Catechesis Stöckelii
Catechesis domini Leonarti Stöckelii pro iuventute Bartphensi composita (1556)
Quid est catechismus?
Est prima institutio pietatis, in qua brevissime traditur summa doctrinae Christianae.
Quot sunt eius partes?
Duae. Lex et Euangelium.
Quid est Lex?
Est doctrina, quae praecipit quales nos esse oporteat erga Deum et homines, et damnat eos, qui non sunt tales, iuxta illud: Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro Legis.
Quid est Euangelium?
Est promissio divinitus revelata de remissione peccatorum, de imputatione iustitiae et donatione spiritus sancti et vitae aeternae gratis propter Christum iis, qui credunt in nomen eius.
De Lege.
Quotuplex est Lex?
Duplex. Alia est primae tabulae, alia secundae.
Quare est in duas tabulas distributa?
Ut discernerentur opera, per quae mediate cum Deo |35v agimus, ab iis, quae immediate ad proximum pertinent.
Quot sunt praecepta primae tabulae?
Tria:
1 Non habebis Deos alienos coram me.
2 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum.
3 Memento ut diem sabbathi sanctifices.
Quot sunt praecepta secundae tabulae?
Septem.
Honora patrem et matrem tuam, ut sis longaevius super terram.
Non occides.
Non moechaberis.
Non furtum facies.
Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Non concupisces domum proximi tui.
Neque desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nihil denique, quod illius est.
De primo praecepto
Quid praecipit primum praeceptum?
Ut extra hunc Deum, qui dedit haec praecepta, nulli creaturae confidamus, eumque ante omnia timeamus et amemus. Requirit ergo hoc praeceptum verum timorem, veram fidem ac dilectionem erga Deum, qui sunt praecipui cultus et |36r Deo omnium gratissimi.
Quomodo requirit timorem?
Quia minatur se puniturum eos, qui non obediverint, in tertiam et quartam generationem. Sic enim inquit: Ego sum Dominus Deus tuus, fortis zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me. Quare magnitudo huius poenae nos commonefacere debet, ut Deum ante omnia timeamus.
Quomodo requirit fidem ac dilectionem:
Quia promittit Deus se benefacturum iis, qui obediverint, totique eorum posteritati, cum ait: Ego sum Deus faciens misericordias in multa millia diligentibus me et servantibus praecepta mea.
Praemiorum ergo magnitudo nos etiam hortari debet, ut obediamus Deo, eumque vera fide ac dilectione colamus.
De secundo praecepto
Quid praecipit secundum praeceptum?
Praecipit de cultu Dei exteriori, quem parit timor Dei et fides, sine quibus nulla opera placent Deo.
Quis est igitur ille cultus Dei exterior?
Qui fit invocatione, gratiarum actione, confessione et fide iuris iurandi.
Quid est invocatio?
Est, cum freti ex animo promissionibus Dei eiusque erga nos benevolentia imploramus eius auxilium.
|36v Quid est gratiarum actio?
Est, cum agnoscimus ex animo omnia beneficia nobis divinitus contingere et pro iis Deo gratias agimus.
Quid est confessio?
Est, cum unus quisque pro sua vocatione praedicat nomen Dei, doctores publice docendo, paedagogi in scholis, patres familias in familiis suis, denique omnes inter se alius alium monendo atque instituendo. Omnia animi hominis colloquia praecipue ad agnitionem Dei eiusque gloriam ornandam instituta esse debent, neque hii ullis se periculis abduci pati debent.
Quid est fides iurisiurandi?
Est, cum id, quod iuramento a nobis confirmatum est, certo praestamus. Nam qui fallit iurando, is Deum facit falsum testem, quae summa est blasphemia. In omni enim iuramento Deum testem nostrum facimus.
Quid si quis rem turpem aut impiam iuravit?
Hoc ipso iuramento iam peccatum est contra secundum praeceptum, quod nemo pius facit. Si ergo quod turpe aut impium iuramentum factum est, non est servandum ne peccatum peccato cumulemus, quemadmodum faciunt ii, qui impia vota defendunt. Male igitur fecit Herodes, qui iuramenti causa interfecit Joannem Baptistam.
Quae est poena violantium hoc praeceptum?
Civilium legum civiles sunt poenae. Sed Deus non |37r solum corporales, verum etiam aeternas poenas minatur iis, qui eius praeceptis non obediunt. Atque in hoc praecepto seorsum decet hanc coniurationem Moses: Non habebit Deus insontem qui vane usurpaverit nomen eius. E contra illi magna expectent a Deo praemia, qui pie eius nomine usi fuerint.
De tertio praecepto
Quid praecipit?
Observationem Sabbati.
Quid est Sabbatum?
Nobis est quilibet dies festus.
Quae est igitur vera observatio sabbati?
Ut sanctificetur, quemadmodum verba praecepti audiunt. Memento, ut diem sabbati sanctifices.
Quomodo sanctificatur?
Cum omissis quotidianis laboribus collocamus diem festum in sanctos et pios usus.
Qui sunt illi?
Cum audimus, legimus et moderamur verbum Dei, quo nihil est sanctius. Et enim hoc uno homines sanctificantur, sicut inquit Christus in Joanne: Mundi estis propter Verbum, quod audistis. Ad sanctificationem Sabbati etiam pertinet usus sacramentorum.
De quarto praecepto
Quid praecipit?
Obedientiam erga parentes, magistratus et quicumque parentum officio funguntur.
|37v Quare dicit Deus: honora?
Quia honor est summus gradus obedientiae.
Quid est honor?
Est honorifica opinio, qua ex animo nobis parentes anteferimus nosque eis subiicimus.
Quot modis tribuitur parentibus honor?
Tribus. Primum, quum statuimus, quod Deus adsit parentibus nosque eis subiectos esse velit tanquam sibi. Secundus gradus honoris est ipsa obedientia, qua ex animo tribuimus nostris superioribus laudem sapientiae et iustitiae neque nostra consilia illorum consiliis anteferimus.
Tertio parentibus hanc pietatem debemus, ut libenter et animo aequo eorum incommoda feramus. Cum enim sunt homines, habent etiam errata sua et incommoda, quae etiam auget Diabolus magistratibus, ut ordinationem Dei perturbet.
Quare additur: ut sis longaevus super terram?
