Praefatio in Annotationes in locos communes
LEONARDI STECKELII IN LOCOS COMMUNES Doctrinae Christianae Philippi Melanchthonis Praefatio (1561)
IN omni genere doctrinae, unica est via ad veram & solidam eius cognitionem, & certum iudicium de rebus quae sunt eis proprie comparandum, ut Locos communes, qui summam totius doctrinae continent, habeamus descriptos iusta methodo & via docendi. Sic enim, & nulla alia ratione, licet nobis summam uniuscuiusque scientiae apud animum informare: ad quam cum respicimus, & initia & progressiones & metas doctrinae rectius intelligimus. Intra has quasi regiones & certa domicilia inclusae cogitationes, ne temere huc illuc vagantur: ut illi qui certa sede carentes nusquam habent locum, ubi consistere, aut pedem suum tuto figere possint. Ex his vero locis certis, sumitur iudicium de qualibet re, quae intra regiones doctrinae continentur. Denique his aduti, prudenter alios, & magno cum fructu, & minore cum negotio docere possumus. Sic enim singula lumen accipiunt, quando ad suos locos communes recte accommodata sunt, & praecepta cum exemplis erudite conferuntur.
Sed nullo in genere doctrinae magis necessaria est Locorum communium noticia, quam in ea quae divinitus tradita est de illis mysteriis, quae a nullis sapientibus inquiri potuerunt absque singulari revelatione Dei. Quo enim res sunt graviorres, eo magis opus est hoc studio, quo ad solidam earum notitiam homines ducuntur: ut non intelligant modo doctrinam, verum etiam ubi opus est, tueri possint adversus calumnias cum humanas tum diabolicas: sine qua certitudine & constantia thesaurus aeternae vitae, qui in hac unica doctrina reconditus est, teneri nullo modo potest.
Traditur quidem haec forma doctrinae etiam in illis elementis, quae proponuntur primae aetati, cum docetur de Lege, de Evangelio, & officiis illorum qui per Evangelium sunt renati. Sed tamen illi formae perfectior quaedam addenda est, cui prima illa elementa serviant, quo facilius percipi possit. Est enim in omni doctrina primum necessaria huiusmodi institutio, qua imperiti & rudiores crassa Minerva instituti praeparantur, ad interiora quasi mysteria doctrinae melius ac facilius tractanda. Ad haec duo genera studiorum si collatio exemplorum & usus ipse accedat, nihil amplius ad veram doctrinam desiderari potest. Dextre enim & prudenter iudicabit, quisquis ita instructus erit, de singulis scripturae locis: cognata & similia coniunge, dissimilia distinguit: denique paratus erit ad contradicendum adversariis, quorum caput est Diabolus: quem ut vincere possimus, opus est animo praesenti & certo, & solide instructo in doctrina. Talem vult Paulus in primis esse Episcopum in ecclesia, qui est inspector doctrinae, ut sit didacticus: hoc est, ut non ipse modo teneat doctrinam, verum etiam ut norit eam perspicue & ordine tradere, sic ut intelligi possit. Non solum enim illi offendunt Ecclesiam qui falsa docent, verum etiam qui vera, non adhibito ordine & perspicua ratione docendi.
Priusquam autem ad doctrinam Ecclesiae Dei propriam veniamus, mirum in modum necessaria est distinctio, quae ostendit discrimen inter aliarum artium praecepta & veram Theologiam. Semper enim diabolus errores maximos invehit in Ecclesiam, partim per eos qui genera doctrinae confundunt: partim per homines indoctos, qui palam vociferantur liberalem eruditionem non modo nihil prodesse ad ecclesias docendas, verum etiam plurimum obesse, & inscitiam esse salutarem atque utilem ad pietatem. Qua in opinione sunt nunc Anabaptistae, & alii indocti, qui horrendam plane & barbaricam Theologiam comminiscitur, nec possunt erudiri aut corrigi: cum hoc sit fundamentum eorum praecipuum, doctis & vere eruditis, qui doctrinam ordine & distincte tradunt, non esse credendum. Haec barbaries placet vulgo, quod alioqui odit doctrinam, ac sternit viam ad omnia divina & humana penitus ex hominum memoria delenda.
Quamobrem ut utrumque hunc errorem, quorum alter a doctis, alter ab indoctis proficiscitur, caveamus, necesse est nos veram tenere distinctionem doctrinarum. Ac primum contra indoctos sciendum est, necessariam esse aliarum artium cognitionem ad ecclesias & scholas recte & ordine instituendas. Opus est enim proprio & perspicuo genere sermonis: opus est scientia definiendi, dividendi & ratiocinandi: opus est eloquentia non mediocri, ad rerum dignitatem amplificandam, ad iuventutem & populum animandum, castigandum, omnibusque modis incitandum: quae omnia, ut apte fieri possint, aliunde quam ex artibus dicendi nemo consequetur. Necessaria est etiam docentibus cognitio rerum, quae in reliqua Philosophia continentur. Requiritur etiam exemplorum & historiarum notitia, ad Ecclesiae doctrinam prudenter tractandam. Atque ut alia exempla omittamus, si nil aliud nisi de creatione rerum esset dicendum, tamen totius naturae investigatio necessaria esset, quemadmodum a physicis authoribus est descripta.
