm sit infinitæ sapientiæ, omniaque intelligat, etiam priusquam fiant, et omnes humanas cogitationes perspectas habeat, nihil indiget longa verborum expositione, quae ad docendos imperitos inventa est. Deinde nihil est opus, eum impelli affectibus, ut ignavum auditorem et alienum, neque rationum longa congerie ei persuadere aliquid. Est enim per se ipse ita affectus, ut plus moveatur nostris malis, quam nos ipsi. Cur ergo sinit nos penè obrui malorum magnitudine? Quia scit pro sua sapientia, quòd hoc fiat magno nostro commodo, non modò sine discrimine, verum etiam cum emolumento salutis nostræ, et quia quærit occasionem suæ gloriæ ostendendæ, et amoris erga nos sui declarandi, quam extra afflictiones habere non potest. Præterea afflictiones sunt quasi calcaria, quibus impellimur ad invocationem et alios cultus Deo praestandos, et quamquam videntur, fidem penè totam extinguere, cùm nimium intenduntur, adeo, ut iam in ipsa desperatione haerere nos arbitremur; tamen in tali epitasi vel maximè experimur vim fidei, adhuc paululum gliscentis in corde, quae tum quidem non apparet, cùm angustiae nos totos occupaverunt, sec postea, cum ex eis emersimus. De hoc motu fidei loquitur Paulus Gal. 4 cùm ait esse ingentem clamorem, quo clamamus ad Deum: “Abba, Pater.” Et Rom. S. appellat eum gemitum, nobis ipsis penè ignotum, qui nesciamus, quid perimamus, sed apud Deum tantae virtutis, ut enarrari non possit. Es enim oratio Spiritus Sancti in nobis, cuius unum verbum implet omnia, et aures Dei sic occupat, ut nihil aliud audire queat. Talis fuit iste gemitus discipulorum clamantium: “Domine, salua nos; perimus.” Ergo nihil mirum est, tantam inesse huic orationi sapientiam, quando Spiritum Sanctum authorem habet. Atque idem gemitus aliquando prae nimia animi consternatione non erumpit in linguam, et tamen penetrat nubes et coelos omnes. Exemplum à Moyse capiamus. Is cùm ad mare Rubrum esset, seque ex omni parte conclusum videret, ante se habens mare amplissimum, post se exercitum Pharaonis in ipso conspectu, ex utrisque latere montes altissimos, ut aut gladio interire, aut in aquis suffocari cogeretur, in eo est piculo, ut ipsa cogitatione ex ringui potuerit. Videbat enim non de se vno, sed de populo plus quam sexcentorum millium hominum, qui Dei populus erat, actum esse, cui ipse author et dux fugae fuerat. Huc accedit totius populi gravissima expostulatio. In hoc articulo Moses nullum verbum orat. Et tamen Deus inquit: “Quid clamas?” Audit enim Deus non vocis sonum, sed intimum illum gemitum cordis inenarrabilem, qui est vox Spiritus Sancti interpellantis pro nobis, quam verò vocem necesse est exaudiri. Ita etiam gemitus et lacrimas viduarum et pupillorum Scriptura, vel potius Deus per Scripturam, appellat ingentem clamorem, ad se per omnes coelos penetrantem. Imò, quod longè est admirabilius, etiam mortuorum sanguinem ita ad se clamare fatetur, ut quiescere in coelo non possit, sed cogatur in terram descendere, remque ipsam cognoscere, sicut de sanguine Abelis ad Cain ait: “Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.” Tantam habet vim gemitus piorum, ut non modò in vivis, sed etiam in mortuis exauditur à Deo. Ergo sciamus nos, si ex solius Dei auxilio pendemus, non agere nihil, sed rem longè maximam, cùm ingemiscimus et ingentibus suspiriis auxilium desideramus. Itaque Psalmus 51 hos gemitus et Spiritum contributum vocat sacrificium Deo gratissimum. Haec sedulò secum meditateantur omnes pii. Nam caeteri, cùm haec audiunt, etiam blasphemiis Deum afficiunt. Si, inquiunt, hoc est amari à Deo, cùm maximè affligimur, et corpore simul atque animo angimur, aliis potius optamus hunc amorem, quàm nobis. Qua voce nihil potest magis impium cogitari. Quis est tertius locus? Novum periculum fidei. Nam Iesus audito clamore discipulorum durius eos alloquitur: “Quid timidi estis, ô parum credentes?” Sed haec verba, ut omnia, ex affectu dicentis ponderanda sunt. Arguit enim discipulorum timiditatem, non ex odio, sed ex amore, ut abiecto omni metu in suo auxilio spem certam collocent, neque de sua potentia et bonitate desperent, quasi dicat: “Nonne creditis me tam potentem esse, ut huic malo, sicut caeteris, subvenire possim, vosque non solum in hac naui salvos conservare, sed etiam in insimo fundo maris, sicut Ionas in ventre ceti mansit incolumis?” Nonne creditis me tam cupidum vestri et amantem esse, ut mihi vestram salutem curae esse velim? Nolo vos deinceps usque adeò de mea potentia et voluntate dubitare. Hinc apparet quid apud discipulos effecerit haec obiurgatio. Non enim fuit eis terrori, sed consolationi. Christus enim, etiam cùm obiurgat suo verbo, tamen consolatur, sicut consolabatur mulierem Cananeam, cùm eam durissimo nomine canem appellasset. Hinc enim mulier certam auxilij spem concepit. Ita et discipuli ex hac obiurgatione praecipuam consolationem ceperunt, primum agnoscentes suam infirmitatem, deinde amorem Christi erga se, qui postulat, ut in omnibus periculis auxilium à se certissimum expectent, neque humanae imbecillitati tantopere indulgeant in diffidendo. Nullum enim malum accidere posse tantum, ex quo non velit aut possit suos omnes liberare. Ita simul arguit eos propter infirmitatem, et tamen non abiicit, quantumuis infirmos, postquam alibi auxilium non quaerunt, eique uni se committunt, et consolatur eos, cùm iubet eos bene sperare, et optima quaeque sibi de suo auxilio persuadere. Haec nobis quoque sint consolationi, cùm per verbum Christi arguimur