Ut sciamus Deo magnopere placere nostram obedientiam, promittit omni pro ea longam vitam, id est omnia commoda, quae ad hanc vitam pertinent, bonam valetudinem, victum et quicquid est foelicitatis humanae parem et tranquillitatem ut nos vicisim ex nostrorum posterorum obedientia ingentem voluptatem capiamus, etc. His bonis omnibus carere coguntur filii suis parentibus immorigeri, quos videmus partim ante diem perire variis modis, partim vitam miserrimam vivere.
|38r De quinto praecepto
Quid praecipit?
Praecipit, ne corpus proximi laedamus sive per nos, sive per alios, sive inferendo iniuriam, sive non prohibendo, cum possimus. Neque vero externas tantum iniurias prohibet, sed vult nos abstinere ab omni ira, odio et qualibet animi acerbitate. Sic enim exponit hoc praeceptum Christus. Quicumque irascitur fratri suo, reus erit iudicii. Et alibi iubet nos etiam inimicos diligere, iis quoque benefacere, qui nobis malefaciunt.
Quae sunt igitur peccata contra hoc praeceptum?
Ira, odium, malevolentia, cupiditas, vindictae, ex quibus vitiis deinde etiam externae caedes oriuntur.
Quae sunt bona opera?
Mansuetudo, studium defendendae salutis proximi, facilitas et clementia in condonandis offensionibus.
Quae est poena peccatorum?
Christus minatur aeternam poenam iis, qui irae indulgent et alunt odia adversus proximum, sed cum incidunt odia in corporales pro transgressione poenas, externa etiam facta commiserint. Iuxta illud, qui gladium acceperit, gladio peribit.
Quae sunt praemia bonorum operum?
Satis magnum praemium est effugere poenas, quae homicidis |38v impendent, sed tamen extant et aliae ingentes promissiones, ut beati mites, quia possidebunt terram. Beati misericordes, quia misericordias consequentur.
De sexto praecepto
Quid praecipit?
Ne coniugi et liberis proximi vim per libidinem inferamus, sed de coniugio honorifice sentiamus idque quantum in nobis est defendamus. Prohibet etiam interiores cupiditates libidinosas et impuras. Sic enim exponit Christus. Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est in corde suo.
Enumera peccata contra hoc praeceptum!
Peccant contra hoc praeceptum et omnes qui obscene aliquid faciunt, dicunt aut cogitant, multo vero magis peccant cum suis exemplis innocentiae tali qui puerili nocent, item qui alunt libidines, intemperantiam, crapulam et ebrietatem.
Quae sunt bona opera?
Uti coniugio iuxta ordinationem Dei, de eo honeste et pie sentire, iuvare concordiam coniugalem, caste sobrie et temperanter vivere et quibuscumque modis frenare corpus.
Quae est poena peccatorum?
Hoc testatur poena diluvii, Sodomorum. Item exemplaribus Beniamini, quia tota fere interiit propter |39r unius levitae uxorem stupratam. Exemplum Davidis, cuius adulterium magno suo totiusque populi malo proventum est. Denique omnes literae talium exemplorum sunt plenae, suntque manifestae sententiae Paulinae: Scortatores et adulteri non possidebunt regnum Dei.
Quae sunt praemia bonorum operum?
Non solum effugiunt poenas supradictas ii, qui caste et sobrie vivunt, sed etiam magnis praemiis ornantur a Deo. Is largitur eis honesta et foelicia coniugia et alios fructus castitatis, ut sint apti ad omnes functiones suas, praesertim ad studium pietatis et aliarum disciplinarum.
De septimo praecepto
Quid praecipit?
Ut nostras res iuste et honeste paremus et augeamus, iisdemque recte utamur, hoc est, ad nostram necessitatem, non ad luxum, et ex eo quod superest etiam aliis quibus opus est benigne largiamur.
Qui igitur peccant contra hoc praeceptum?
Omnes, qui in emendis et vendendis rebus alios defraudant, qui vel rapiendo manifeste vel fraude et dolo aliorum facultates minuunt et suas augere student, qui rebus suis male utuntur, utque conferunt eas ad suam suorumque et aliorum |39v utilitatem, qui non reddunt debitam mercedem laborantibus, qui negligenter laborant, qui sine necessitate confugiunt ad mendicitatem.
Qui obediunt huic praecepto?
Qui in contractibus neminem defraudant, neque aliorum iniuriis ditescunt, suisque rebus bene partis bene etiam utuntur, hoc est, communicant eas suis liberis et cognatis pauperibus liberaliter. Imprimis vero, qui suis facultatibus tanquam instrumento utuntur ad bonam liberorum educationem.
Quae est poena?
Ea multis proverbiis significatur, ut: Male parta male dilabuntur. De male quaesitis non gaudebit tertius haeres. Et communis omnium hominum experientia testis est: Etiam maximas opes facillime veluti paleas quasdam dissipari, sed illa demum poena est gravissima, de qua dicit Christus: Facilius est camelum ire per foramen acus quam divitem in regnum coelorum.
Quae sunt praemia?
Vix ullum praeceptum plures habet promissiones quam hoc septimum. Salomon in proverbiis ait: Oculo liberali benedicetur. Et Christus: Date et dabitur vobis; et quidem mensura bona, concussa, conferta et superabundans in sinum vestrum. Et res ipsa loquitur, quamvis exiguas opes bene partas multo durabiliores esse quam avarorum hominum maximas facultates.
De octavo praecepto
Quid praecipit octavum?
Veritatem in omnibus dictis et factis et prohibet mendacia. Sicut autem in aliis praeceptis Deus longe maiora requirit quam humana verbo intelligit, ita hic quoque veritas et mendacium multo latius patent quam vulgus hominum putat.
Quid ergo hic veritatem vocas?
Cum nemo possit corda hominum scrutari, fieri potest, ut etiam tum cum maxime Christianos nos dicere arbitramur, de aliis mentiamur. Sic homines iudicant aliquem esse pessimum quem Deus iudicat esse optimum et contra. Ergo non temere iudicare debemus de aliis.
Quae bona opera complectitur veritas?
Ut non modo in iudiciis et testimoniis, verum etiam in pactis et promissionibus fidem praestamus. Deinde ut extra officium etiam vera errata seu vitia aliorum tegamus.
Quare dicis: extra officium?