Sed obiciunt indocti, nihil esse necessarium ad pietatem, praeter illa quae in Mosi, Prophetarum & Apostolorum literis continentur: artes vero dicendi, & rerum quae partim ad naturae, partim ad honestarum actionum intellectum pertinent, non contineri in literis Mosi, & aliorum testium divinorum: ergo his nihil opus esse ad pietatem. Ad hoc argumentum, quo isti suae inscitiae patrocinantur, non pietati Christianae, priusquam respondeo, pauca de vera causa illarum patesfactionum quae in literis propheticis extant, monebo. Neque enim ideo tradidit Deus illam peculiarem sapientiam, ut earum artium dignitati, quae iam antea per se notae erant hominibus, aliquid detraheret. Sunt enim una cum homine creatae, & praecipua in homine dona, ad hoc condita & donata, ut servirent Deo, non diabolo: & multo magis quam ulla alia dona, quae homini accidere possunt. In harum ipsarum artium notitia summa fuit facultas hominis ad monstrandum & celebrandum Deum: hoc est, in facultate dicendi, in numerorum, in mensurarum, in sonorum, in motuum caelestium consideratione, in aliorum operum notitia: & maxime in illustri intellectu honestarum actionum, quae sole placent Deo. Haec tantam habent vim, ut nisi homo per diabolum seductus esset, nihil amplius ad recte coram Deo vivendum fuerit necessarium, illa officia facienda ad quae Deus hominem, omnium creaturarum sibi charissimum, condiderat. Homo enim & seipsum & alia opera Dei vere intellexisset, atque ex his diligenter consideratis, inter se collatis, Deum conditorem vere agnovisset ac celebrasset.
Iam respondeo ad maiorem argumenti, quae manifeste & falsa & impia est. Quanquam enim profanarum artium notitia non est causa ut simus in gratia Dei, & heredes vitae aeternae, (ad hoc enim ne Apostolica quidem dona valent:) tamen falsum est, eam non esse utilem ac necessariam ad pietatem, & religionem Christianam docendam. Si enim profuisset in integra vita, quanto magis nunc prodest? Quid autem magis impium & barbaricum est, quam has artes vocare peccata, quas Deus ipse condidit, & quae praecipuum sunt hominis ornamentum inter omnia quae contigerunt ei in creatione? Nam cetera omnia sunt homini cum brutis communia, in quibus vires corporis & sensuum externorum actiones etiam excellunt vires humanas: sed harum artium notitia, quae in scholis bona fide traduntur, est propria hominum, & necessaria cum ad alia humana officia administranda, tum verò ad hoc munus omnium maximum, per quod doctrina de Deo & rebus divinis illustrari debet, ut homines eam vere intelligant, amplectantur & exerceant vero studio, utque ad omnem posteritatem propagetur. Qua in re homines sunt socii angelorum, stantium in conspectu Dei, & huic uni rei vacantium, ut glorificent Deum: nulla alia re ad tantum officium instructi, nisi facultate dicendi, canendi, numerandi opera Dei, & sua magnitudine ponderandi, iusti, sancti, casti, fortes, etc.
Nec magis vera & pia est minor argumenti. Quanquam enim praecepta aliarum artium non continentur in doctrina Ecclesiae, tamen approbationes earum & exempla illustria sunt in eadem doctrina. Deus adhibet Mosi Aaronem, propter eloquentiam maiorem. Nec elegit ad Propheticum & Apostolicum ministerium homines dicendi imperitos. Itaque Apostolos, quorum fuit summum in Ecclesia officium, instruxit non solum illustrati intellectu mysteriorum in Mose & Prophetis, sed etiam cognitione linguarum, ita ut qualibet lingua optime & elegantissime loquerentur. Sicut ergo Evangelium non fert leges politias, & tamen probat eas quatenus sunt legitimae: sic etiam non tradit aliarum artium praecepta, cum nil opus fuerit, sed vehementer eas commendat, tanquam singularia dona Dei. Quare non modo falsa, sed palam impia est opinio illorum qui fingunt, Ecclesiae Dei non esse necessarium illarum artium studium, quae praeter libros Propheticos in scholis recte institutis docentur, sine quibus necesse est barbariem & inscitiam omnium bonarum rerum dominari in genere humano. Nihil autem minus est Christianum, quam immanitas & ignorantia istarum artium, quibus vera humanitas continetur. Sed tamen ita utendum est doctrina eloquentiae, & quas praeterea artes prophani scriptores profitentur, ut servent doctrinae Christianae, non dominentur. Hoc nos monet Paulus Coloss. 2. cum ait: Videte, ne quis vobis imponat per Philosophiam. Loquitur enim de tali Philosophia, qualis fuit Juliani, Porphyrii & similium, qui iudicabant de verbo Dei ex philosophia: cum haec debeat non regina, sed ancilla esse verbi Dei, cui cedere oportet omnia. Sicut igitur Luna accipit lumen suum minus a sole: ita philosophia, quae est doctrina rationis, & lumen inferius, regenda est a lumine superiore, quod est verbum Dei: a quo non solum membra externa & aliae vires inferiores, sed etiam mens ipsa gubernari debet, cuius lumen est Philosophia.
Teneamus ergo mediam viam, ut neque indoctis vulgo assentantibus, neque doctis praepostere sentientibus concedamus: sed magnifaciamus doctrinam artium, quae cum recta ratione congruunt: eaque non abutamur contra veritatem Dei, sed recte utamur ad eius propagationem. Ita nihil his artibus erit, secundum verbum Dei, salubrius.