propter infirmitatem. Si enim Evangelium arguit diffidentiam, ergo vult, ut credamus, et quasi invitans cogit nos credere, nos curae esse Deo in omnibus rebus adversis, etiamsi videtur nos ad tempus deserere. Quod autem potest esse signum amoris praestantius, quàm cùm Deus aegrè fert, quòd non plurimum ei confidimus? O verè incredibilem bonitatem et misericordiam Dei, ad quam integrè comprehendendam nimis exiguos animos gerimus. Sicut enim Deus ipse à nobis comprehendi non potest, ita nec potentia eius et clementia. Quis est quartus locus? Obiurgatio, sicut dixi, simul includit certam auxilii promissionem, quae coepit nonnihil erigere pauentes animos discipulorum. Nunc sequitur effectus ipsae promissionis, quae valde insigni miraculo confirmatur, ut sciamus: Deum promittentem nullo modo fallere, sed esse veracem, et certo praestare omnia, quae promittit, etiam nostra fide maiora, idque summa cum facilitate. Quid enim facilius est, quàm verbum vnum proferre, et tamen huic verbo mare, venti, et omnes creaturae dictum factum cedere coguntur, et quae antea nobis visa sunt adversissima, mox servire nobis coguntur. Ut, quos modo venti funditus evertere, et mare ipsum devorare videbatur, ij statim, ut Christus verbum vnum profert, summam experiuntur tranquillitatem; nullae iam nubes, nullae procellae, nulli imbres, nulli fluctus, sed serena et laeta omnia apparent, venti secundi et lenes aspirant, mare se praebet planissimum itineri, agnoscens imperium sui Domini, quem vehebat. Quisquis ergo se huic Domino subiiciunt, ij certi esse debent, se salvos fore, etiamsi non solum caro suis illecebris, et mundus cum suo furore, et Satan cum suis technis astutissimis eos oppugnet, verum etiam coelum ipsum ruinam minetur. Est enim verax et fidelis Dominus in suis promissionibus, et potest eas suo tempore, in ipso articulo necessitatis, abundè praestare supra omnem captum nostrum, estque ita benignus, ut toleret nos infirmos, si modo non prorsus ab eo ad aliena auxilia deficimus, sed ad eum clamamus: “Domine, tu serva; sine te enim actum est de nobis.” Sinamus igitur alios alia subsidia, multosque auxiliarios quaerere, eosque longis et maximis clamoribus sollicitare, ut in Papatu vidimus, et nihil impetrare. Nos vero demus operam, ut Dominum Iesum Christum, Unigenitum Dei Filium, nobiscum habeamus, ut discipuli in naui. Habebimus autem, si verbum eius amabimus, omnibusque rebus anteferemus, neque alios nobis auxiliatores quaeramus. Promisit enim se nobiscum fore usque ad consummationem sæculi, idque omnibus diebus. Quocunque igitur in loco, quocunque tempore, quocunque in malo sumus, relictis rebus omnibus, huc confugiamus, hunc tam clementem ac potentem Dominum invocemus, qui vult ac potest nos defendere II adversus omne genus malorum, atque adeò in morte ipsa, sicut inquit: “Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet.” Per hunc ergo, quantùmuis laboramus, tamen non succumbimus, sed obtinemus tandem victoriam adversus regnum Satanæ potentissimum, ad cuius caput conterendum et opera destruenda in mundum venit, non solum concedente, sed etiam iubente Patre, ut nihil liceat nobis de eius voluntate dubitare. Haec omnia, quibus nihil nec gravius, nec afflictis animis iucundius dici aut fingi potest, haec brevis historia complectitur, quam ut in vita pariter ac morte meminerimus, id faciet Christus, unica spes nostra, si eum sedulò invocamus. AMEN.

Sermo 029

EPISTOLA DOMINICAE V. POSTEPIPHANIAS. Coloss. 3. Induite ergò vos sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, patientiam. Supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Christus donavit vobis, ita et vos. Super omnia autem haec charitatem habete, quae est vinculum perfectionis. Et pax Christi regat corda vestra, in quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote. Verbum Christi habitet inter vos abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis et hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia canentes in cordibus vestris Domino. Omnia quae facitis, aut verbo, aut facto, omnia in nomine Domini Iesu facite, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. Quis est status? Suavissima adhortatio est ad vitae pietatem, quae decet eos, qui ex regno diaboli in regnum Christi translati sunt. Sicut enim novi sunt homines, ita et nova vita eorum esse debet, ut secundum legem Christi vivant, non secundum legem diaboli et aliorum hostium Christi. Neque enim ideo sunt liberati à peccato, ut peccent, sed ut peccato iam mortui, vivant Christo, qui propterea liberavit Ecclesiam suam à maledicto legis, à regno et servitute inferorum, et donavit eam suo Spiritu, ut deinceps iustitiae serviret. In civili liberatione omnes indignum hac luce iudicarent eiusmodi hominem, qui liberatus ex durissima servitute, deinceps ita vellet esse liber, ut ne ipsi quidem liberatori obnoxius esse vellet. Hunc multò satius fuisset perire in servitute, quam liberatum in summa licentia cum magno suo et aliorum incommodo vivere. Neque vero eiusmodi contumaciam impunè ferent, quicunque freti redemptionis filii Dei, in ipsum quoque redemptorem contumaciam suam ostendunt, sumptis sibi potestatem non ex redemptoris, sed ex suo arbitrio vivendi. Christus enim apertè hos vocat servos nequam et hypocritas, et hircos, quorum mercedem non in regno et gaudio suo, sed in externis tenebris fore ostendit. Timeamus ergo Deum, et Redemptorem nostrum Dominum Iesum Christum, eiusque beneficiis sic utamur, ut