Quia magistratus, pater familias, paedagogus, dominus, amicus, tenentur ex mandato Dei suorum vitia corrigere et reprehendere. Omnium vero maxime concionator, qui cum verbo Dei arguat, etiam magistratuum vitia acriter accusare debet, nisi mavult ipse horum reus fieri.
Quae sunt peccata contra hoc praeceptum?
|40v Omnia quae mendacio affinia sunt et pugnant cum veritate, ut falsa iudicia et testimonia, adulationes, obtrectationes, calumniae, fallere fidem in promissis denique quibuscumque rebus nocere famae et existimationi aliorum.
Quae sunt poenae?
Scriptum est: Reddet Deus unicuique iuxta opera sua. Et: qua mensura aliis metiamini, eadem vobis mensurabitur. Id in omnibus praeceptis verum est. Ergo qui gaudet detractionibus, ei vicissim detrahetur. Id verum esse res ipsa loquitur. Et qui fallit fidem, is vicissim falletur, et sic de aliis. Sic enim inquit Christus: Nolite iudicare et non iudicabimini. Nolite condemnare et non condemnabimini.
Quae sunt praemia bonorum operum?
Famae aliorum parcens ipse sentit famae suae patrocinium. Iuxta illud: Benedicenti benedicitur. Quanquam longe maiora etiam praemia reddit Deus iis, qui a mendaciis et maledictis abstinent.
De nono et decimo praecepto
Quid praecipit?
Ut non modo manus, linguam et alia membra iniuriis inferendis abstineamus, sed ut affectus ipsos etiam, qui nos ad malefacta externa impellunt, coherceamus. Sunt enim haec duo postrema |41r praecepta, veluti declaratio superiorum, ea tantum de externis praeceptis intelligamus.
Quis igitur potest haec facere, ut sit liber ab omnibus malis affectibus?
Nemo.
Quorsum igitur datus est Decalogus?
Primum, ut palam flagiciosi coherceantur et rudes instituantur. Secundo, ut nostram imbecillitatem et corruptionem intelligere discamus, quae tanto impetu nos rapit contra legem Dei, quanto impetu nos ad obediendum Deo instructi esse debebamus. Tertio, ut etiam sancti certi essent, quae opera Deo placerent, quae non placerent.
Sed quomodo fiunt homines sancti?
Hoc docebunt reliquae partes Catechismi quae sequuntur.
Altera pars Catechismi. De Evangelio
Quot partes continet?
Quatuor. Articulos fidei, orationem Dominicam, sacramenta et doctrinam de bonis operibus sequentibus. Idem.
Quot sunt articuli fidei?
Tres.
Qui?
Primus de Deo Patre, secundus de Deo filio, tertius de Deo Spiritu sancto, quae tres personae sunt et unus idem Deus.
|41v Quomodo tres possunt esse unum?
Ratione hominum omnia hoc est impossibile capi, sed hic ponendum est nostrum iudicium et simpliciter assentiendum verbo Dei, quod est multo certius quam nostra verba, quam ea, quae oculis cernimus et manibus contrectamus. Et quae est insania velle Deum ratione comprehendere, quem neque coelum neque terra capere potest, cum nos ipsos non intelligamus. Quis enim intelligit, quod ex pane et aliis cibis paulo post fiat sanguis caro et ossa? Haec quotidiana et quae in nobis ipsis geruntur non capimus et tamen coelestia scrutari non veremur? Mysteria haec sunt sanctissima, ergo sancte et reverenter eis credendum est.
Dic primum articulum!
Credo in Deum patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae.
Quid sibi volunt haec verba?
Multa, sed breviter haec est summa. Credo me a Deo conditum esse, cuius sunt omnes aliae creaturae in coelo et in terra. Confido igitur nihil mi unquam ad huius vitae necessitatem defuturum esse. Nam qui dedit vitam, dabit et alimentum, qui dedit corpus, dabit et vestimentum. Confido etiam nihil mihi accidere mali posse sine eius voluntate. Scit enim omnia et adest suis creaturis easque, cum in sua manu habeat, facile cavere potest, ne nobis noceant.
|42r Qui si nolit?
An tu quaeso de eius voluntate dubitas, cum sit pater? Quis enim ex nobis filium desertum esse patitur? Quis filio suo petenti panem porrigit lapidem? Aut petat piscem, dat ei serpentem, aut pro ovo scorpium? Quod si nos mali tantopere ornamus filios, quantum nos a Deo patre curari censes omnium bonorum fonte et authore? Qui omnes pilos capitis nostri numerat, sine cuius voluntate ne passer quidem cadit in terram. De quo scriptum est, quod angelis suis mandaverit, qui custodient nos in omnibus viis nostris, ne ad lapidem offendamus pedes nostros.
Cur igitur nos variis modis affligi patitur?
Ne licentia fiamus deteriores. Quia enim par est, sua quadam ferula alias meliore, alias acerbiore punit nostram contumaciam, non ut perdat, sed ut castiget et emendet, quemadmodum optimi patris officium est, qui filium quem diligit corrigit, cum vero plurimum indulget, eum maxime odit.
Dic secundum articulum!
Credo in Ihesum Christum, filium eius unicum, dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus, descendit ad inferna, tertia die |42v resurrexit a mortuis, ascendit ad coelos, sedet ad dextram Dei patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
Quae est sententia?
Confido me beneficio filii Dei Jesu Christi a peccato, a servitute Diaboli et aeterna morte liberatum esse, eo quod pro me factus est victima ac sua morte et sanguine iram Dei patris placavit. Idemque Christus devicta morte sedet ad dextram Patris, assidue interpellans me, donec venturus est ad iudicium, quo Diabolum et omnes impios aeternis suppliciis adiudicabit meque cum aliis, qui in ipsum crediderunt, etiam re ipsa ab iis tyrannis liberabit, a quibus dum in hac vita sumus affligimur.
Quare fuit nobis opus redemptione?
Quia propter peccatum facti sumus filii irae Dei, servi et captivi Diaboli et rei mortis aeternae. Hic nullum potuit ulla creatura remedium adferre, quo miseriis humani generis consuleretur. Deus igitur ultro miseritus misit filium suum in carnem, ut nos redimeret sua morte pretiosissima, sicut Christus Joannis tertio capite inquit: Sic Deus dilexit mundum, ut traderet unigenitum Filium suum, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habet vitam aeternam.
|43r Dic tertium articulum!
