Quod dum fieret, ne quinque regiae liberaeque civitates in Hungaria superiore, Cassovia, Leutschovia, Bartpha, Eperiesinum ac Cibinium haereseos, ut accusabantur, convincerentur, de praecipuis doctrinae christianae capitibus, puta de Deo tri uno, de creatione, de peccato, de incarnatione Christi, de iustificatione, de fide, de bonis operibus, de ecclesia, de baptismo, de coena Domini etc. confessionem brevi forma contractam exhibuerunt, quae iudicio sapientissimi optimique monarchae, dicti Ferdinandi primi approbata fuit. Hi illi sunt articuli ab omni glossa aliena vindicati, quos nobilissimus atque amplissimus magistratus noster ante annos viginti tribus linguis, Latina, Germanica et Ungarica omnibus legendos typis divulgaverat. Postquam vero desideratis omnibus pene exemplaribus a plurimis nobilissimus atque amplissimus magistratus noster solicite inquirere intelligeret denuo recudere iussit. Deus, cuius gloriam omnis annunciat creatura, exaudiat preces et gemitus ecclesiae suae, patefaciat omnibus lucem evangelii, det universis et singulis mentem mysteriorum divinorum capacem, ut contemptis ac neglectis superstitionibus humanis praeter et extra verbum Dei excogitatis una fides catholica per totum orbem terrarum praedominetur.