nos ad piam et Deo acceptam vitam invitent, non ut cupiditates nostras, quae morti eis ansam praebuerunt, hinc confirmemus. Qualis autem sit vita filiorum Dei, Paulus hic docet. Est enim consentanea legi Dei, à qua non ita sunt liberi, ne illi obediant; hoc enim solius diaboli et omnium filiorum eius proprium est, sed ne maledictionem legis metuant ad desperationem, si reos se esse sentiunt. Propterea enim in Christum credunt, ut illius iustitia eis imputetur, propter quam sint accepti Deo. Manent ergo sub lege Dei, non maledicente, sed hortante eos ad gratitudinem et obedientiam erga Deum, ut patrem optime meritum. Sic lex non est amplius tyrannus, sed vox paterna, adhortans filios ad obedientiam, cum magno eorum commodo. Est enim contenta iam ea obedientia, quantam possunt praestare, et omnia corporalia et aeterna praemia promittit, aequè ac si per omnia sibi satisfactum esset. At merito deploramus humanam perversitatem, quòd ne sic quidem adduci possumus, ut Deo, quàm nobis et diabolo malimus obsequi. Sed audiamus Pauli adhortationem. Quid igitur praecipit? Ex multis virtutibus, quibus vult ornatos esse eos qui Christo nomina dederunt, easque ut vestem ubique circumferri, qua et teguntur et ornantur corpora, respiciens ad phrasin Scripturae, quae de piis loquens, ait eos benedictione indutos esse, et de impiis, quod maledictionem, ut vestem induerint. Significat et studium sive ardorem bene operandi simile esse oportere illi, quo homines de vestitu solliciti sunt, non modo in parando, verum etiam in servando, et omnes maculas eluendo. Ut autem benevolentiores reddat, vocat electos Dei, sanctos et dilectos. Si enim electi sunt à Deo, sicut Christus ad discipulos ait: “Elegit vos de mundo,” certè non debent mundanis studiis, ut antea, dediti esse. Si sunt sancti, debent certè sanctè vivere, nec pristinae impuritati indulgere. Si sunt dilecti Dei, debent certè vicissim diligere Deum, nihilque alienum ab amore Dei committere. Sic brevitér indicat causas obediendi praecipuas, propter quas pii debent in nova vita glorificare Deum, qui est in coelis, videlicet quod in aliud regnum electi sunt, et ad alia officia, quod sint sancti, quod sint chari Deo, quae rationes omnes ab officiis sumtae sunt. Qua sunt illae? Prima est misericordia, ad quam et Christus praecipuè hortatur suos, cùm inquit: “Estote misericordes, sicut et pater vester misericors est.” Obiectum autem misericordiae est, non virtutes, merita et dignitas, cuius miseremur, sed malemerita et indignitas. Horum enim nihil opus est misereri, qui bene merentur; iis omnia ex debito conferuntur. Itaque Paulus de misericordia Dei loquens, sic inquit: “Maximè commendavit Deus misericordiam suam, quod nos, cùm peccatores et hostes eius essemus, dilexit.” Et Christus de Patre: “Solem suum oriri sinit super bonos et malos.” Vult ergo Paulus, ut erga illos optimè affecti simus, qui nobis pessimè cupiunt, et ut odium extremum summo amore compensamus, maledictionem benedictione, maleficium beneficio; idque ita ex animo, ut ardeamus studio iuvandi. Propterea non absolutè de misericordia concionatur, sed de visceribus misericordiae, sicut Zacharias de misericordia Dei canit. Tanta fuit misericordia in Mose et Paulo, qui sua damnatione salutem populi redimi optarunt. Tanta fuit in Christo orante pro crucifixoribus, et latronem salvante. Item in Stephano poscente veniam iis, à quibus necabatur. Haec enim omnia sunt officia misericordiae, non modo paratum esse ad ignoscendum, sed ultrò offerre condonationem, et nihil ardentius optare, nisi ut homines sibi remitti velint. Item benefacere non modo imm meritissimis, verum etiam malè meritis. Estque hoc vel praecipuum signum mentis christianae, sic affectum esse. Sicut odium et immisericordia magnum signum est impietatis, ut in hypocritis, qui vel per legis opera quaerunt iustitiam, vel libertatem carnis sectantur. Horum enim genus hominum non modo est immisericors in remittendo et dando, verum etiam optimè meritos odio prosequitur et maleficio. Sicut autem misericordibus misericordia et alia praemia proposita sunt, ita immisericordi­bus poenae contingent corporales et aeternae, quemadmodum utrumque exemplis probari posset, nisi longum esset. Qua est secunda virtus? Probitas sive bonitas, quae complectitur multas virtutes, iustitiam, liberalitatem, fortitudinem, denique ingens odium vitiorum, et ardentissimum studium virtutum. Hoc etiam est conveniens filiis Dei, qui est inexhaustus fons omnis bonitatis, qui quidquid facit, bene facit, sicut Scriptura de eo inquit: “Vidit Deus omnia, quae fecerat, et erant valde bona.” Porrò quae et quanta sint illa bona, in articulis fidei, de creatione, de redemptione et de sanctificatione dici solet, tametsi ne in illa quidem sempiterna et immortali vita satis poterunt praedicari. Hoc studium boni decet filios Dei imitari, et omnium Dei operum studiosi esse, siue ad creationem et conservationem, siue ad redemptionem, siue ad sanctificationem pertineant. Vult enim Deus suos filios, sicut et angelos, instrumenta esse, per quae haec sua beneficia mundo communicat, sine ullo respectu quales sint ij, quibus communicantur. In summa, ut Deus cum omnibus suis donis tantum servit aliis, ita et filii Dei tantum aliis servire debent, per ea dona, quae ipsis diuinitus contigerunt. Et cùm ipsi esse boni atque utiles aliis et nemini nocentes, tum verò dare operam, ut et alii per eos fiant boni. Quod cùm multis rationibus fieri possit, tamen nulla