Credo in Spiritum Sanctum, sanctam ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et vitam aeternam. Amen.
Quid est credere in Spiritum Sanctum?
Est certo statuere, quod Spiritus Sanctus sit vere Deus aequalis Patri et Filio, procedens de utroque, sanctificans homines et ducens nos in omnem veritatem, hoc est, efficiens ut vere agnoscamus Deum, ut Christum credamus ea quae in secundo articulo de Ihesu Christo, unico nostro Domino et Salvatore, confitemur, quod fieri nullo modo potest sine motu Spiritus Sancti, cum ratio humana et totus mundus reclamet.
Quare addis: sanctam ecclesiam catholicam?
Quia Spiritus Sanctus praedicans per suos ministros ad hoc vocatos verbum Euangelii de Christo efficit Ecclesiam. Quae est coetus vere et ex animo assentientium Euangelio atque hi, quanquam adhuc habeant peccata, quamdiu haerent in carne, tamen sunt vere sancti, non ex seipsis, sed quia habent verbum Dei, quod est sanctissimum, quia habent Spiritum Sanctum, quia habent baptismum et alia sacra, in quibus nihil nisi sanctum est.
Quare vocas catholicam?
Quia Spiritus Sanctus congregat sibi Ecclesiam non ex certa aliqua |43v gente, sed ex omni genere hominum, qui usque sunt. Neque enim pertinent beneficia Christi tantum ad Judaeos aut tantum ad Graecos aut tantum ad Romanos, sed ubicumque gentium aut locorum et quocumque tempore auditur Euangelium, ibi sunt aliqui ad huius sanctae Ecclesiae societatem pertinentes. Neque etiam ulla aetas exclusa est, sive aliquis sit puer, sive adultus, sive iuvenis, sive senex. Neque sexus atque enim ad viros et mulieres pertinet, neque ulla conditio hominum summorum sive infimorum. Ergo Ecclesia vocatur catholica, id est universalis.
Quid est sanctorum credere communionem?
Haec verba declarant, quod sit sancta ecclesia catholica. Nihil enim aliud est, nisi eiusmodi societas, quae ex sanctis hominibus constat, id est ex iis, qui per verbum Euangelii de Christo et Spiritum Sanctum sunt sanctificati, quales sunt omnes vere credentes, quod sanguine Jesu Christi conspersi a morte aeterna redempti sunt, quia talis societas non est externa et corporalis, ita ut oculis cerni possit, cum praesertim omni genere aerumnarum et variis scandalis oppressa sit et habeantur in mundo huius societatis membra pro indignis, quae aliorum hominum societate fruantur. Ideo fide statuendum est, ubicumque sonat Euangelium, ibi esse aliquos sanctos, hoc est |44r vere credentes mundo occultissimi, sed coram Deo quolibet sole fulgentiores, Matthaei II.
Remissionem peccatorum?
Ecclesia Christi non iactat aurum, nec argentum, nec gemmas, nec purpuras, non denique quicquid mundus admiratur, sed permittit mundum frui suis ineptiis, in quibus nihil solidae laetitiae est, et gaudet hoc ingenti thesauro, quod habet remissionem peccatorum. Non ita modo quod audit publicam vocem Euangelii credentibus in Christum remittere peccata et cetera, sed etiam quia inter sese hanc habent potestatem, ut alter alterum tanquam divina voce consolari possit eiusque peccata remittere. Hac enim potestate donavit Christus hanc suam sponsam, cum ait: Quicquid solvevitis in terra, solutum erit et in coelis, quicquid ligaveritis in terra, erit ligatum et in coelis. Hoc quid aliud est nisi ex homine Deum facere?
Carnis resurrectionem
Credere carnis resurrectionem, est credere quod non moriamur, sed quasi dulcissimo somno oppressi quiescamus, usque ad novissimum diem, in qua omnes una revicturi sumus, quemadmodum Christus revixit, qui nos hoc iubet credere. Sic enim ait Ioannis 11: Ego sum resurrectio et una quemque credit in me, etiamsi mortuus fuerit vivet. Item haec est voluntas eius, qui misit, ut omnis qui videt filium et credit in eum habeat vitam aeternam et ego resuscitabo |44v eum in novissima die. Haec est summa omnium consolationum, quas habent pii contra infinita malorum genera in hac vita, maxime vero contra mortis cogitationes, quae sola hac fide vincuntur, quae credit nos resurrecturos esse quocumque mortis genere intereamus, etiamsi ne cinis quidem nostri corporis usque supersit.
Et vitam aeternam
Credere vitam aeternam est statuere nos ad eiusmodi vitam resurrecturos esse, quae non sit similis huic vitae. Quis enim cuperet redire ad has miserias, quas homines pii libenter morte redimerent? Sed ad vitam, quae erit perpetua beatitudo, perpetuus sensus cuiusdam incredibilis laetitiae, in qua Deum videbimus de facie in faciem eumque vere agnoscemus et perpetuis hymnis celebrabimus. Quid multa? Neque oculus vidit neque auris audivit neque in cor hominis ascendit, quanta in foelicitate et numquam desitura victuri sumus. Nihil enim simile huic vitae futurum est, sicut ait Christus, in resurrectione, neque nubent homines neque uxores ducent neque edent neque bibent, sed erint quemadmodum angeli Dei in coelo. Quis autem angelorum foelicitatem cogitando assequi potest?
De Oratione
Estne orandum?
An tu hoc quaeris? Nam si dubitas, nec quodcumque hominis Christiani officium intelligis.
|45r Quid est orare?
Est petere aliquid a Deo in fide.
Quid igitur?
Omnia, quae nobis sunt necessaria, corporalia simul et spiritualia.
Quare addis in fide?
Quia sine hanc orare nemo potest. Sic enim ait Paulus: Quam invocabunt, si non credunt? Nam qui non credunt Deum sibi propitium esse propter Christum, sed putant eum irasci, quomodo ii audebunt attendere ad Deum? Aut si id facient, quomodo statuent suas preces placere Deo seque exaudiri, cum praesertim saepe contraria accidant iis, quae optamus.
Quare necessaria est oratio?
Propter duas gravissimas causas. Primum, quia Christus praecipit. Quis autem est tam impius, quin Christi mandato necessario obtemperandum esse putet? In exteriori vita pro seditioso habetur, si quis legem magistratus contemnit. Quomodo igitur is Christianum se perhiberi volet, qui Christi mandatum negligit. Deinde, quia nostra necessitas maxime id postulat. Sumus enim cincti undique crudelissimis hostibus, qui non satis habent, si corpora nostra affligant, sed animae quoque nostrae insidiantur, neque ullo loco aut tempore quiescunt. Hic nos peccatum enecat, hic mille suis artibus. Sathan nobis facit negocium, nunc mors |45v terret nos, nunc conspectus irae Dei, nunc mundi malitia. Quid multa? Nostrum hostem nobiscum circumferimus, carnem inquam plenam malis concupiscentiis, quae quantum in ipsa est nihil coeleste cogitare nos patitur. Quod si nihil istorum esset, tum illud ad orandum nos impellere deberet, quod videmus gloriam Dei in mundo periclitari, veram religionem vehementer laborare et falsa doctrina, impiis opinionibus, denique persecutione atrocissima oppugnari. Iam quis corporalia mala omnia enumerat, bella, caedes, famem, legum et disciplinae corruptionem. Haec omnia si quis considerat, lapsus est, si ad orandum adduci non potest.
An maior est Deus quam ut nos orantes respiciat?
An tu quaeso Deum mendacii argues, qui certo promittit se exauditurum invocantes se?
An Deus exaudit peccatores?
Ille vero exaudit, qui propter peccatores salvandos Filium suum in mundum misit, tu modo ad illius te pedes adiice et nitore illius misericordia, quam tibi in filio ostendit.
Da formam orandi?
Hanc ipse Christus nobis composuit allatam de coelo ex sinu patris. Eam igitur non potest non probare Deus, nisi forte credis enim sibiipsi displicere aut seipsum negare posse.
|46r Quaenam illa est?
Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen et cetera per totum.
Quare addis in principio haec verba: pater ut qui es in coelis?
Ad excitandam fidem in orationem necessariam, ut dictum est. Nam cum Deum appello patrem, occurro meae infirmitati, quapropter indignitatem meam ab oratione facile deterreor. Etsi enim indignus sum, tamen cum Deus pater sit, non reiiciet preces sui filii.
Quomodo est pater?
Quia habet pro filiis omnes qui credunt in Christum atque in huius nomine eum invocant.
Quare dicis noster?
Quia non pro nobis tantum, sed pro tota Ecclesia orare debemus, nosque hoc ipso vocabulo ad mutuam charitatem excitemus, tanquam eiusdem patris filii.
Quare addis: Qui es in coelis?
Sicut appellatio suavissima patris nos de voluntate Dei certos facit, ita haec particula qui es in coelis admonet nos de patientia Dei, ut sciamus eum non velle modo, verum etiam posse omnia praestare quae petimus, cum sit coeli et terrae dominus.
Quid primum petimus?
Prima petitio est sanctificetur nomen tuum, quam scio obscuram videri, sed culpa omnis in nobis est, |46v quibus omnia spiritualia, hoc est omnes res divinae aenigmata esse apparent. Quare hic animus attollendus est nonnihil supra ea, quae sensus nostri percipiunt, et consulendum verbum Dei, quod nos docet intelligere ea quae Dei sunt.
Quae est igitur summa primae petitionis?
Vocabula ipsa inspicienda sunt. Nomen Dei ipsum Deum significat et quaecumque Deo tribuuntur in eius verbo, illaque inprimis, quod sit sanctus, quod velit nobis benefacere, nos liberare a peccato et salvare. Sanctificare idem est quod praedicare, glorificare. Petimus igitur primum omnium, ut misericordia et bonitas Dei propter Christum nobis et aliis hominibus innotescat, ut verbum Euangelii ubique terrarum praedicetur, per quod intelligant homines suas miserias et indignitatem et soli Deo gloriam tribuant. Quare etiam e regione petimus, ut Deus tollat omnes impias doctrinas, omnia scandala, idololatrias, impietates et cetera.
Quae est secunda petitio?
Adveniat regnum tuum.
Hoc quid sit, explica?
Cum praedicatur Euangelium de Christo, quod in prima petitione sancti postulant, magna pars hominum contemnit illud: Multi etiam qui audiunt nihilo redduntur meliores. Ergo petunt sancti, ut Spiritus Sanctus sit in ipsis |47r efficax per verbum Euangelii, ne regnet amplius in iis peccatum, securitas carnalis, terror mortis et iudicii Dei, sed ut in cordibus ipsorum regnet Spiritus Sanctus et efficiat in eis tranquillitatem et gaudium, quo se consolari in omnibus animi doloribus possint. Sic enim inquit Paulus ad Romanos 14: Regnum Dei non est cibus aut potus aut ulla res corporalis, sed Iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto. Cum ergo petimus, ut regnum Dei adveniat, rogamus, ut fructus verbi consequamur, pro peccato justitiam, id est, remissionem peccatorum, pro terroribus pacem et consolationem, pro Diabolo urgente regnantem Spiritum Sanctum, cumque haec in hac vita perfecte assequi non possimus, ideo simul oramus, ut regnum illud in nobis perficiatur, id est, ut Christus adveniens prorsus in suum regnum nos transferat.
Quae est tertia petitio?
Fiat voluntas tua quemadmodum in coelo, sic etiam in terra.
Declara et hanc!
Cum homines ex animo assentiuntur verbo Dei et obsequuntur Spiritui Sancto, infinitae difficultates maximaque pericula eis quotidie obiiciuntur, quae eos magna vi ab instituto cursu revocant. Mundus enim mirabili odio persequitur pios eosque simul omnes deletos esse cupit, et quod maximum est, omnem eis speciem honestam adimit, interficit eos tanquam blasphemos et seditiosos. Hunc mundi furorem auget Diabolus |47v excitans Tyrannos et incendens alios ad persequendam doctrinam sive verbo sive facto. Hoc opus hic labor est carni in tantis aerumnis, quae sine ulla intermissione fatigant pios, consistere. Non prorsus igitur adiicitur haec petitio: Fiat voluntas , id est, da pater coelestis, ut a tuo verbo nunquam deficiamus, etiamsi nos undique premit mundus, Diabolus, etiamsi, caro nostra infirma sit. Quia qui ad finem perseveraverit, hic salvus erit.
Quare addis: quemadmodum in coelo etc.?