est potior, quam si pro se quisque det operam, ut doctrina rectè tradatur. Huc potissimum divites suas facultates, huc sapientes sua consilia, huc ingeniosi juvenes suam industriam, huc potentes suam potentiam, huc docti suam scientiam, huc facundi suam eloquentiam, huc boni duces suam prudentiam et fortitudinem conferre debent. Ita verè erunt filii Patris coelestis optimi et beneficentissimi, et manebunt haeredes eius haereditatis, quam habent in promissionibus, et spe EXPECTANT. Sin minus sunt ita affecti, aut adhuc agant poenitentiam, et saltem conentur probitatem exercere, aut sciant se non esse filios Dei, quia nec obediunt Deo bono, et bonos filios requirenti, nec etiam dant operam, ut boni fiant, sed mali sunt, et mala opera ultrò sectantur atque defendunt. Ut autem bonitas retineri possit, sequentibus virtutibus omnino opus est. Quibus? Humilitate, mansuetudine et longanimitate. Neque enim satis est ad tempus esse bonum, et semel id decretum esse, nisi in exercenda bonitate perseveremus. Nemo autem perseverabit, nisi sit humilis, seque omnium etiam infimorum servum faciat, nisi sit mansuetus, et patiens iniuriarum, in quas et multas et magnas quotidie in hoc mundo impingitur, nisi denique sit longanimis, ut maneat in sua mansuetudine, quantumvis diu durent iniuriae et aliae molestiae infinitae. Si qui autem superbi sunt, ij dum suae dignitatis, honoris, et ambitionis rationem habent, ne incipiunt quidem boni esse, Deumque bonum glorificare, et probitatis studia inter homines promovēre. Si qui autem incipiunt gloriae Dei et hominum saluti servire, nisi sint patientes ad tolerandos labores et pericula, quae cumulatim se offerunt, ij mox stationem suam deserunt, ut delicati milites. Quod si qui non etiam sunt longanimes, ut nullo quamvis longo sudore et periculo à proposito abduci queant, nihil profuerit prior mansuetudo. Cum ergo hae virtutes omnes etiam in aliis rebus, quae sunt minoris negotii, omnino sint necessariae, quanto magis in Ecclesia et regno Christi, in quod praecipue incumbunt portae inferorum cum magno impetu, quem etsi omnes pii facile sentiunt, tamen ij, quibus aliquid gubernationis est commissum, si modo ex animo eam curant, quoties evēnīt, ut mortem potius optent quam vitam? Atque ut de cæteris functionibus nihil dicam, quid hac nostra scholastica est laboriosius? Quid inquietius? Quid molestius? Non modo si labores et negotia assidua spectes, sed quod omnibus laboribus plus negotii facit, juventutis ferociam et licentiam, quae sine ullo freno, sine ulla lege et ordine vagari, quocunque libido fert, postulat, nihil curans mandatum Dei, nihil iram et minas Dei. Haec videre ac ferre, et nihilominus officium facere cæterorum causa, qui magis reverentur Deum, nemo profecto poterit, nisi non solum sit humilis et mansuetus, verum etiam longanimis, ut nullo odio, nulla molestia, nulla hominum improbitate se à via deduci patiatur. Quanta fuit longanimitas Noë, qui unus totum mundum habuit adversarium, et tamen huius contumelias intolerabiles plus quam centum annos tulit. Quid postea accidit, cum poena adhuc in recenti esset memoria, et tamen à filio suo Cham contemneretur? Haec et similia exempla, maximeque Christi et Patris coelestis ostendunt, quàm sint necessariae hae virtutes ad bonitatem retinendam. Quas virtutes amplius requirit Paulus? Prius exponit mansuetudinem et longanimitatem. Hae enim virtutes maxime conspiciuntur, cum alij aliorum errata aequo animo ferunt, cum mutua errata condonantur, cum alius petit sibi condonari, alius ad ignoscendum paratus est. Atque haec aequanimitas et facilitas praecipue in iis requiritur, qui sunt firmiores et prudentiores; hi enim ad ferendum et ignoscendum sunt aptiores, ut ij qui corpore firmi sunt, facilius portant infirmos, quam ab his feruntur. Qualis autem debeat esse venia, apparet ex verbo "donandi." Significat enim sine ulla mulcta et poena ignoscere. Longè enim alia est ratio Ecclesiae et civilis disciplinae, in qua necesse est mulctas et poenas esse, propterea quòd haec propter malos instituta sunt, qui nisi malo coacti rectè non faciunt. Sed in Ecclesia, qui verè sunt membra Ecclesiae, seriò dolent se peccasse, atque etiam sine poena tamen satis habent supplicii in ipso dolore. Ergo vult Deus gratuitatem esse ignoscentiam in Ecclesia, de qua praecipit Petro, ut fratri septuagies septies remittat. Quod mandatum adeò grave est, ut minetur Matthaei 5. aeternas poenas iis, qui non continuo ad remittendum fratri parati sint. Ad haec mandata Christi respicit Paulus, cùm ait: “Ferentes vos invicem, et condonantes vobis ipsis, si quis aliquam habet querelam adversus fratrem.” Addit autem huic praecepto de mutua condonatione gravissimam rationem ab exemplo, non suo, aut alterius sancti, sed ipsius Christi. Sic enim Christus condonavit vobis. Quid autem est ius nostrum ad ius Christi? Indigna sunt omnia, quibus nos offendimur, quae ad peccata in Christum commissa conferantur, cùm ne intelligi quidem possint; multò verò indignius est nostram personam cum Christi persona comparari. Quid multa? Neque nos respectu Christi aliquid sumus, neque peccata in nos commissa respectu eorum scelerum, quorum nos rei sumus, sicut parabola de rege, cum servis suis rationem ponente ostendit. Quid ergo alienum, imò quid magis aequum est, quam nos quoque exemplo Christi ad ignoscendum paratos esse, et magnopere dolere, si homines veniam aspernantur? Quae res filio Dei saepè lachrymas extorquet. Haec declarandarum superiorum virtutum causa adiecta sunt à Paulo, nunc addit generalem seu communem virtutem totius secundae tabulae. Quam? Domina haec autem induite, inquit, dilectionem. Loquitur autem de dilectione hominum inter ipsos. De his enim virtutibus hoc in loco disputat, quarum omnium fons est dilectio. Quae qui carent, ij nec misericordes, nec boni, nec humiles, nec mansueti, nec longanimes, nec ignoscentes esse possunt. Huc pertinet longa descriptio charitatis ab effectibus, quae extat 1. Corinth. 