In coelo angeli perfecte obediunt voluntati Dei. Sic pii etiam crebris suspiriis eiusmodi statim appetunt, ut ipsi quoque Deo obedire possint, neque ullis malis credunt, ut Deo fiant immorigeri, libenter amittunt propter Deum facilitates, coniugem, liberos, vitam denique ipsam.
Quae est quarta petitio?
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
Quid hic petimus?
Quae ad gloriam Dei, quae ante omnia quaerenda est, et ad vitam nostram aeternam ac spiritualem pertinet, ea in tribus petitionibus superioribus complexi sumus. Nunc quae in hac vita nobis sunt necessaria, petere incipimus, ac primum panem quotidianum.
Quid est panis quotidianus?
Panis quotidiani nomine comprehenduntur omnia huius vitae corporalis commoda, ut sunt: parentes, |48r sine quibus educari non possimus; magistratus, qui defendent parentes, victum nobis suppeditantes; foelix proventus rerum, ne labores parentum sint infausti; pax, ne bellum res partas absumat et victum parare prohibeat; tempestas commoda; operarii fideles; boni vicini; coniux officiosa; liberi obsequentes; domus, agri, et si quid praeterea quod victui et amictui parando servit. E contra petimus, ut a malis contrariis liberemur, a fame, a peste et tyrannide, ab incommoda tempestate, a bello, a seditione, a malis vicinis et operariis, ab incendio, ab inundatione et quae praeterea ulla ex parte nocent vitae commodis.
Quare addis: nostrum?
Ut simus contenti ea portione, quae divinitus nobis contingit, nec irruamus in alienas res modis illicitis, quemadmodum vulgo homines facere solent.
Quae est quinta petitio?
Et remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debitoribus nostris.
Declara, quid sibi velit?
Hi qui vere credunt in Christum et hanc in qua versamur orationem habere possunt, habent remissionem peccatorum et sunt iusti coram Deo et haeredes vitae aeternae, quia ut inquit Paulus: Nulla est condemnatio iis qui sunt in Christo Jesu, sed tamen sentiunt adhuc peccatum, quandiu in carne vivunt. Qui sensus non est mediocris, sed tantam habet vim, ut pertrahat eos |48v quotidie in varia errata. Haec res in causa est, quare sancti assidue clament: Remitte nobis, pater, delicta nostra neque Deo ullum carmen gratius est. Vult enim, ut agnoscamus nostram infirmitatem et sola ipsius misericordia confidamus, haec est summa eius gloria.
Quare addis: sicut et nos remittimus debitoribus nostris?
Non quod nostra remissio sit causa, quare Deus remittat nobis, quia nostra remissio sequitur divinam remissionem, non praecedit, sed addimus haec verba propter duas magnas causas. Quarum prima est, accepto beneficio divinae remissionis non sumus ingrati Deo, qui vicissim a nobis postulat, ut proximis remittamus, quod profecto mens, cui cordi est sua remissio, recusare non potest. Secunda causa est non mediocrem continens consolationem, vehementer enim confirmantur piae mentes, cum remittunt proximis, tanquam vero signo, quod ipsi vere agnoscant sibi remissa esse peccata, et illis promissionibus quae nostrae remissioni additae sunt: Ut remittite et remittetur vobis.
Quae est sexta petitio?
Et ne inducas nos in tentationem.
An Deus tentat nos?
Cum petimus, ne pater coelestis inducat nos in tentationem, id petimus, ne permittat nos tentatione vinci.
Quomodo igitur tentamur?
|49r Variis modis: quod ut melius intelligi possit haec petitio, diligenter ea quae praecessit conferenda est. Nam inde sumitur occasio huius membri, quod hic addimus. Sentiunt enim pii non semper se promptos esse ad remittendum aliis, quia fides divinae remissionis, non quovis tempore lucet in cordibus eorum. Ergo hic iterum cogit eos res ipsa implorare auxilium, ne in tentatione succumbant, quae triplex est: Carnis, mundi et Diaboli. Caro est ipsa natura hominis, quae quantum potest, repugnat spiritui ad remittendum parato. Huc accedunt studia mundi, quem videmus plenum esse talium exemplorum, ut acceptis iniuriis non modo non ignoscere, sed pro una levi iniuria duplicem referre homines cupiant. Postremo callidissimus ille spiritus omnis discordiae omniumque malarum artium pater, omnibus modis auget carnis malitiam, incendit homines inpios ad faciendum piis negocium. Facile igitur apparet, quam graves causae sint, quae impellunt credentes ut addant in oratione: Ne inducas nos in tentationem, id est: Fac, o pater coelestis, ut in ea fide perseveramus, qua et tuam remissionem accepimus et vicissim tuae voluntati obsequentes iniurias proximi tolleremus, nec permitte, ut caro, mundus et Diabolus nos iterum subvertant.
Quae est septima et ultima petitio?
Sed libera nos a malo.
|49v Quid complectitur haec petitio?
Multa atque adeo infinita. Nam et ea quae supra nobis occurrerint incommoda spiritualia et corporalia hic uno verbo tanquam uno fasciculo complectimur et tanquam non sit nobis facultas pertractandi omnia, summatim petimus, ut pater coelestis nos tueatur contra omnia pericula, quae ipse melius quam nos videt et quanta sint intelligit. Primum, contra Diabolum, omnium malorum authorem. Deinde, contra peccata et omnia offendicula, quae obstant, quominus inter nos sanctificetur nomen Dei, doctrina simul et moribus, quominus regnum Dei adveniat, quominus fiat voluntas Dei, item quae corporis salutem et vitae tranquillitatem laedunt, contra carnis ignaviam et concupiscentiam. Cuiusque in hac vita nullus sit finis malorum, ideo simul in his verbis includitur, ut laudem ab hac vita plena offensionum et miseriarum liberemur et transferamur in novam vitam, ubi liberi prorsus ab omnibus malis in perfecta iustitia vivamus, nomen Dei glorificamus eiusque voluntati obtemperemus.
Quare in Matthaeo additur: Quia tuum est regnum et potentia et gloria in saecula saeculorum?
Non est ociosa additio. Omnia enim quae faciunt pii ad gloriam Dei referenda sunt, ut eius regnum et |50r potestas innotescat, quemadmodum exempla multa sunt in Psalmis.
Amen.
Certitudinis vox est. Ut si quis dicat, certo scio hanc meam orationem Deo placere et exauditam esse non quia ego sum dignus, sed quia Deus promisit.
De Sacramentis
Quid est sacramentum?
Est caerimonia a Christo instituta, cui addita est promissio Euangelica, sicut de remissione peccatorum.
Quot sunt sacramenta?
Tria: Baptismus, absolutio et coena Domini.
De Baptismo. Quid est baptismus?
Est inmersio in aquam, quae fit cum his verbis Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Ubi extat hoc institutum Christi?
Matthaei ultimo, cum ait ad apostolos: Euntes in mundum universum, docete omnes populos et baptizate eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quid confert baptismus?
Remissionem peccatorum, Spiritum Sanctum et vitam aeternam.
Proba hoc testimonio scripturae?
Quia Christus ait Marci ultimo: Quicumque crediderit et baptisatus fuerit, salvus erit, qui vero non crediderit, condemnabitur. Quod si baptisati |50v et credentes salvantur, ergo baptismus confert credentibus remissionem peccatorum, Spiritum Sanctum et vitam aeternam. Nam his continetur salus nostra.
Quomodo potest aqua vim tantam habere?
Non recte accipis. Nam baptismum dixi non esse aquam, sed immersionem in aquam in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, qui testatur hoc ipso opere, quod velit nobis esse propicius et donare nobis remissionem peccatorum. Huius te voluntatem et authoritatem intueri oportet, si baptismi vim et usum perspicere voles, non oculis carnalibus aquam tantummodo contemplari remota maiestate Dei baptizantis et promittentis salutem.
Estne alius praeterea usus Baptismi?
Est, sed ille superior praecipue tenendus est, qui ad erigendas infirmas conscientias pertinet. Illo usu cognito postea licet etiam allegoricam baptismi significationem quaerere, scilicet quod immersio in aquam significet veterem hominem et carnem mortificandam esse et aboliendam. Atque huc pertinent omnes afflictiones, quibus sancti exercentur in hac vita, sed immersi iterum levantur et extrahuntur ex aqua, ut sciant se abolita natura carnali et deleto prorsus peccato in nova et spirituali vita perpetuo victuros esse. Ita usus baptismi latissime patet |51r et in omni vita in conspectu nobis esse debet, ut reddat nos certos de voluntate Dei, quod praecipius est. Deinde hortetur nos ad ferendas afflictiones spemque nostram de futura liberatione confirmare debet. Huc pertinet Pauli sententia, quae continet illustre testimonium de baptismo. Deus ex misericordia salvos nos fecit per lavacrum regnationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos largiter per Jesum Christum, Salvatorem nostrum, ut iustificati illius gratia simus haeredes in spe vitae aeternae.
Suntne etiam infantes admittendi ad baptismum?
Omnino. Nam ut inquit Christus: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum Dei. Constat autem infantes pertinere ad regnum Dei, sicut Christus ait: Talium est regnum coelorum. Ergo debent renasci ex aqua et spiritu, hoc est, baptisari nec repeti baptismus, cum adoleverint, sicut a Diabolo obsessi docent.
De absolutione. Quid est absolutio?
Christus constituit in Ecclesia ministerium Euangelii, per quod praedicatur poenitentia et remissio peccatorum in nomine eius. Per doctrinam poenitentiae arguuntur omnes homines, quod sint sub peccato rei irae Dei et |51v iudicii Dei. Per doctrinam de remissione peccatorum iterum eriguntur, ne desperent. Hic communiter omnibus poenitentias agentibus et in Christum credentibus annunciatur remissio peccatorum absolutione generali. Sed praeter hanc aliam quoque Christus absolutionem Ecclesiae suae post se reliquit plenam consolationis, in qua remissio peccatorum singulis seorsim annunciatur, quae ideo rata et firma est, quia habet mandatum Christi et promissionem Euangelii adiunctam.
Quod est illud mandatum et promissio?
Joannis XX Jesus ad discipulos ait: Sicut misit me pater, sic ego mitto vos. Accipite igitur Spiritum Sanctum, quorumcunque remiseritis peccata, remittuntur eis et quorum retinueritis retenta. Et Matthei XVIII: Amen dico vobis, quicquid ligaveritis in terra, ligatum erit in coelis, quodquod autem solveritis in terra, solutum erit et in coelis. Quare voci sacerdotis aut ministri credendum est tanquam voci divinae. Est enim non humana, sed divina remissio, quam Christus nostrae consolationis gratia per hominem fieri voluit. Ergo non est repudianda, sed saepe petenda absolutio, summum Christi beneficium, quo nobis remissionem peccatorum ubique patere voluit. Hoc qui contemnit, quo ore quaeso Christianum se dicere audebit?
|52r Quomodo petenda est absolutio?
Exempli causa tibi quandam formulam praescribam. Tu conicito deinde caetera adiens sacerdotem. Adiens sacerdotem modeste ab eo copiam audiendi tu postulabis, deinde rem ei exponito in haec verba. Confiteor Deo omnia peccata mea nota mihi pariter atque ignota. Ipse enim intelligit pro sua infinita sapientia, quid et quam graviter contra eum peccaverim. Tibi vero seorsum conqueror, quod neque vere timeo Deum neque diligo neque in omnibus rebus meis illi uni confido neque nomen eius invoco neque eius beneficia agnosco. Parentibus et praeceptoribus meis debitam obedientiam non praestiti neque eo studio quo debebam in discenda pietate et literis hactenus versatus sum, pronus sum ad iram, odium, ocium et alia vitia. Horum me iam taedet pigetque, rogo igitur, ut mihi remissionem peccatorum annunties in nomine Christi, cui me totum trado et commendo, ut me suo verbo gubernet, ne peccatum amplius in me regnare possit.
De Coena Domini. Quid est Coena Domini?
Est caeremonia ab ipso Christo instituta, in qua corpus et sanguis Christi in pane et vino sumitur.
Ubi est instituta?
Matthei 26, Lucae 22, Marci 14, 1. ad Corinthios 11. Verba |52v institutionis sunt haec:
Dominus noster Jesus Christus in ea nocte, qua traditus est, accepit panem, et cum gratias egisset, fregit deditque discipulis suis dicens. Accipite et comedite, hoc est corpus meum, quod pro vobis traditur; hoc facite in mei commemorationem. Eodem modo accepit et calicem, postquam coenati essent, et cum gratias egisset, dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes, hic calix est novum testamentum in meo sanguine, qui pro vobis effunditur in remissionem peccatorum; hoc facite, quotiescumque biberitis, in mei commemorationem.