13. Videmus quanta sit tolerantia in amantibus, etiam turpi amori deditis; quantò magis verus et à Deo mandatus amor multa tolerare potest, ut exempla à parentibus et coniugibus petita ostendunt. Quibus nihil est proclivius ad misericordiam, benignitatem, et alias virtutes hactenus enumeratas. Commendat autem Paulus dilectionem uno quidem verbo hoc in loco, sed nihil potuit dici laudabilius. Vocat enim vinculum perfectionis. Primum est vinculum, quia copulat Ecclesiam, ut quasi unum corpus, idemque animus multis fiat, sicut in omni vera amicitia et societate, item in coniugio. Ut enim nulla nec superbia, nec invidia est inter membra unius corporis, ita etiam in vera societate, et maxime in Ecclesia se diligente evenit, superiores non contemnunt inferiores, sed omnibus se submittunt, sicut Christus praecepit: “Qui ex vobis maximus est, is fiat sicut minimus, et omnium minister.” Inferiores vicissim non invident superioribus, sed facilè patiuntur se minus honoratos ac beatos esse, cùm suo quisque in loco diuinitus sit collocatus. Intelligunt etiam superiores gradus maiora, inferiores minora pericula habere: et illis grauiorem, his faciliorem rationem incumbere. Denique norunt inferiora dona non minus esse frugifera operante Deo in iis, qui timent eum, quàm excellentiora. Secundo vocatur dilectio vinculum perfectionis. Est enim inter alios, quoque societas, qui se non verè diligunt, sed haec nequaquam est diuturna et perfecta societas, sicut inter amicos fucatos apparet, qui sua causa, non illorum, amicos diligunt. Deficiente enim utilitate, quae est causa amoris, deficit et charitas. Eiusmodi ergo charitate opus est in Ecclesia, quae durabilem et perfectam concordiam efficiat. Ea tum demum existit, cùm diligimus alium, non nostra, sed ipsius causa, non ut nobis, sed ut illi consulamus, sicut membra in corpore non sibi, sed aliis serviunt. Cumque tali dilectione opus sit toti Ecclesiae, imprimis tamen gubernatoribus est necessaria, à quorum unitate pendet reliqui corporis concordia, ut psalmus 133. testatur. Graui ergo se culpa onerant, qui hanc concordiam non omnibus modis promovent, sed diabolo suam operam navant, in unitate Ecclesiae dissoluenda. Quae sunt causae, quibus ad has virtutes sectandas incendimur? HVC pertinent sequentia verba Pauli, quae propter gravitatem doctrinae praeclaram concionem postularent. Prima causa est pax Dei; quasi dicat: “Merito certe debet pax inter vos mutuo esse, cùm Deus vobiscum pacem habeat, qui infinitas pene causas habet odij, et tamen harum omnium oblitus paci et concordiae studet, non expectans donec vos pacem quaeratis, sed antevertens vos ulterius offert se in Filio placatum. Hanc ergo eximiam pacem, quam Deus vobiscum iniit, quos optimo iure in aeternum odisse poterat, sedulo vobiscum meditemini; haec totam mentem et cogitationem vestram occupet, haec vos regat et gubernet, omnibusque vestris consiliis praeeat.” Id enim significat verbum ἐλέγχει, ut is, qui praeest certamini, gubernet suis legibus totum certamen: ita per omnem vitam vult Paulus omnia consilia à pace Dei peti, neque nostrae libidini nos indulgere. Certemus in hoc curriculo, sicut Deo videtur, non sicut nobis videtur. Gravè si est, at nobis est conducibile. Nam qui contra voluntatem praefecti in certamine luctatur, is praemium certaminis amittit. Ad hanc pacem, inquit Paulus, vocati estis; huic consensistis, ut sicut cum Deo, ita et cum hominibus unum corpus sitis, idque propter Deum, qui id postulat, ne sitis ingrati. Ut autem haec radices agant in animis, nihil est magis necessarium quam id, quod addit Paulus: “Verbum Christi copiose inter vos habitet, in omni sapientia, docentes et monentes vos mutuo, tum verbo, tum psalmis.” Et quidquid dicitis et facitis, id in nomine Domini Iesu facite, gratias agentes Deo et Patri. Magna est singulorum verborum emphasis, quae nunc à me explicari non potest. Summa autem huius praecepti est, ut tertii praecepti etiam atque etiam memores simus, ut nullum praetermittamus tempus, quin tractemus aut meditemur verbum Dei, sine quo nihil certe fieri potest. Verissimum enim est illud Davidis: “Lucerna pedibus meis verbum tuum.” Et Christus idem monet, cùm inquit: “Vnum est necessarium.” Item: “Beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.” Hoc itaque omnibus modis vult Paulus exerceri, doctrina et admonitionibus, iisque mutuis. Nemo enim est, qui non indigeat aliorum doctrina et admonitione. Item psalmis, hymnis et carminibus, ut etiam cùm recreare animos volumus, per verbum Dei id faciamus adhibita musica; ideo diuinitus humano generi donata, maximè verò Ecclesiae, qua nihil est afflictius. Quid rursus opus est? Si illa quae hactenus praecepta sunt, de officiis verè Christianis, consequi volumus, nulla alia ratione id fiet, nisi nos totos in studium verbi Dei involvamus, addita invocatione in nomine Domini Iesu, et gratiarum actione pro summo Dei amore erga nos, cui sit laus et gloria in saecula saeculorum. Amen.

Sermo 030

EVANGELIVM DOMINICEE V. POST EPIPHANIAS. Matthaei 13. Aliam parabolam proposuit dicens: “Simile est regnum coelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. Cùm autem dormirent homines, venit inimicus eius, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. Cùm autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? Et ait illis: ‘Inimicus homo hoc fecit.’ Servi autem dixerunt ei: ‘Vis, imus et colligimus ea?’ Et ait: ‘Non, ne fortè colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum; triticum autem congregate in horreum meum.’” Quis est status huius parabolae? Cognata est haec parabola illi, quae proximè praecedit de semine in diversas terras cadente. Ex illa igitur haec quoque intelligi facilius potest, cùm praesertim in hac etiam ipse Christus addat interpretationem. Est tamen aliud discriminis: nam illa similitudo loquitur de eodem semine in diversis agris, haec de duplici semine in eodem agro. Commune vtriusque est, quod in Ecclesia, hoc est, ubi verbum Dei verè docetur, plures sint mali quam boni, quodque alius Ecclesiae status in hoc mundo expectari non debeat. Qua de re Christus nos admonitos voluit, ne nos in nostris ipsorum, vel aliorum iudiciis offenderemur, sinistrè de Evangelio iudicantium, qui ideo nasutè rident atque contemnunt Evangelium, quia plerique eorum, qui audiunt, non modò non emendari, verum etiam deteriores fieri videntur. Nec considerant stulti, vitium non esse in doctrina, sed in perversis hominum ingeniis, qui optimis quibusque rebus pessime abutuntur. Quodque in humanis doctrinis ulterius excusant, etiam inventis ad hoc proverbiiis, qualia sunt: “Non ex quolibet ligno fit Mercurius; non datur ad Musas currere lata via.” Optimae cuiusque rei pessimus est abusus, etc. Id odiose in coelesti doctrina audent reprehendere et calumniari, per quam omnes omnino emendari volunt, et continuò in ea sic perfectos esse, vt nihil in eis vitii reliquum sit, aut contendunt Evangelium esse commentitium, quasi verò in ipsis omnia sint auro puriora. His verò alij adhuc stultiores inueniuntur, qui, cùm exiguum fructum doctrinae vident, nouam sibi comminiscuntur, quae ipsorum iudicio sit perfectior, omnesque pariter bonos reddat, vt nunc faciunt Anabaptistae, et olim Donatistae, qui ex paucis bonis omnes non solùm malos, sed etiam insanos faciunt. Contra haec omnia offendicula nos consolatur Christus, hanc esse conditionem verbi sui, ut in paucis fructum ferat, quos ipsos non tam nos, quàm ipse videt, sicut Eliæ historia ostendit. Hæc, inquam, sunt communia vtrique parabolæ. Proprium verò huic de zizaniis est, quod etiam in bona terra mali fructus proveniunt, hoc est, quod etiam ex bonis multi rursum degenerant. Hoc verò non paulò miserabilius est, quàm illud, quod exigua tantum particula bonæ terræ, inter viam, saxa et spinas, reddit fructum boni seminis. Cuius rei causam ostendit Christus in hac parabola, vt nos consoletur et præmuniat contra scandalum, cùm non solum videmus paucos quosdam seriò amplecti doctrinam, sed etiam ex illis, qui amplexi sunt, multos deficere et corrumpi. Atque hos ipsos, quod longè gravius est, Christus tolerare iubet usque ad consummationem saeculi. O duram et miseram Ecclesiae conditionem in hoc mundo, et quae non vulgarem patientiam, animique magnitudinem requirit ad perseverandum in fide inter tot tantasque molestias, quarum ne unam quidem vel minimam humanae vires ferre possunt; ut verè de omnibus Christianis, maximè verò de veris ministris Ecclesiae dici possit, quod scriptura de Moyse dicit: “Eum fuisse omnium hominum miserrimum et afflictissimum, quicunque fuerunt in terra.” Vnde igitur petenda est consolatio, cùm tantam in Ecclesia confusionem videmus? Ex hac ipsa parabola, in qua praedixit Christus, rem aliter in hoc mundo se habere non posse. Usitatum est hoc malum Ecclesiae, quod si Dominus ipse ferre coactus est, et adhuc ferre cogitur, quare nos idem recusemus pati? Neque enim noster est ager, neque nostrum semen, sed Christi. Quando ergo ipse hoc tolerat, quare nos meliorem fortunam postulamus, qui discipuli et servi eius sumus? Nunc ad textum veniamus, in quo singula membra seorsim meditemur. Quod est primum? Regnum coelorum confert Christus homini seminanti bonum semen in agro suo. Ac deinde se dicit esse illum agricolam vel seminatorem, qui suum semen optimum spargit in agrum, hoc est in mundum. Haec igitur est forma et imago Ecclesiae in hoc mundo, in qua ecclesia regnat Christus, et est efficax per verbum suum inde ab initio. Parat enim Christus sibi ecclesiam seminando. Primum aratro proscindit terram, reddens eam mollem et aptam accipiendo semini et fovendo. Id fit per verbum legis, quem Hieremias adeò fortem malleum vocat, ut vel durissimam quamque petram, nedum terram, conterat. Hoc igitur verbo duros et saxeos hominum animos molles reddit, atque ex superbis humilimos facit. Quemadmodum primos parentes terret commissum peccatum, cùm illi non sustinentes conspectum ac vocem Dei se inter arbuscula absconderent. Deinde benè subacta hac terra semen iniicit, praedicans eis Evangelium et promissionem gratiae de Christo, cui credentes Adam et Eva facti sunt rursum filij regni coelorum, sicut et cæteri, quicunque eodem modo territi et promisso liberatore confisi sunt, ut Abel, Seth, in cuius familia mansit vera ecclesia, usque ad Noë, qui per se et filium Sem usque ad Abraham per manus tradidit veræ religionis notitiam, à cuius posteris ad gentes transsata est, inter quas usque ad consummationem saeculi colitur et seminatur ecclesia eodem modo in mundo. Sed quomodo haec cultura et seminatio succedat seminanti, id in sequentibus verbis ostendit Christus. Quibus? CUM dormirent, inquit, homines, venit inimicus eius, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. His verbis pingit Christus causam omnium turbarum, quae oriuntur in Ecclesia omnibus temporibus. Author enim est inimicus eius, qui seminat bonum semen, hoc est, diabolus, sicut ipse exponit, qui est capitalis hostis Dei, ardens incredibili odio adversus