Quis est fructus huius sacramenti?
Credentibus contingit remissio peccatorum, quemadmodum verba promittunt: Hoc est corpus meum, hic est sanguis meus, qui pro vobis effunditur in remissionem peccatorum.
Quomodo fit, ut propter hunc cibum et potum peccata remittantur?
Non quia edit aut bibit aliquis, accipit remissionem peccatorum, sed quia credit verbis Christi promittentibus remissionem, ut dictum est.
Qui sunt digni hoc sacramento?
Qui vere agnoscunt sua peccata et credunt ea sibi propter Christum remitti, qui corpus suum |53r tradidit et sanguinem suum effudit pro nobis.
De bonis operibus
Haec est postrema pars eorum membrorum, quae supra in distributione Euangelii enumerata sunt.
Estne necessaria doctrina de bonis operibus?
Illa vero maxime necessaria est, quia poenitentia semper opus est, sine qua fides existere nullo modo potest. Falluntur ergo homines, qui audita Euangelii doctrina de gratuita remissione peccatorum arbitrantur sibi concedi licentiam summam vivendi, qua spe plerumque vulgus amplectitur Euangelium. Ad hanc perniciosam hominum opinionem tollendam gravissime concionantur sacrae literae non solum de fide et remissione peccatorum, quae credentibus in Christum gratis contingit, verum etiam de bonis operibus et de nova obedientia, quae tametsi non est causa salutis, hanc enim iam antea consecuti sumus, tamen fidem necessario sequi debet, quae ubicunque est, ociosa esse non potest. Fides enim est fiducia, qua statuimus Deum nobis esse propicium et remittere nobis peccata propter Christum. Hoc qui vere sentit, quomodo peccare volens poterit? Quod si fit, etiam fides et |53v una cum fide etiam Spiritus Sanctus amissus est, qui cum adest, efficit, ut vere incipiamus obedire Deo et pro suis aeternis et beneficiis grati esse.
An igitur credentes prorsus sunt sine peccato?
Magna etiam in sanctis et vere credentibus errata sunt, sed his sancti ultro non indulgent et lapsi vehementer dolent et confugiunt ad misericordiam Dei. Sic sunt beati, ut inquit Psalmus: Beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Beati quorum peccata Dominus non inputat. Sic quanquam haereant in credentibus errata non levia, sunt tamen remissibilia, propter ea quod sunt in Christo, sed extrahuntur, nulla est peccatoris venia.
Quid est opus bonum?
Est opus a Deo praeceptum et ex fide factum, nam haec duae conditiones ad hominum opus requiruntur. Nam opera, quae non habent testimonium verbi Dei et quae ab impiis fiunt, non placent Deo. Ergo non sunt bona, ut testantur sententiae: Frustra colunt me mandatis hominum. Item: Quicquid non est ex fide, peccatum est.
Quomodo opus fit ex fide?
Cum fides adest, quae statuit propter Christum |54r remitti peccata, donari Spiritum Sanctum et vitam aeternam, et sicut gratis haec beneficia accipit, ita etiam sine ullo meritorum respectu facit bona opera et incipit obedire Deo, non affectibus carnis.
An sine hac fide nemo quicquam boni facit?
Sunt egregiae virtutes etiam in impiis, quae certe non sunt reprehendendae, sed laudandae. Iisque opponendae, qui se Christianos dici volunt et necque adhuc cum viris bonis non Christianis conferri possunt. Verum in suo loco hae virtutes commendationem merentur, hoc est in vita civili, non spirituali, id est coram Deo, qui nulla opera probat, nisi persona ei placeat, sine fide autem placere non potest.
Quae sunt igitur opera a Deo praecepta?
Ea, quae in Decalogo praecipiuntur, de his certo statuere possumus, quod placeant Deo, quia ab eo mandata sunt.
Quomodo placet Deo nostra obedientia, cum sit imperfecta?
Tanta est Dei misericordia, ut nostram obedientiam, quantumvis exiguam, approbet atque ingentibus praemiis tum in hac vita, tum post hanc vitam |54v ornet, corporalibus et spiritualibus, quia sumus in Christo eiusque iustitia ornati, cum in eum credimus, quemadmodum promissiones ipsae opibus additae declarant, ut: Date et dabitur vobis, mensura plena et conferta in sinum vestrum. Remittite et remittetur vobis. Beati misericordes, quia misericordiam consequentur. Beati mites, quia possidebunt terram. Beati pacifici, qui filii Dei vocabuntur et caetera. Huc pertinet illa insignis commendatio bonorum operum, quam Christus in extremo iudicio futuram praedixit, cum ait: Tunc dicet rex iis, qui ad dexteram erunt. Venite benedicti patris mei et possidete regnum ab initio vobis paratum. Esurivi enim et dedistis mihi cibum, sitivi et dedistis mihi potum et caetera.
Estne studium literarum bonum opus et Deo gratum?
Si aliae artes ad hominum necessitatem inventae sunt bona opera, quanto magis studium literarum, quod non tantum hominum necessitati, verum etiam gloriae Dei servit. Quicquid est aliarum vocationum in illis, tantummodo corpori servitur. Architectonica est ars excellentissima, sed corpori servit, aedificat domicilia, quae nos contra |55r tempestates et latronum impetus defendunt. Ars vestiaria corpori tegendo destinata est. Suttoria pedibus vestiendis et caetera. At literae omnium pulcherrimarum rerum cognitione et moribus optimis imbuunt, linguam quoque sapienter et ornate dicendi facilitatem ornant, monstrant consilia in regenda republica, quodque omnium longe maximum est, duces sunt nobis et ministrae ad veram potestatem, hoc est, ad veram agnitionem Dei et ad doctrinam aliis tradendam. Hae tantae utilitates et ingens literarum dignitas et parentes ipsos admonere debebant, ut liberos suos ad literas adhiberent et aetatem teneram, ut in discendis et colendis suam erga Deum pietatem declarent. Etsi enim et in aliis officiis Deo serviunt homines, cum ea praestant propter Deum, tamen hoc genere vitae multum neque necessarium magis neque Deo gratius esse potest neque his qui hoc sequuntur victus deesset, si Deo confiderent.
Finis. Anno 1556. 10. calendas Iunii.