Deum, ut nihil aliud cogitet, nisi quomodo optima quaeque opera Dei corrumperet suo veneno. Itaque cùm nihil in rerum natura videret præstantius homine, homine, qui ad imaginem et similitudinem Dei conditus erat, non quieuit, donec eum perderet. Cum is per gratiam Dei restitui coepit, rursusque Deo carus fieri, quibus tum furiis denuo adortus est genus humanum? Quot aerumnae genera in illud effudit? Et quanquam non omnes homines potuit in suam potestatem redigere, tamen maximam partem corrupit praeter omnem bonorum opinionem. Cum enim Adam se beatum fore per filium suum primogenitum speraret, subitò ille fit homicida sui fratris. Cum Noë, post diluvium, submerso toto hominum genere, aureum seculum cum liberis suis se victurum putaret, de improviso exortus est Cham, à diabolo dementatus. Sic Abraham spem magnam in Ismahele suo habuit, qui tamen ei summo dolori fuit. Isaac in Esau, quo nihil fuit deterius. Hoc illud est, quod ait Christus: inimicum dormientibus hominibus seminare zizania in medio tritici, hoc est, priusquam homines animadvertant, qui nullo modo cauere possunt, quò minus crescant zizania. Tam occulto artificio diabolus rem suam agit. Sic dum apostoli summam navant operam in docendo Evangelio, interea surgunt pseudoapostoli et fratres falsi. Vide autem delicias diaboli. Is non laborat multum in iis locis, ubi pene nihil crescit praeter zizania, sed abit eo, ubi sunt agri benè culti et optimo semine consiti, ut optimos labores optimi agricolae corrumpat. Id est, ibi demum excitat plurima scandala tum doctrinae, tum morum, ubi maximè floret vera Ecclesia, per Evangelium de Christo plantata. Quod eò est magis odiosum ac molestum, quòd efficit diabolus, ut omnia scandala veris doctoribus imputentur, et ministri diaboli excusentur. Vt nunc, quidquid oritur dissensionis, non modò in doctrina religionis, sed etiam in republica hoc omne in veros doctores conferri solet, caeteri defenduntur, quasi nihil unquam peccarint. Hanc technam diaboli significat Christus, cùm ait: “Cùm inimicus seminasset zizania, abiit,” ut omnes existiment, triticum ita malum fuisse, ut zizania produceret. Quanquam autem haec ingentem pariunt dolorem, tamen est nonnihil solatij, si videmus zizania fieri, ubi triticum speravimus, scire, quòd aliter fieri non possit. Sic Paulus ait: “Oportet haereses esse.” Si qui ergo corrumpuntur, sciamus eos nunquam verè bonos fuisse, sed occultè à diabolo inter triticum satos esse, quemadmodum 1. Iohan 2. scriptum est: “E nobis egressi sunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Sed egressi sunt, ut palàm fieret, quòd non omnes sint ex nobis, qui esse videntur.” Quando igitur palàm fit, qui sint verè triticum, & qui sint zizania? Tvm demum, quando utrumque semen, bonum et malum, suos fructus profert, ex quibus alibi iubet nos Christus falsos doctores et caeteros hypocritas, impium dogma sequentes, à veris discernere. Praecipui enim fructus sunt docere ac tueri doctrinam. Ibi demum et doctores et auditores verè pii apparent, cùm doctrinam Christi, de coelo allatam, per apostolos in orbem terrarum propagatam, et cum Moysi ac prophetarum testimoniis pulcherrimè convenientem, simplici et candido animo sequuntur. Apparent et pseudoprophetae cum suis sectatoribus, et monstris impiarum opinionum, quae aliquamdiu clam aluerunt, in ipsa quidem herba prorsus similes tritico, atque adeò in speciem multò magis florentes, sed ubi fructus percipiendi sunt, nulli, nisi vitiosi, reperiuntur. Sed dicat aliquis: Quomodo impia dogmata à veris discerni possunt, cùm impii doctores scripturae testimoniis sententiam suam tueantur? Haec est illa ipsa species, tegens zizania, contra quam benè confirmato iudicio opus est, et praecipuos doctrinae locos verè intelligere. Rudes autem et imperiti in timore Dei vivere, et in cognita simplicitate doctrinae perseverare debent, non unicuique novo spiritui aures praebere. Nam ociosi et securi facilè in fraudem ducuntur hoc artificio diaboli, qui novit scripturam per scripturam, et aliud verbum Dei per aliud oppugnare. Non ergo, ut quidque ex verbo Dei allegatur, continuò ad rem facit, sed dicta dictis conferenda sunt, et summa doctrinae inspicienda. Sic demum apparebunt technae, quibus Satan per suos ministros, quos inter triticum seminat, incautis et non vigilantibus animis fucum facit, pro suo artificio, quo ab initio uti coepit. Quid ergo faciendum est? sunt ne statim euellenda zizania? ID quidem nobis commodum videretur, sicut pronunciant hostes Christi de iis, quos ipsi haereticos et blasphemos esse iudicant. Idemque est iudicium ex altera parte Anabaptistarum et similium fanaticorum hominum, qui iudicant omnes malos interficiendos esse. At Christus contrarium iudicat. “Sinite,” inquit, “ea crescere usque ad messem, ne forte simul eradicetis et triticum.” Hoc est, ferte et per patientiam vincite hoc malum. Neque enim vestrum hoc est iudicium, sed meum, qui manifesto olim iudicio omnia zizania tollam ex tritico. Si ergo ferenda sunt zizania, cur non toleramus Pontificem Romanum cum sua idolatria? Quid ni toleramus? Neque enim conscribimus exercitum adversus eum, neque eum sua potestate exuimus, neque in servitutem redigimus. Sed illud tantum fit, quod revelatur iste filius iniquus ac perditus, quem conficit Dominus spiritu oris sui, quemadmodum Paulus 2. Thessalonicensis 2. praedixit. Ille idem spiritus arguit eum, ut omnes homines, de peccato, de iustitia et de judicio. Quanquam igitur, iuxta praeceptum Christi, sinite zizania crescere, patimur Romani Pontificis tyrannidem; tamen hinc non sequitur, quod non sit arguendus. Supremum enim mandatum est, ut doceatur Evangelium, quod iubet arguere peccata, nosque fugere idololatriam. Sed nihil possent nobis adversarii facere gratius, quam si per haec verba Christi: “Sinite ea crescere,” probare vellent, se non esse arguendos. Sic enim aperte faterentur se esse zizania, non triticum, nec auderent nobis praecipere, ut eos pro tritico haberemus. Haec ergo sententia et mandatum Christi non iubet nos probare impiam doctrinam, sed potius agnoscere, et tamen pati, eiusque divino iudicio relinquere. Ratio est: nam si nos vellemus eradicare zizania, simul eradicaremus et triticum. Haec verba varie exponi possunt; verum haec est simplicissima et maxime perspicua sententia, quae ex re ipsa sumitur: Si vera Ecclesia impiam è mundo tollere vellet, seipsam quoque tolleret. Nullus enim finis esset caedium. Quod si quiescens vera Ecclesia, omnesque iniurias patiens, tamen omnibus modis oppugnatur, quid fieret, si armis cum impia multitudine contenderet? An ergo ferenda sunt omnia scandala in Ecclesia? Manifestae blaſphemiae, adulteria, homicidia, furta? Quod ad ministerium verbi attinet, verbo solùm argui possunt, gladio non possunt. Interea tamen civilis potestas suum officium non debet negligere. Fert enim gladium in terrorem malis, non modò ut minetur eis, sed etiam ut re ipsa puniat. Nam qui per verbum non patiuntur se argui, hi manent sub lege, quae in civili disciplina iubet de flagitiosis supplicia sumere, iuxta illud: “Lex est iniustis posita.” Idque tribus de causis. Prima est iustitia Dei, ad quam administrandam magistratus à Deo institutus est, in defensionem bonorum, et terrorem malorum. Secunda causa est exemplum, ut aliorum poenis alij quoque deterreantur à similibus flagitiis, quibus homines natura mali certatim indulgerent, si metus poenae sublatus esset, cùm praesertim videamus tantam quorundam hominum perversitatem, ut in manifestas poenas volentes ac scientes ruant potius, quàm ut libidini suae repugnent. Tertia causa est pax et tranquillitas publica, sine qua societas humana conservari non potest. Quis enim posset esse tranquillus? Quis victum quaerere? Quis parta retinere? Quis coniugem, liberos, familiam tueri atque instituere, si sceleratis hominibus grassandi licentia concessa esset? Quamobrem haec sententia, “Sinite ea crescere,” solis apostolis et ministris verbi vim externam prohibet. Civilis disciplinae alia ratio est, ad quam haec parabola nihil pertinet, quae de alio quodam regno, quam mundano loquitur, nempe de Ecclesia et regno coelorum, in quo Christus vult nos aequo animo pati zizania et scandala, sicut ipse tulit Iudam inter discipulos et totius populi ingratitudinem. Dura est ergo conditio ministrorum verbi? Imò durissima et tantae difficultatis plena, ut mortem potius optent, quàm ut cogantur ea scandala, quae diabolus eis obiicit, intueri. Quod magni et praestantes viri etiam in civilibus molestiis, quae minus tamen habent negotii, fecerunt. Nam Demosthenes, cùm diu in Republica versatus esset, si duae sibi viae proponerentur, altera ad Rempub., altera ad mortem, hanc se potius, quàm illam electurum esse, dixit. Et Xerxes ille rex potentissimus, post turpissimam fugam ex Graecia, exclamavit: “Permulta hominibus accidere, ut malint non esse quàm esse.” Hoc idem sentiunt gubernatores Ecclesiarum: ita enim Moyses, ita Elias et caeteri prophetae, ita Iona, ita Paulus, et alii mortem sibi precantur prae magnitudine doloris, quem ex scandalis Ecclesiae et aliis molestiis capiunt. Nec mirum est, si nobis idem eveniat, qui in donis Spiritus illis summis viris et heroibus nequaquam pares sumus. Sed contra hunc intolerabilem nobis sensum scandalorum, cùm videmus inter alia ingentem successum et insolentiam falsorum doctorum, opponamus ultimam huius parabolae partem, plenam consolationis, quòd nec impij perpetuo florebunt, et pios oppriment, suoque loco deiciunt, neque pij in aeternum Sathanae ludibria et catharmata mundi sunt futuri. Addit enim Christus: “Tempori messis dicam messoribus, Colligite primùm zizania, et ligate ea in fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum.” Hoc idem significavit in parabola de nuptiis, cùm iubet eum, qui carebat veste nuptiali, ligatis manibus ac pedibus coniicere in tenebras exteriores. Et Ioannes Baptista inquit: “Instare tempus, quo Deus purgaturus est aream suam, et triticum quidem congregabit in horreum suum, paleas verò exuret igni inexstinguibili.” Hunc ergo exitum nobis proponamus, siquidem volumus inter infinitas penè molestias durare, ut cogitemus hanc miserrimam Ecclesiae condicionem aliquando suum finem habituram esse laetissimum, quamquam in hoc mundo, superante impiorum multitudine, nullum penè respirandi locum habent, ut merito dicat Paulus: “Si in hac vita duntaxat spem habemus in Christo, miserissimi sumus omnium hominum.” Sed tamen in tanta molestiarum turba non deest nobis Christus, nec desunt nobis eius ministri, qui agnoscunt zizania, conqueruntur de natis zizaniis in medio tritici, et per confessionem ac praedicationem detestantur. Ac etiamsi nemo animadvertet, tamen Christus ipse animadvertit, qui melius novit non solum ipsa Ecclesiae mala, verum etiam auctorem diabolum, quam ipsi ministri. Ergo praesens semper respicit et curat suam Ecclesiam; idemque excitat aliquos suos ministros, qui arguant zizania. Quin et angeli huc intenti sunt, qui iam habent mandatum, ut sublatis omnibus malis et impiis, purgatam Ecclesiam Christo tradant. Nihil aliud restat, nisi ut tempus ipsum expectemus, quo angeli hoc mandatum Dei exequantur. Quod quo propius instat, eo maior debet esse consolatio nostra, quae nos in tot aerumnis sustentet, ne desperemus de nobis et de Ecclesia, cùm videamus in ea plus zizaniorum quam tritici, ut iam prorsus interitura esse videatur; sed ut aequo animo feramus potentiam impiorum, eoque fortius instemus, discendo, docendo, et omnibus modis atque assiduè tractando verbo Dei, et orando, ut Christus reprimat conatus diaboli, qui assiduè quaerit, quem devoret, nosque in vera fide conseruet, usque ad id tempus, cùm angeli congregabunt omnes electos, eosque sistent Domino suo Iesu Christo, cui tum futuri sunt pares in gloria, sicut in hac vita sunt ei pares in ignominia. Tunc enim, ut Daniel inquit, iusti fulgebunt in regno Patris sui, sicut stellae coeli; impii verò videbunt suum opprobrium sempiternum. Hanc metam nostrorum laborum si prospiciemus, minus aliquantò miserabili statu Ecclesiae perturbabimur.